CAPUT XX.

_ De monte Cronio et Saturni sacris in ejus vertice — templo Lucinæ

Olympiæ et dæmonis Sosipolidis sacris in eo — Sosipolide ejusque

cultus origine — Hippodamio, templo Hippodamiæ, ejusque cultu —

occulto in stadium introitu et de ipso stadio — sacerdote Cereris

Chamynes et Endymionis monumento — carceribus equorum (ἄφερις), et

quæ ad illorum formam et rationem pertinent — ara rotunda, Taraxippo

dicta, et variis quæ de eo narrantur — alio Taraxippo in Isthmo et

simili petra in Nemea — Hippodamiæ signo ad unam metarum. _

Cronius mons, ut a me jam dictum est, crepidini cui sunt impositi

thesauri imminet. In vertice rem divinam Saturno faciunt qui Basilæ

appellantur, verno æquinoctio, eo mense qui ab Eleis Elaphius dicitur.

(2) Ad Cronii montis radices septentrionem versus, medio inter montem et

thesauros spatio, Lucinæ fanum est. In eo Sosipolis, patrius Eleorum

genius, certis celebratur honoribus. Ipsam Lucinam Elei Olympiam

cognominant; quæque ei sacra faciat, annuam sacerdotem deligunt. Anus

etiam ea quæ Sosipolin placat, Eleorum ritu operatur: lavacrum infert et

apponit deo melle subactas offas. (3) In antica igitur templi parte

(geminum enim est templum) Ilithyiæ ara est, eoque aditus patet

hominibus, in interiore vero parte Sosipolidi suus est honor, eoque

nulli patet accessus, præterquam uni illi sacrificulæ, quæ capite et

facie candido textili velata ad numinis simulacrum accedit. In Lucinæ,

virgines et nuptæ remanentes hymnum decantant; odores etiam Sosipolidi

quodvis genus adolent, ** vino libandi ritum sacris alienum ducunt.

Jusjurandum ad Sosipolidis aram de rebus maximis concipiunt. (4) De eo

hæc sunt memoriæ prodita: quum in Eleorum fines hostiliter Arcades

invasissent contraque eos aciem Elei direxissent, mulierem aiunt cum

pendente ab uberibus infante ad Eleorum duces venisse, ac dixisse, se

quidem puerum illum peperisse, sed somnio monitam dare illum Eleis pugnæ

socium. Ibi eos qui summæ rei præerant, quod mulieris verbis fidem

habendam censuissent, puerum nudum ante signa collocandum curasse. (5)

Impressione ab Arcadibus facta puerum in eorum conspectu in anguem

mutatum. Eo prodigio hostes exterritos in fugam se protinus dedisse,

acriter Eleos institisse. Parta vero insigni victoria deo a servata

civitate nomen Sosipolis inditum: quoque loco in cavernam visus fuerat

se anguis abdidisse, confecto prœlio fanum erectum. Lucinam vero cum eo

coli propterea instituerunt, quod ea in lucem puerum illum ipsis

ediderit. (6) Cæsis in pugna Arcadibus monumentum est in tumulo trans

amnem Cladeum versus occasum. Proxime ad Lucinæ, ubi Veneris Cœlestis

cognomento templum fuit rudera monstrant. Sacra certe et nunc fiunt ad

aras, quæ reliquæ sunt. (7) Intra Altin, in ea qua pompæ transmittuntur

semita, ædes est, quod Hippodamium appellant: area jugeri spatio maceria

circumsepta. Patet huc feminis aditus stato quotannis die. Hæ faciunt

Hippodamiæ rem divinam et aliis eam honoribus prosequuntur. Hippodamiam

tradunt Mideam, quod Argivorum agro oppidum est, quum Pelops ob

Chrysippi cædem ab ea inprimis pœnas expeteret, confugisse: ipsos postea

ejus ossa ex oraculo in Olympiam reportanda curasse. (8) Eo loco, quo

postrema sunt signa ex eo signorum numero quæ de multatitio athletarum

ære dedicata sunt, porticus est quam Occultam nominant. Per eam et

Hellanodicis et athletis ad stadium accessus est. Ipsum stadium terræ

agger est; in eo ludis præfectorum sessio exstructa. (9) E regione

sessionis illius ara eminet e candido lapide. In ea sedens Olympicos

ludos mulier spectat sacerdos Cereris cognomento Chamynes. Quem honorem

alias alia ab Eleis accipit. Neque vero virginibus interdictum ludicra

spectare (_?_). In extremo stadio, ubi sunt cursorum carceres,

Endymionis Elei sepulcrum monstrant.

