_ Athletarum signa ab alia Altis parte posita — Ptolemæi, nepotis
Ptolemæi Lagi, signum — Hermesianactis — Eperasti vatis — Gorgiæ
rhetoris signum et de eo memoranda. _
Quæ adhuc commemorata sunt, qui in Altin introierint ea via quam ego
significavi, maxime insignia spectare possint, A Leonidæo vero rursus ad
aram maxima dextera via contendentibus, digna quæ literis mandentur hæc
sunt. Primi ante oculos sunt Democrates Tenedius, et Criannius Eleus:
hic de cursu armatorum, ille de virorum lucta præmia tulere: et
Democratis Milesius Dionysicles Criannii Lysus Macedo statuas fecere.
(2) Herodoto Clazomenio, et Philino Coo Hegepolidis filio, sua utrique
patria statuæ honorem habuit. Clazomenii Herodoto, quod primus ex ea
civitate Olympicorum ludorum victor est declaratus victis in stadio
pueris; Philino Coi, quod illustri admodum fuit gloria: de cursu enim
Olympicas quinque, Pythicas quattuor, Nemeorum totidem; ab Isthmo unam
amplius quam decem palmas abstulit. (3) Jam vero Ptolemæus, Ptolemæi
filius, Lagi nepos, Aristolai Macedonis donum fuit. Eo ipso in loco et
pugil positus est Butas Milesius, Polynicis filius, de pueris palmam
nactus. Callicrates etiam a Magnesia ad Lethæum: vicit bis in armatorum
cursu. Callicratis hæc imago Lysippi opus est. (4) Spectantur deinde
Emaution (_Himantion?_), de puerili stadio, et Alexibius, de quinquertio
victores. Fuit huic patria Heræa Arcadum oppidum: imaginem Acestor
elaboravit. Emautionis patriam quænam fuerit non indicat inscriptio; ex
Arcadia tantum fuisse illum significat. Colophonii exin Hermesianax
Agonei filius, et Icasius Lycini ex Hermesianactis filia, pueros uterque
in palæstræ certamine superarunt: et Hermesianacti quidem publice
Colophonii statuam posuere. (5) His proximi Elei a quibus pueri in
pugilatu victi, Sthenis Olynthii Chœrili opus, et Theotimus a Dætonda
Sicyonio factus. Theotimus iste patre natus erat Moschione, qui
Alexandro contra Darium et Persas bellanti stipendia fecit. Jam duo item
ex Elide Archidamus quadrigis, et Theogoni filius Eperastus armatorum
cursu victor. (6) Eperastum hunc vatem etiam fuisse e Clytidarum
familia, extrema indicat inscriptionis clausula:
Fatidico cretus Clytidarum e sanguine vates,
atque idem soboles dia Melampodidûm.
Melampus enim Amythaonem patrem habuit: filium ipse Mantium genuit,
Mantius Œclem. Œclis nascitur satu Amphiaraus: cujus Alcmæon fuit, qui
Clytium suscepit e Phegei filia: hic Elin migravit ab avunculis
secedens, quod eos cædem sciebat Alcmæoni machinatos. (7) Statuas
deinceps non valde illustribus videas permistas donis, Alexinicum Eleum,
Sicyonii Canthari opus: tulit hic de puerili palæstra palmam. Tum
Leontinum Gorgiam, quem dedicatum tradunt ab Eumolpo Deicratis nepote,
cui soror nupserat Gorgiæ. (8) Natus est Gorgias patre Carmantide, et
primus neglectam prorsus dicendi ex arte rationem excitasse dicitur et
ab hominum oblivione vindicasse. Dedit magnum eloquentiæ specimen
Gorgias et in quinquennali Olympiæ celebritate et in ea legatione, qua
functus est, Tisiæ collega, apud Athenienses. Quanquam et Tisias quum
alia in artem dicendi ornamenta intulit, tum Syracusanæ mulieri
pecuniariam litem movit tam gravibus persuasionum momentis, ut omnes sui
temporis oratores superarit. (9) Sed enim multo fuit apud Athenienses
clarior Gorgias. Et hunc sane Iason, qui in Thessalia tyrannide potitus
est, pluris multo fecit, quam Polycratem, qui nulli fuit in Atheniensium
scholis eloquentiæ laude inferior. Vixisse autem Gorgiam annos ferunt
quinque amplius quam centum. Leontinorum urbs olim deleta a Syracusanis
ætate mea restituta est.