CAPUT X.

_ Glauci Carystii statua et de eo narratio — porro athletarum signa

recensentur. _

Præter eos quos jam percensuimus videas et Glaucum Carystium, quem ex

Anthedone Bœotiorum genus deducere a Glauco marino deo memorant. Pater

huic fuit Carystius Demylus. In agro vero colendo a puero versatum

tradunt: quumque forte refixum vomerem, manu pro malleo usus,

restituisset in pristinum aratri locum, (2) Demylus quum id facientem

animadvertisset, puerum in Olympicum pugilatum deduxit. Ubi quum Glaucus

ab adversariis male mulcaretur, quippe qui prorsus erat artis ejus

imperitus, quumque congressus eum eo, cui extrema obtigerat sors

certaminis, vulneribus jam prope confectus succumbere crederetur,

inclamasse dicitur pater, «Illam fili ab aratro» (_i. e. manum in aratro

spectatam ei impinge_): ea itaque voce puerum excitatum acriore plaga

adversario perculso mox victorem judicatum. (3) Coronas idem cepisse

dicitur Pythiorum duas, octonas Nemeorum et Isthmiorum. Glauco filius

statuam posuit: opifex fuit Glaucias Ægineta. Umbratilis pugnæ habitum

præ se fert, quod omnium suæ ætatis manus ad certam gesticulationis

legem movendi dexterrimus erat Glaucus. Quum decessisset, a Carystiis in

ea insula sepultum tradunt, quæ ætate etiam nostra Glauci dicitur. (4)

Damareto Heræensi, Damareti filio et nepoti, binæ Olympiorum victoriæ

obtigerunt: ipsi quidem Damareto quinta supra sexagesimam Olympiade, qua

primum inductus est armaturæ gravis cursus: et ea item quæ consecuta

est. Statua ejus clypeum more nostri temporis militum præ se tenet:

galea caput, crura ocreis armata sunt. Eum in cursu ludicri morem

posteris deinde temporibus Elei et reliqui item Græci sustulerunt.

Theopompus deinde Damareti filius, et hujus item filius patri cognominis

de quinquertio palmas adepti sunt. Minori Theopompo de lucta etiam

victoria obtigit. (5) Luctatoris hujus a quo facta fuerit statua

nescimus: patris vero et avi statuas Eutelidæ et Chrysothemidis

Argivorum opera esse testatur inscriptio. A quibus vero illi didicerint

non docet. Inscriptionis ejus versus hi sunt:

Argivi Eutelidas et Chrysothemis fabricarunt,

majores artem quos docuere sui.

Iccus Nicolaidæ filius, Tarentinus, Olympicam coronam de quinquertio

cepit; ac deinde insequentibus temporibus athletarum fuit magister

ætatis suæ præstantissimus. (6) Post Iccum Pantarces Eleus victis in

lucta pueris erectus est. Fuit hic Phidiæ in deliciis. Proximo loco

Cleosthenis viri Epidamnii currus, Ageladæ opus. A tergo positus est

Jovis quem Græci ex manubiis Platæensis pugnæ dedicarunt. Vicit

Cleosthenes Olympiade sexagesima sexta. Neque vero suam unius, sed

equorum etiam et aurigæ simulacra posuit. (7) Inscripta sunt etiam

equorum nomina, Phœnix et Corax: et qui eodem sunt juncti jugo ad

dexteram Cnacias, ad lævam Samus. Elegi ad currum adscripti sunt hi:

Cleosthenes posuit me Pontius ex Epidamno,

victor equis, palma clarus Olympiaca.

(8) Et omnium quidem Græcorum, qui equorum alendi studio clari fuere,

primus hic Cleosthenes statuam Olympiæ posuit. Sunt certe et Miltiadis

Atheniensis et Spartani Euagoræ similia dona: verum hujus currus modo

est, nec insistit in curru Euagoras. Jam quæ ac qualia Olympiæ dona

Miltiades curaverit statuenda, alio instituti operis loco exponetur.

Agrum Epidamnii nostra ætate tenent, quem jam ante ab initio: oppidum

non idem, quod priscis temporibus, sed quod a vetere urbe non longe

abest et a conditore Dyrrhachium appellatur. (9) Sequuntur Lycinus

Heræensis, Epicradius Mantinensis, Tellon Oresthasius, et Eleus Agiadas,

qui victores de puerilibus ludicris coronas cepere, Lycinus quidem e

cursu, reliqui quos dixi de pugilatu. Epicradium fecit Ptolichus

Ægineta, Agiadan Serambus et ipse Ægineta, Lycini statua Cleonis est

opus. Tellonem quis fecerit non est memoriæ proditum.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 191 / 497 题