10. Supra eam stadii partem in qua Hellanodicæ consident, destinatus est

equiriis campus, et ibi sunt equorum carceres. Formam illi eandem prope

præ se ferunt quam navis prora, verso in curriculum rostro. Qua parte

autem cum porticu, cui nomen Agnapto (_quasi flexu carenti_), prora ipsa

jungitur, ibi utrimque dilatatur. In extremo rostro æneus super regula

delphinus eminet. (11) Utrumque vero carcerum latus quadringentos et

amplius pedes in longitudinem patet. Exstructæ in iis domunculæ. Eas

inter se sortiuntur qui in certamen descendunt. Curribus vel equis

desultoriis protenditur a fronte funis pro repagulis. Ara ad mediam fere

proræ partem e crudo laterculo quaque Olympiade excitatur et tectorio

oblinitur. (12) Super ara ænea aquila late passis alis stat. Ea, quum

machinulam quandam is commoverit cui curriculi cura mandata est, statim

se in spectatorum conspectum quasi subvolatura attollit; at delphinus ad

imam soli aream demittitur. (13) Prima omnium ea submittuntur repagula

quæ utrimque juxta Agnapti porticum intenta fuerant: tum qui ea in parte

sustinebantur equi statim se in pedes dant. Ii quum ad alterum equorum

ordinem accesserint, eodem modo et illis sua remittuntur repagula. Idem

fit omni ex carcerum parte, usquedum ad ipsum proræ rostrum exæquata

fuerit cursus conditio. Ibi, equis in liberiorem se jam campum

effundentibus, et aurigarum se ostentat sollertia et quadrupedum

pernicitas. (14) Primus, qui eam excogitavit carcerum formam, Cleœtas

fuit, cui tam excellens videbatur hoc inventum, ut statuæ suæ quæ

Athenis est hos versus adscriberet:

Carcere ab Eleo docuit qui mittere currus,

mi auctor Cliœtas natus Aristoclee.

Post Cleœtan Aristidem memorant et ipsum aliquid solertiæ ad excolendum

illud machinamentum contulisse. (15) Alterum curriculi latus aliquanto

longius excurrit; factum hoc etiam aggesta terra. In ipso propemodum

exitu per hunc aggestum est terriculum equorum, Taraxippus, aræ rotundæ

figura. Nomen ex eo inditum, quod equi, dum hac præterferuntur,

vehementi pavore sine manifesta causa corripiuntur, eoque ita turbantur,

ut currus sæpe toti frangantur et aurigæ vulnerentur. Eam ob rem aurigæ

ibi sacrificant, et vota Taraxippo faciunt, ut se ipsis æquum et

clementem præbeat. (16) Variat de Taraxippo Græcorum sententia. Sunt qui

indigenæ hominis sepulcrum illud esse dicant præstantis equos regendi

scientia: Olenium nomen produnt, a quo sit in Eleorum finibus Olenium

saxum appellatum. Alii Dameonem fuisse, Phliuntis filium, qui in Augean

expeditionis Herculi socius a Cteato Actoris filio una cum equo, quo

vehebatur, sit interfectus: ab Eleis eo in loco et ipsi et equo communis

habitum sepulcri honorem. (17) Non desunt qui inane ibi monumentum

autument Myrtilo a Pelope exstructum, quum a se perempto parentaret, quo

ejus iram placaret; Taraxippum vero vocasse, quod Myrtili dolo Œnomai

equæ consternatæ fuerint. Multi etiam Œnomaum illum esse ipsum dicunt,

qui in curuli certamine equos et aurigas illo exagitet pavore. Audivi

etiam qui Porthaonis filium Alcathoum esse dicerent, qui quum inter

procos Hippodamiæ ab Œnomao fuisset occisus et eo ipso in loco humatus,

injuriæ quam ipse in curriculo passus esset atrox et infestus vindex

obequitantibus exoriatur. (18) At Ægyptius quidam Pelopem aiebat

acceptum nescio quid ab Amphione Thebano eo in loco defodisse, cujus

arcana vi tunc conterriti fuerint Œnomai equi, et omnes deinde equi

eodem afficiantur modo. Et censebat Ægyptius ille Amphionem et Orpheum

Thracem in rebus magicis valde fuisse versatos, et propterea alteri

feras allicere, alteri vero saxa ad muros exstruendos movere attributum.

Mea vero sententia eorum est maxime probabilis oratio, qui Taraxippum

cognomen esse dicunt Neptuni Equestris. (19) Est etiam in Isthmo

Taraxippus Glaucus Sisyphi filius, ab equabus interemptus ludis

funebribus quos patri suo fecit Acastus. In Argivorum Nemea nullus

omnino est heros genius qui equis pavorem immittat: saxum tantum eminet

supra curriculi flexum colore rutilo, cujus fulgore concitantur equi

haud aliter multo quam si immissis ignibus injecta esset trepidatio. Sed

qui ab Olympico exsistit Taraxippo longe est acerrimus equorum terror.

Ad metarum unam ænea Hippodamiæ statua est tæniam præ se ferens, jam

prope victorem Pelopem devinctura.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 201 / 497 题