_ Cratisthenis Cyrenæi currus Olympiæ positus — Anaximenis rhetoris et
historici signum, ac de ejus ad Alexandrum Magnum legatione — de
ejus cum Theopompo simultate — Sotadæ signum — primorum athletarum
signa. _
Spectatur eo in loco et Cratisthenis Cyrenæi currus æreus; in quem
ascendit Vicloria, tum ipse etiam Cratisthenes. Ex quo facile conjicias
equis illum vicisse. Dicitur vero Mnaseæ cursoris, quem cognomento Libyn
Græci appellaverunt, filius fuisse. Hujus Olympici doni Pythagoras
Rheginus opifex fuit. (2) Reperi eodem etiam in loco Anaximenis
effigiem. Is et priscas Græcorum et Philippi Amyntæ filii et post eum
Alexandri res gestas diligenter perscripsit. Hunc ei Olympicæ statuæ
honorem Lampsacenorum civitas habuit. Hoc ad memoriam sui meritum
reliquit Anaximenes: Alexandrum Philippi filium, minime mitem, sed
vehementer iræ indulgentem, hac arte circumvenit. (3) Quum Lampsaceni ad
Persarum regem vel jam defecissent vel defectionis essent suspecti,
Alexander, ira in eos effervescens, extrema omnia interminabatur. Igitur
illi de liberis, uxoribus et universa plane patria solliciti, Anaximenem
tum Alexandro tum Philippo etiam ante probe cognitum, deprecatum
miserunt. Cognita adventus causa quum Alexander verbis conceptis
jurasset, Græcorum deos testatus, facturum se contraria omnia eorum quæ
ille rogasset, (4) hac eum est Anaximenes oratione adortus: «Hoc a te,
rex, precibus contendo, ut Lampsacenorum conjuges et liberos in
servitutem redigas, urbem totam exscindas et deorum templa exuras.» His
Alexander ambagibus circumventus quum nec inveniret quibus dicta illa
eluderet, et jurisjurandi religione teneretur, Lampsacenis invitus
pepercit. (5) Idem etiam Anaximenes inimicum suum non minus erudite,
quam invidiose ultus dicitur. Nam qui ingenio sophista esset, quum
sophistarum orationem aptissime imitaretur, suscepta cum Theopompo,
Damasistrati filio, simultate historiam conscripsit maledictorum in
Athenienses, Lacedæmonios et Thebanos plenissimam. Ad unguem vero quum
Theopompi stylum expressisset, supposito ejus nomine per Græciæ
civitates librum divulgandum curavit; quæ res Theopompo magnam apud
omnes plane Græcos invidiam concitavit. (6) Ante eundem Anaximenem nemo
subita oratione conatus est dicere. Jam qui in Alexandrum scripti versus
ejus nomine circumferuntur, mea quidem sententia falso Anaximeni
attribuuntur. Sotades longioris curriculi victor Olympiade nona supra
nonagesimam, Cretensis, uti fuit, renunciatus est: qua vero consecuta
est Olympiade accepta publice ab Ephesiis pecunia, Ephesium se prodidit.
Quo crimine ei exilii pœna est a Cretensibus inflicta. (7) Primæ
athletarum omnium Olympiæ statuæ dedicatæ sunt, Praxidamantis Æginetæ
qui cæstibus vicit Olympiade undesexagesima; et qui sexagesima prima
Olympiade pancratiastas perculit, Rhexibii Opuntii. Positæ sunt non
procul ab Œnomai columna. Lignea utraque est, sed Rhexibii e fico, e
cupresso Praxidamantis, et multo sane minus quam altera detrimentum est
passa.