CAPUT XII.

_ Dinomenis, Hieronis filii, donaria Olympiæ — de Hierone, Hieroclis

filio, et Dinomene — Arei, Lacedæmoniorum regis, et Arati aliorumque

donariis et signis. _

Proxime est æreus currus in quem vir ascendit. Currui adstant utrinque

singuli equi desultorii, quibus pueri insident. Sunt autem monumenta de

Olympicis victoriis Hieronis Dinomenis filii, qui fratri Geloni in

Syracusanorum tyrannide successit. At dona ista non sunt ab Hierone

missa, sed votum deo persolvit Dinomenes Hieronis filius. Currus Onatæ

Æginetæ, Calamidis qui utrinque stant equi et insidentes illis pueri

opera sunt. (2) Prope ad Hieronis currum vir est eodem quo Dinomenis

filius nomine, et ipse Syracusarum tyrannus, Hieron Hieroclis filius. Is

post Agathoclis, qui prius tyrannidem occuparat, mortem, novus est

Syracusanis tyrannus exortus, dominatu potitus centesimæ vicesimæ sextæ

Olympiadis anno secundo: ea vero Olympiade victor e stadio discessit

Idæus patria Cyrenæus. (3) Fuit huic Hieroni cum Pyrrho Æacidæ (_immo

Alexandri_) filio hospitium prius, deinde et affinitas, quod Pyrrhi

filia Nereis nupserat Geloni ejus filio. Et idem sane Hieron, quum

bellum Punicum ab Romanis de Sicilia gereretur et ejus insulæ pars major

in Carthaginiensium officio esset, primum ad illorum se studia adjunxit:

mox quum Romanorum copias majores et firmiorem esse amicitiam

intelligeret, ad eos descivit. (4) Hunc (_immo Hieronynum_) Dinomenes,

Syracusanus et tyrannidi infensissimus, de medio sustulit. Neque multo

post idem Hippocratem Epicydæ fratrem, qui quum paulo ante ab Herbesso

Syracusas venisset, multitudinem seditiosis fuerat vocibus sollicitare

aggressus, stricto telo est adortus: verum quum præsenti se ille animo

tueretur, Dinomenes satellitum impetu oppressus occubuit. Hieronis

statuas equestrem unam, alteram vero pedestrem, Olympiæ dedicarunt

Hieronis ipsius filii: opera fuere Miconis Syracusani Nicerati filii.

(5) Post Hieronis, Arei Acrotati filii, Lacedæmoniorum regis, et Arati

Cliniæ filii erectæ sunt statuæ. Est alia quoque Arei statua equo

insidentis: sed illam Elei dedicarant, Aratum Corinthii. Arei sane et

Arati mentio non est in superioribus commentariis prætermissa.

Renunciatus est Aratus de curuli certamine Olympiæ victor. (6) Timoni

Æsepi filio, homini Eleo, a quo ad Olympicum ludicrum missi equi sunt,

** hic æneus est currus: in eum virgo, Victoria quantum conjicio,

ascendit. Callonem deinde Harmodii filium, et Moschionis Hippomachum,

Eleos patria, qui cæstu pueros vicere, ibi positos videas. Illum Daippus

finxit: Hippomachi opifex ignoratur. Is adversarios tres dicitur

perculisse, neque plaga, neque vulnere in ulla corporis parte accepto.

(7) Erecti ibidem sunt, Theochrestus Cyrenæus, qui equos Libyum more

aluit, et avus paternus ei cognominis: tulere uterque Olympicas de

equorum ludicro palmas. Isthmicam præterea Theochresti patrem coronam

cepisse indicat currus inscriptio. (8) Agesarchi Hæmostrati (_?_) filii

Tritæensis de virili in Olympia pugilatu, in Isthmo etiam, Pythone et

Nemea victorias elegi testantur: quibus quum Arcades Tritæenses

appellantur, esse id a vero alienum comperi. Nam illustrium Arcadiæ

civitatum non sunt origines et conditores incogniti, quæ vero ab initio

obscuriores propter imbecillitatem ac deinde auctæ, eæ in Megalopolitano

nomine comprehenduntur ex communi Arcadum populi decreto. (9) At nullam

omnino aliam Tritæam quam quæ Achæorum fuit invenias. Tunc autem quam

versus illi scripti fuere, facile quis existimarit Arcadici Tritæenses

nominis fuisse, quemadmodum et nunc Arcades sunt qui se Argivis

contribuerunt. Agesarchi statuam Polyclis filii fecere, de quibus etiam

posterius mentionem faciemus.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 193 / 497 题