_ Theogneti aliorumque signa — de Gelone ejusque curru Olympiæ posito —
Cleomede et iis quæ ei acciderunt. _
Theognetus vero Ægineta e lucta puerorum palmam est adeptus: ejus fecit
statuam Ptolichus Ægineta. Magister quidem Ptolicho fuit pater Synnoon;
illi Aristocles Sicyonius, Canachi frater, neque multo eo inferior
gloria. Cujus autem rei causa sativæ pinus et punicæ mali fructum
Theognetus præferat, equidem non valui conjicere: ipsi fortasse Æginetæ
hac de re habent patriis aliquid historiis proditum. (2) At secundum
ejus hominis statuam quem Elei idcirco non fuisse in victorum numerum
relatum tradunt: quod de bigis equarum _calpe_ dictis victor fuerit
renunciatus, post illius effigiem luctatori Mænalio Xenocli statuam
posuere. Pueros hic in lucta perculit. Adstat Alcetus Alcinoi filius
Arcas, et ipse e Clitore, qui pueros in pugilatu superavit. Et hujus
quidem statuam Cleon fecit, Xenoclis Polycletus. (3) Proximus loco est
Aristeus Argivus: e longiore is curriculo palmam tulit: pater vero ejus
Chimon in lucta vicit. Modico eorum statuæ distant intervallo: illam
fecit Pantias Chius, qui artem a patre Sostrato didicit: Chimonis duæ,
de nobilissimis (meo judicio) sunt Naucydæ operibus, quum scilicet ea
quæ in Olympia est, tum quæ Argis Romam in Pacis templum est deportata.
A Chimone in lucta stratum Taurosthenem Æginetam memorant: ipsum
Taurosthenem insequenti Olympiade omnes dejecisse, qui in luctæ certamen
descenderant. Eodem quo coronatus est die spectrum Taurostheni persimile
Æginæ victoriam ejus nunciasse dicitur. (4) Jam Phillen Eleum, qui
pueros in lucta vicit, Cratinus Spartanus finxit. Quod vero ad Gelonis
currum attinet, mea opinio paululum dissidet ab iis quæ alii ante me de
eo prodidere. Aiunt enim currum illum Gelonis Siciliæ tyranni donum
fuisse. Testatur quidem inscriptio, Gelonem Dinomenis filium Geloum
dedicasse. Et vicit hic Gelon, de quo nunc sermo est, Olympiade tertia
supra septuagesimam. (5) Verum Gelon tyrannus Syracusis rerum potitus
est Olympiadis septuagesimæ secundæ anno secundo; quo anno archon fuit
apud Athenienses Hybrilides; e stadio autem victor ea Olympiade
discessit Tisicrates Crotoniata. Manifestum ergo est, Gelonem se
Syracusanum renunciandum, non Geloum fuisse curaturum. Credi igitur
facile potest, privatum hominem hunc Gelonem fuisse, cujus pater tyranni
patri, ipse tyranno cognominis fuerit. Glaucias quidem Ægineta et currum
et statuam Gelonis fecit. (6) Superiore Olympiade Cleomedem
Astypalæensem memoriæ proditum in pugilatu Iccum Epidaurium interemisse:
eo crimine erepta palma damnatum ab Hellanodicis, animi ægritudine
mentis impotem factum: inde Astypalæam reversum quum in ludum literarium
introisset, in quo pueri erant ferme sexaginta, columnam, qua tectum
fulciebatur, convellisse. (7) Quare oppressis ruina pueris, quum cives
ipsum eum lapidibus insectarentur confugisse in Minervæ; moxque se in
arcam, quæ in templo erat, conclusisse. Ejus arcæ operculum
Astypalæenses quum diu conati tollere non potuissent, postremo arcam
effregisse: aperta, Cleomedem neque vivam neque mortuum visunt. Missis
igitur Delphos de rei miraculo consultoribus, (8) his versibus responsum
a Pythia redditum:
Ultimus heroum Cleomedes Astypalensis,
quem jam immortalem superûm dignamini honore.
Et Cleomedi ab eo tempore Astypalæenses tanquam heroi honores habent.
(9) Prope Gelonis currum Philonis erecta statua est, Æginetæ Glauciæ
opus. In hunc Philonem elegos fecit egregie scitos Simonides Leoprepis
filius:
Glaucus mi genitor, patria est Corcyra, Philoni
nomen, vinco pugil jam bis Olympiadas.
Stat ibidem Mantinensis Agametor pueris pugilatu victis.