CAPUT XI.

_ Signa regum Macedoniæ, Philippi, Alexandri, etc. — de Theagene varia

narrantur — Theagenis signa in multis Græciæ locis posita et culta.

_

Proxime sunt ab Eleis Philippo Amyntæ, et Alexandro ejus filio, statuæ

dedicatæ, cumque his Seleuco et Antigono. Equestres reliquorum, Antigoni

pedestris est. (2) Ab his regibus non longe abest Timosthenis filius

Theagenes Thasius; etsi Thasii Timosthenis filium Theagenem negant

fuisse: nam quum sacrificulus Herculis, qui Thasi colitur, Timosthenes

esset, cum matre Theagenis spectrum Herculis Timostheni simile

congressum aiunt: puerum inde natum: hunc quum annum jam ferme nonum

ageret, dum e ludo domum rediret, dei (incertum cujus) æneum signum,

quod in foro fuerat erectum, conspicatum et ejus simulacri pulchritudine

allectum, e sede sua avulsum et alteri humero impositum domum suam

deportasse. (3) Incitata vero ob id factum in eum multitudine virum

quendam summa inter cives existimatione, magno jam natu, sententia sua

puerum minime occidendum censuisse: imperasse tantum ut signum domo in

forum reportaret. Id quum ille fecisset, ejus robur longe lateque per

totam Græciam hominum sermone celebrari cœptum. (4) Et facinora quidem

Theagenis hujus maxime illustria, quæ ad Olympicos ludos pertinuere,

ante exposuimus: quo loco etiam commemoravimus, Euthymum pugilem ut

perculerit et quæ multa ei ab Eleis fuerit imposita. Ac tunc quidem

palmam de pancratio primus omnium quos novimus sine pulvere tulisse

dicitur Dromeus, patria Mantinensis: ea deinde, quæ consecuta est,

Olympiade eodem pancratii certamine Theagenes ipse vicit. (5) Adeptus

idem est de pugilatu Pythicas coronas tres; Nemiacas novem, Isthmicas

decem, de mixtis pugilatus et pancratii certaminibus. Phthiæ vero in

Thessalis, omisso pugilatus aut pancratii studio, ut in cursu etiam ad

nominis celebritatem apud Græcos perveniret, operam dedit. Quare et in

longiore curriculo palmæ competitores vicit: et cum Achille fuit ei (mea

sententia) æmulatio, quod in patria heroum omnium pernicissimi victorem

se cursus declarari concupierit. Fuerunt numero coronæ ejus cunctæ mille

et quadringentæ. (6) Quum e vita jam decessisset Theagenes, ex ejus

inimicorum numero quidam ad ejus statuam nocte qualibet accedens eam

flagris cædebat, non aliter quam si in eo ære ipsum viventem

ulcisceretur. Quum autem eum statua subito casu oppressisset, mortui

hominis filii statuam de cæde postularunt: estque ea, de Thasiorum

sententia, in mare abjecta, Draconis scilicet lege qui anima etiam

carentia urbe agroque exterminanda, quum Atheniensibus leges de cæde

scriberet, sanxit, si quid forte eorum corruens hominem peremisset. (7)

At enim quum per aliquot deinceps annos frugem fere nullam terra Thasiis

redderet, qui sciscitatum Delphos missi fuerant, hoc a deo responsum

tulere: exules revocandos. Neque tamen exulibus revocatis finem

sterilitatis reperere. Quare quum Delphos redissent questi, se quidem

dicto audientes fuisse, non esse vero deorum iram ulla ex parte

placatam, (8) respondit rursus Pythia:

Theagenis magni at nullam rationem habuistis.

Ibi quum ea cogitatio sollicitos haberet quanam arte statuam Theagenis

recuperarent, piscatores aiunt in altum provectos piscatum, rete

comprehensam effigiem Theagenis in litus exposuisse. Ea quum in suum

locum reposita fuisset, a Thasiis divinis celebratur honoribus. (9)

Multis vero etiam aliis in locis, tum Græcorum, tum barbarorum, Theageni

posita simulacra comperi, et divinos ei honores ab indigenis haberi,

existimantibus ægris et quopiam affectis morbo salutare ejus numen esse.

Statua Theageni in Alti posita Æginetæ Glauciæ opus est.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 192 / 497 题