_ Athletarum signa Olympiæ — Timonis — Hellados et Elidis signa — de
equestri curriculo — curru Polypithis et signis Eleorum, qui athletæ
non fuerunt — pila Dinosthenis, quæ viam ex Olympia Lacedæmonem
metitur — aliorum athletarum signis. _
Sunt etiam Olympiæ Anauchidæ et Pherenici statuæ. Elei fuere et in
puerorum lucta victoriam sunt adepti. Plistænum filium Eurydami,
Ætolorum contra Galatas ducis, Thespienses dedicarunt. (2) Eleus Tydeus
Antigonum Demetrii patrem et Seleucum posuit. Seleuci vero quum ob alias
res gestas, tum præcipue ob captum bello Demetrium illustre fuit apud
omnes gentes nomen. Timoni de quinquertio ludis Græciæ omnibus delatæ
sunt palmæ, Isthmicis tamen exceptis; quibus ei sicuti ceteris Eleis
interdictum fuit. Indicat titulus hæc quoque ad ipsum pertinentia:
Ætolis eum stipendia fecisse adversum Thessalos; Ætolorumque amicitia
ductum præsidio Naupacti profuisse. (3) Non longe a Timonis statua
Helladis et Elidis signa sunt: et Hellas quidem Antigonum Philippo
tutorem a Demetrio patre datum una, Philippum ipsum altera manu coronat:
at Elis Demetrio, qui Seleuco et Ptolemæo Lagi filio bellum intulit,
coronam imponit. (4) Aristidi autem Eleo Olympicam palmam de cursu
armatorum, et de iterato curriculo Pythicam decretam inscriptio indicat,
e Nemeis etiam victorem redisse de equestri puerorum cursu. Est hujus
cursus spatium duo iterata curricula. Hunc currendi morem Nemiacis et
Isthmicis ludis intermissum Argivis restituit Adrianus Imperator, eumque
hibernis Nemeorum ludis celebrari jussit. (5) Proxime ad Aristiden
Menalcas Eleus Olympici quinquertii victor stat, et Philonides Zoti
filius, patria is quidem e Cretensi Chersoneso, Alexandro vero Philippi
filio ex eo cursorum genere, qui sunt Hemerodromi (_id est diarii
cursores_) appellati. Post Philonidem Brimias est Eleus virili pugilatu
victor, et Leonidas e Naxo Ægæi maris insula, a Psophidiis Arcadum gente
dedicatus. Asamonis deinde statua, qui viros pugilatu vicit; tum
Nicandri, qui de repetito cursu Olympicas duas, e Nemeis de cursu varias
palmas sex abstulit. Fuerunt Asamon et Nicander Elei: hujus Daippus,
Asamoni Pyrilampes Messenius effigiem fecere. (6) Proximi sunt Eualcidas
Eleus, et Seleadas Lacedæmonius, quorum ille cæstuum pueros, Seleadas
luctæ certamine viros vicit. Ibidem currus positus est non magnus
Polypithis Laconis; et super eadem pila Calliteles Polypithis pater,
palæstra clarus: lucta Calliteles, at Polypithes equis coronam
promeritus. (7) Homines Eleos, artem ludricam non professos, Lampum
Arnisci, et * Aristarchi, vel quod proxeni sui fuerint vel aliorum causa
meritorum Psophidii posuerunt. Medio stat inter eos loco Lysippus Eleus,
victis qui in luctæ certamen descenderant pueris. Andreas Argivus
Lysippi statuam finxit. (8) Dinosthenes Lacedæmonius e stadio viris
devictis Olympicam palmam tulit sibique in Alti pilam et statuam posuit.
Ab ea quidem pila, via, qua ex Olympia Lacedæmonem iter est, ad pilam
alteram, quæ Lacedæmone erecta est, stadia intersunt sexcenta et
sexaginta. Theodorum, qui in quinquertio victoriam est adeptus, et
Pyttalum Lampidis filium, qui cæstibus pueros vicit, Neolaidan præterea,
qui de stadio et armatorum cursu coronam cepit, neminem fugiat Eleos
fuisse. De Pyttalo amplius hoc traditum est, quod fuerit ab Arcadibus et
Eleis de agrorum finibus disceptantibus arbiter captus. Est ejus statua
Olynthii Sthenidis opus. (9) Succedit Ptolemæus equo insidens. Prope eum
Eleus athleta, Pæanius, Damatrii filius, qui de lucta Olympiæ unam, e
Pythicis ludis duas abstulit palmas. Clearetus deinde Eleus, qui de
quinquertio corona donatus est. Spectatur et Atheniensis viri Glauconis
Eteoclis filii currus: renunciatus ille victo erat de curuli certamine
integra ætate equorum.