CAPUT XIV.

_ Athletarum signa, et qui ad illos pertinent, porro recensentur —

signum Milonis Crotoniatæ, de cujus ingenti robore varia narrantur —

Milonis mors — Pyrrhi regis signum — pila Pythocrito tibicini erecta

et aliorum signa. _

At Pherias Ægineta (proximus enim is est ad Atheniensem Aristophontem

positus) octava supra septuagesimam Olympiade, quod erat admodum

adolescens neque in luctandi certamine videbatur ullo pacto par

adversario fore, de medio est jussus recedere; anno deinde insequenti

admissus pueros in lucta vicit. Prorsus dissimilis Pheriæ fuit Nicasyli

Rhodii in Olympicis ludis fortuna. (2) Annum enim duodevicesimum natus

rejectus ille quidem est, quominus cum pueris lucta congrederetur; verum

de viris palmam adeptus, victor est renunciatus; idemque postea acceptis

Nemeorum et Isthmiorum coronis, annum quum ageret vicesimum, præpropera

ereptus est morte, priusquam patriam Rhodum et penates suos reviseret.

Sed Rhodii audaciam luctatoris mea sententia Artemidorus Trallianus

vicit; qui quum tener admodum pancratium puerile inisset Olympiæ, amissa

ob ætatis infirmitatem palma, (3) mox in Ioniam ad Smyrnæos, quum ludos

agitarent, venit. Tantum vero ei jam roboris accesserat, ut eodem die et

eos quos in Olympia adversarios habuerat, et in puerili ludicro quos

imberbes appellabant, et jam tertio loco, quod optimum erat, viros

pancratio superarit. Et impuberum quidem in certamen gymnici magistri

hortatu; in virorum autem convicio pancratiastæ lacessitum descendisse

ferunt. Virilem certe palmam Olympicam Artemidorus cepit Olympiade

duodecima post ducentesimam. (4) Prope Nicasyli statuam equum ex ære non

utique magnum posuit Crocon Eretriensis, accepta de equo desultorio

corona. Equo proximus est Telestas Messenius puerilis pugilatus victor.

Hunc Silanion fecit. (5) At Milonem Crotoniaten Diotimi filium Dameas et

ipse Crotoniates finxit. Milo autem Olympicas adeptus est palmas sex, de

lucta omnes, ex iis puerilem unam; sex Pythicas e virorum, unam e

puerorum certamine. Quum septimum in Olympiam luctaturus venisset,

Timasitheum civem suum non potuit superare juvenem adhuc et propius

accedere caventem. (6) Suam ipse statuam dicitur Milo intra Altin suis

humeris deportasse. Traduntur ejusdem hæc de punico malo et de disco

memoratu digna. Punicum malum ita manu compressa tenebat, ut neque qui

conatus esset extorqueret, neque ipse tamen illud elideret. Peruncto

disco quum institisset, omnes ludibrio habebat qui se detrudere

quantovis impetu facto conarentur. Verum hujusmodi etiam alia dedit

roboris documenta. (7) Frontem chorda circumligabat perinde ac si tæniam

sibi circumdaret aut coronam: intercluso deinde compressis labiis

spiritu, quum venæ capitis sanguine plurimo intumuissent, venarum robore

nervum rumpebat. idem ubi porrecta dextera cubitum lateri admovisset

sublatoque pollice reliquos digitos junctim intendisset, minimum nemo

erat qui ullo nisu posset a ceteris abjungere. (8) Ferarum hunc laniatu

periisse memorant. Conspicatus enim hiantem immissis cuneis lignum

aridum in Crotoniatarum finibus, robore suo pristino fretus truncum

illum manibus dicitur rescindere conatus. Ibi quum relaxatis cuneis

comprehensus manibus Milo detineretur, a lupis, quæ fera frequentissima

est in Crotoniatarum agro, deprehensus et discerptus est. Fuit hic

fatalis Milonis exitus. (9) Pyrrhum Æacidæ filium, Thesprotidis Epiri

regem; magnis et memoratu dignissimis rebus gestis, quas exposui in

libro de rebus Atticis, in Alti dedicavit Thrasybulus Eleus. Prope

Pyrrhum vir quidam pusillo corpore super pila stat tibias tenens. Huic

Pythicæ palmæ de tibiarum cantu, primo post Sacadam Argivum, decretæ

sunt. (10) Sacadas vero primum iis ludis vicit, quos Amphictyones

instituere, nondum coronarios (_quibus victores coronari nondum

obtinuerat_); bis deinde iterum, quum corona præbebatur. Pythocritus

insequentibus ludis Sicyonius Pythicas tulit palmas sex, tibicinum

omnium solus. Satis constat eundem Olympiæ in quinquertio [senis] ludis

præcinuisse. Honoris causa pila ei est erecta cum hoc titulo:

Pythocriti

est Callinici monumentum hoc tibicinis.

(11) Ætoli quoque concilii sui decreto Cyloni statuam dedicarunt, qui

Eleos Aristotimi tyranni dominatu liberaverat. Jam Gorgum Eucleti

filium, Messenium, victorem quinquertii, Bœotius Theron, Damaretum vero,

et ipsum Messenium, de puerorum pugilatu coronatum, Atheniensis Silanion

finxit. Anauchidas, Philyis filius, Eleus de puerili lucta coronam

cepit, posterius de virili etiam: sed quis ejus statuam fecerit,

compertum utique mihi non est. Anochus, Adamatæ filius, Tarentinus, qui

de stadio et repetito curriculo victor exstitit, Ageladæ Argivi opus

est. (12) Puerum equo insidentem adsistente viro testatur inscriptio

Xenombrotum esse ex Co Meropide, equestris victoriæ præconio nobilem.

Eam statuam finxit Philotimus Ægineta: Xenodicum vero in puerorum

pugilatu victorem Pantias fecit. At Pythis Andromachi filii, patria

Abderitæ, fecit quidem Lysippus, dedicarunt vero milites statuas duas.

Ducem enim mercenariorum aut alioqui bellicis rebus clarum Pythem

fuisse, facile judices. (13) Positi sunt etiam, de cursu victores pueri,

Meneptolemus ex Apollonia, quæ ad Ionium sinum est; et Corcyræus Philon.

Ad hos Hieronymus Andrius, a quo dejectus est in Olympico quinquertio

Tisamenus Eleus, is nempe quo postea in Platæensi prœlio contra

Mardonium Persarum ducem augure Græci usi sunt. Proximus huic Hieronymo

positus est puer palæstrita et ipse Andrius, Procles Lycastidæ filius:

illum Stomius, Proclem Somis fictores fecere. Æschini Eleo duæ

quinquertii palmæ evenere et totidem erectæ fuerunt statuæ.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 195 / 497 题