_ Pila Chionidis victorias enumerans — Hermogenes Equus dictus, et
Polites cursu insignis — Leonidas cursu celebratissimus — aliorum
athletarum signa recensentur — de Phidolæ equa — equo pilæ
insistente, victoriæ Lyci monumento. _
Astylus autem Crotoniata Pythagoræ opus est. Is Olympicas deinceps tres
de cursu repetito palmas tulit. Et hujus quidem, quod Hieronis Dinomenis
filii studio ductus Syracusanum se renunciandum curasset in
posterioribus duabus victoriis, domum Crotoniatæ ad publici carceris
usum destinarunt, et statuam in Laciniæ Junonis templo dedicatam
everterunt.
2. Exstat Olympiæ pila, in qua Lacedæmonii Chionidis victoriæ incisæ
sunt. Parum autem quid dicant attendunt, qui dedicatam ab ipso Chionide,
non publice a Lacedæmoniis eam pilam arbitrantur. Nam quum dictum in ea
sit, quod pro vero utique haberi potest, tum nondum fuisse cursum cum
clypeo institutum, qui divinare Chionis valuit, Eleorum lege hoc etiam
ludicri genus aliquando sancitum iri? Ac multo sunt quidem hebetiores,
qui hærentem pilæ statuam Chionidis esse effigiem censent, quum sit
Atheniensis Myronis opus. (3) Accessit prope ad Chionidis gloriam Lycius
homo, Hermogenes Xanthius, qui ludis tribus Olympicum oleastrum octies
abstulit: is Hippi (_Equi_) cognomentum a Græcis obtinuit. Possunt jure
Politæ etiam victoriæ cum admiratione audiri. Fuit hic e Ceramo
[Thraciæ] Cariæ oppido, omnemque in Olympia pernicitatis laudem est
meritus. A longissimo enim et diutissime durante cursu post tempus
minimum transiit ad brevissimum et celerrimum cursum, et eodem die
dolichi continuoque stadii reportavit victoriam, et his duabus victoriis
tertiam addidit diauli. (4) Polites quidem secunda * * et quattuor, ut
quibusque sors obtigerit, non universos e carceribus emittunt: quique ex
ordinibus singulis vicerint, iis rursus cum aliorum ordinum victoribus
de eodem præmio decertandum: quo fieri potest ut victor palmam duplicem
stadii auferat. In eo cursus genere maxime excelluit Leonidas Rhodius.
Is enim per quattuor Olympiadas vires et pernicitatem servavit integram
et de cursu duodecim palmas unus abstulit. (5) Non longe a Chionidis
pila stat Scæus, Duridis filius Samius, de puerili pugilatu victor. Opus
ea statua Hippiæ est. Vicisse Scæum testatur inscriptio eo tempore quo
Samii ex insula ejecti erant. Opportunitatem vero, qua in suas jam
pristinas fuissent sedes restituti * * * (6) Juxta tyranni effigiem
Diallo Pollidis filio statua posita est. Fuit hic patria Smyrnæus; et
Ionici nominis hunc primum de puerili pancratio coronam Olympicam
cepisse inscriptio dicit. Jam vero Thersilochum Corcyræum, et Aristionem
Epidaurium, Theophilis filium, quorum hic cæstibus, Thersilochus pueros
vicit, Polycletus Argivus fecit. (7) At Bycelum, qui primus e cunctis
Sicyoniis pueros in pugilatu vicit, finxit Canachus Sicyonius, Polycleti
Argivi discipulus. Prope Bycelum stat Mnaseas Cyrenæus gravi accinctus
armatura, Libys cognomento: cujus finxit statuam Pythagoras Rheginus.
Cyziceno Agemacho e continenti Asiæ terra * * Argis esse factam testatur
apposita inscriptio. (8) Naxi quidem urbis, quam in Sicilia condidere
quondam Chalcidenses Euripi accolæ, ne ipsa quidem ruinarum fragmenta
ætate mea exstant. Quod vero ejus nomen ad posteros proditum fuerit,
jure Tisandro Cleocriti filio fuerit ea laus tribuenda. Is enim quater
viros pugilatu vicit Olympiæ, et toties Pythicam etiam palmam abstulit.
Nondum vero tunc neque a Corinthiis neque ab Argivis omnes (Isthmii et)
Nemeatæ victores in commentarios referebantur. (9) Phidolæ Corinthii
equa prætereunda non est, cui Auræ nomen fuisse memorant Corinthii. Hæc
ab ipsis statim carceribus sessore suo delapso, et cursum æque ac si
rectorem haberet retinuit et circa metam se convertit: audito vero tubæ
sonitu ad cursum concitata es vehementius: quumque ad Hellanodicas
antevertisset, jam victoriæ se quasi intelligens compotem constitit.
Elei Phidola victore renunciato, ei ut et equæ simulacrum dedicaret
imposuerunt. (10) Contigerunt et Phidolæ filiis victoriæ desultorio equo
partæ. Insistit pilæ victor equus cum hac inscriptione:
Acer equus Lycus hic semel Isthmia vicit, oliva
Phidolæ gnatis atria bis decorat.
Non tamen huic inscriptioni cum tabulis Eleorum, quibus Olympiorum
victores celebrantur, satis convenit. Octava enim et sexagesima
Olympiade, neque ultra eam, Eleorum monumenta Phidolæ filiorum victoriam
ponunt. Et hæc quidem ita se habere sciendum. (11) Stant deinceps Elei
viri Agathinus Thrasybuli filius, et Telemachus. Victor hic exstitit de
equorum cursu: Agathinum ex Achaia Pellenenses posuere. Posuit et
Atheniensium civitas Aristophontem Lysini filium, qui pancratiastas
vicit ludis Olympicis viros.