CAPUT XIX.

_ De thesauris in Alti super crepidine porina exstructis — Sicyoniorum

thesauro — Tartessio flumine et urbe — de Carthaginiensium thesauro

— Epidamniorum binis thesauris — Sybaritarum thesauro — Libyum in

Cyrene ac Selinuntiorum — Metapontinorum — Megarensium — Geloorum

thesauro. _

Est in Alti crepido ex lapide porino, ad eam Junonis templi partem quæ

ad Aquilonem spectat, a tergo autem se Cronii montis juga extendunt.

Super ea crepidine thesauri locati sunt, quales Græci Delphico quoque

Apollini fecerunt. Unus quidem eorum qui Olympiæ sunt, Sicyoniorum

appellatur. Dedicavit Myron Sicyoniorum tyrannus, (2) ædificatum post

partam curulem victoriam Olympiade tertia et trigesima. Thalamos duos

intus fecit, Dorico alterum, alterum opere Ionico. Utrumque ex ære

fabricatos ipse conspexi. Neque vero e Tartessiaco sint ære, quod Elei

affirmant, necne, satis compertum habeo. (3) Tartessium certe fluvium

Iberiæ esse tradunt ostiis duobus in mare descendentem: amni cognominem

urbem inter utrumque alveum sitam. Eum fluvium omnium Iberiæ fluminum

maximum et marini æstus more reciprocantem Bætin recentiores nominant.

Sunt et qui prisco nomine Tartessum Carpiam Iberum urbem vocitatam

dicant. (4) Quod ad thalamos attinet, pondus indicat minoris inscriptio

talentûm quingentorum; dedicatum vero publice a Sicyoniis, et a Myrone.

In eo thesauro disci collocati sunt tres, quos ad quinquertii ludicrum

promunt. Est etiam ibidem scutum ærea lamina contectum, varia interius

exornatum pictura, galea præterea et ocreæ. Testatur armorum inscriptio,

Jovi manubias a Myonibus dedicatas. Qui populi sint hi, variat hominum

conjectura. (5) Mihi certe in memoriam venit, Thucydidem inter Locros

qui Phocidi finitimi sunt et alias enumerare civitates et Myonenses.

Quare qui in scuto nominantur Myones, mea quidem sententia non alii

sunt, quam Locrensium continentis terræ incolæ illi Myonenses. Literæ

inscriptionis illius ipsa vetustate exesæ ac jam prope abolitæ sunt. (6)

Sed et alia quæ recenseantur digna eodem posita sunt loco: Pelopis ensis

capulo aureo, et ebore elaboratum cornu Amaltheæ, Miltiadis Cimonis

filii donum, qui primus ex ea domo in Thraciæ Chersoneso imperium

obtinuit. Est in cornu incisa priscis Atticis literis hæc inscriptio:

Me Jovi Olympiaco posuit donum Cheronesus,

Miltiadis ductu, quum mœnia cepit Arati.

Simulacrum etiam Apollinis buxeum capite inaurato eodem in loco positum

est: significatur dedicatum a Locris, qui sunt ad Zephyrium

promontorium; opificem fuisse Patroclem Crotoniaten Catilli filium. (7)

Prope Sicyonium thesaurus est Carthaginiensium, Pothæi, Antiphili et

Megaclis opus. In eo sunt Juppiter ingenti magnitudine, et linteæ loricæ

tres, Gelonis et Syracusanorum dona, victis classe vel pedestri pugna

Pœnis. (8) Tertius deinde et quartus thesaurus donum est Epidamniorum.

** In eo est Atlas cœlum sustinens, Hercules et Hesperidum arbor, cujus

malum draco spiris involvit. E cedro sunt omnia, Theoclis Hegyli filii

opus; simul cum filio eum hæc fecisse aiunt quæ in polo incisæ sunt

literæ. Hesperides ipsæ, quum inde fuissent ab Eleis amotæ, in Junonis

templo mea ætate sunt. Thesaurum Epidamniis Pyrrhus, et Lacrates et

Hermon ejus filii fecere. (9) Ædificarunt et Sybaritæ thesaurum suum,

qui proxime ad Byzantiorum thesaurum constitutus est. Ii sane, qui de

Italia ejusque civitatibus curiosius sibi investigandum putarunt, Lupiam

memoriæ prodiderunt oppidum esse situm inter Brundusium et Hydruntem,

quod prisco nomine Sybaris fuerit. Portus in eo exstat manu factus,

Adriani Imperatoris opus. (10) Contingit Sybaritarum thesaurum is quem

dedicarunt Cyrenæi Libyæ civitas. In eo sunt imagines Romanorum

Imperatorum. Selinuntios Siceliotas e sedibus suis expulere

Carthaginienses. Ii ante suam calamitatem thesaurum istum Olympio Jovi

dedicarunt; in quo est Bacchus, ore, pedibus, et manibus eburnis. (11)

At in Metapontinorum thesauro (nam et hi suum juxta Selinuntiorum

thesaurum dedicarunt) Endymion est. Signi ejus præter vestem ex ebore

sunt omnia. Et Metapontinis quidem quæ fuerit exitii causa, compertum

equidem non habeo. Ætate sane mea Metaponti urbis reliquiæ tantum

exstant, theatrum et murorum ambitus: reliqua ad solum eversa. (12)

Megarenses quoque, Atticæ terræ finitimi, thesaurum ædificandum

curarunt. In eo reposuerunt e cedro sigilla superinducto auro, Herculis

cum Acheloo pugnam: adsistunt Juppiter et Deianira, Achelous et huic

opem ferens Mars; adest etiam Minervæ effigies, utpote sociæ Herculi.

Minerva hæc in Junonis ad eum locum ubi Hesperides sunt, translata est.

(13) Circa thesauri fastigium gigantum cum diis bellum cernitur: et in

superiore fastigii parte scutum affixum est, cum inscriptione, thesaurum

hunc Megarenses posuisse de Corinthiorum manubiis. Potitos ea victoria

Megarenses conjicio quum Phorbas archon apud Athenienses esset et archon

quidem dum vixit. Nondum enim illo tempore annui erant Athenis

magistratus, necdum ab Eleis scripto recensebantur Olympiades. (14)

Fuisse dicuntur ejus adversum Corinthios expeditionis participes etiam

Argivi. Thesaurum certe Olympiæ aliquot post pugnam annis Megarenses

faciendum curarunt. Signa quæ in eo sunt par est vetustiora fuisse, quum

ea fecerit Donias (_?_) Lacedæmonius, Dipœni et Scyllidis discipulus.

(15) Postremus omnium thesaurorum ipsi jam stadio proximus est. Geloorum

donum esse et thesaurum et signa quæ in eo sunt indicat inscriptio. A

signis tamen nunc vacuus est.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 200 / 497 题