CAPUT XV.

_ Athletarum signa Olympiæ porro recensentur — Pantarcis signum —

Clitomachi signum ejusque facta — Archidami, Agesilai filii, ac

Demetrii ejusque filii, Antigoni, signa — Arei, Lacedæmoniorum regis

— Ptolemæi, Lagi filii, Capri Elei signa. _

Archippo Mytilenæo, qui adversarios cæstibus vicit, hujusmodi aliud

cives sui ad nominis celebritatem tribuunt: coronas enim tradunt eum

Olympicas, Pythicas, Nemiacas et Isthmicas cepisse, quum annum nondum

excessisset vicesimum. Xenonem autem Callitelis filium, e Lepreo

Triphyliæ, victorem e puerorum stadio Pyrilampes Messenius finxit.

Clinomachum Eleum quinquertii victoria nobilitatum quis fecerit, plane

ignoro. (2) Pantarcem quidem Eleum ab Achæis dedicatum ipsa testatur

inscriptio, quod scilicet pacis inter Achæos et Eleos sequester fuisset,

quodque iis qui ab utrisque bello capti essent liberam dimissionem

impetrasset. Quare quum desultorio equo Olympiæ vicisset, hoc ei Achæi

monumentum posuerunt. Eleum Olaidan dedicavit Ætolorum natio. At

Charinus Eleus de repetito cursu deque graviter armatorum ludicro

victoriæ monumentum habet. Prope ipsum Ageles Chius, victis pugilatu

pueris, Theomnesti Sardiani opus. (3) Clitomachi Thebani effigiem

statuit Hermocrates, Clitomachi pater. Ejus maxime illustria opera hæc

fuerunt: ad Isthmum viros palæstritas perculit; eodemque die de pugilatu

palmam tulit, et eos, qui in pancratium descenderant, luctando vicit. De

pancratio Pythicæ ejus palmæ fuere numero tres. In Olympia secundus hic

Clitomachus post Thasium Theagenem de pancratio simul et pugilatu victor

renunciatus est. (4) Et pancratii quidem palmam centesima quadragesima

prima Olympiade erat adeptus. Nam ea, quæ consecuta erat, pancratio et

cæstibus depugnavit. Prodiit vero eodem die Caprus Eleus palæstram simul

et pancratium professus: (5) delata vero jam Capro de palæstra palma

docuit Clitomachus Hellanodicas, jus esse pancratium committi integris

corporibus et priusquam vulnus ullum ex pugilatu acciperetur. Qui quum

recte dixisse videretur et vocarentur pancratiastæ, in pancratio quidem

Capro succubuit: contra pugiles vero summa animi præsentia et corpore

usus est firmissimo. (6) Erythræi ex Ionia Epithersen Metrodori filium,

bis Olympiæ de cæstibus, toties in Pythicis, Isthmicis quoque et Nemeis

victorem declaratum dedicarunt. At Syracusani duas Hieroni publice, unam

eidem ipsius filii statuam posuere. Paullo quidem superius ostendi, et

hunc Hieronem idem Dinomenis filio nomen habuisse et Syracusarum itidem

dominatum. (7) Posuerunt etiam Palenses, quarta Cephalleniorum tribus,

Timoptolin Eleum, Lampidis filium. Prisco nomine hi Palenses

Dulichienses sunt appellati. Et suus ibidem honos est habitus Archidamo,

Agesilai filio; juxta quem est vir nescio quis, venatoris in modum

ornatus. Demetrium vero qui contra Seleucum bello suscepto in pugna

captus est, ejusque filium Antigonum, sciendum Byzantiorum dedicationes

esse. (8) Spartano Eutelidæ octava et tricesima Olympiade inter pueros

de palæstra una, de quinquertio palma altera delata est. Tunc enim prima

ac ultima vice quinquertii puerilis ludicrum committebatur. Eutelidæ

effigies pervetusta est; quæque in basi incisæ literæ, sunt ipsa jam

vetustate pæne abolitæ. (9) Post Eutelidan est rursum Areus

Lacedæmoniorum rex, eique proximus Eleus Gorgus, cui ad meam usque

ætatem uni Olympicæ palmæ de quinquertio quattuor, de repetito cursu et

de cursu armatorum singulæ decretæ. (10) Virum illum, cui adsistunt

pueri, Ptolemæum esse aiunt Lagi filium. Proximo loco statuæ duæ Capri

Pythagoræ filii, Elei, qui palæstræ pancratiique eodem die palmam cepit:

et ei quidem primo hominum omnium binæ de illis certaminibus palmæ eodem

die evenere. Et in pancratio sane quem habuerit et vicerit adversarium,

superius exposui, in palæstra vero Pæanium Eleum stravit, qui superiore

Olympiade victor de eadem palæstra renunciatus fuerat: idemque Pythicis

ludis pueros in pugilatu vicerat, rursusque in virorum certamine eodem

die palæstræ cæstuumque coronam acceperat. Capro igitur haudquaquam

parvo negotio aut labore levi suæ obtigere victoriæ.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 196 / 497 题