CAPUT VIII.

_ Athletarum signa Olympiæ posita porro enumerantur — de Damarchi

mutatione in lupum narratio — de Timanthe ejusque vitæ exitu —

Timasithei rebus gestis et morte. _

Socratis vero Pellenensis, a quo pueri cursu superati, et Amertæ Elei,

qui pueros item in Olympica palæstra prostravit, idemque Pythicis ludis

viros certamen ingressos, deinceps positas imagines videas. Superiorem

qui fecerit, non traditur: Amertæ effigiem fecit Phradmon Argivus.

Euanoridas Eleus puerilis luctæ victoriam Olympiæ ac Nemeæ adeptus. Idem

quum Hellanodica factus est, ipse etiam eorum, qui ludis Olympicis

vicerant, nomina conscripsit. (2) De pugile vero Parrhasio ex Arcadia,

cui nomen Damarcho, quæ memoriæ prodita sunt, præter Olympicam

victoriam, fabulatorum hominum figmenta esse arbitror, quod scilicet in

Jovis Lycæi sacris in lupum conversus decimo rursus anno pristinam

recepisset hominis figuram: quod certe commentum ex Arcadum ipsorum

sermone neutiquam ortum videri potest. Ejus enim rei nulla est in statuæ

Olympicæ inscriptione mentio. Ea sic se habet:

Dinytta genitus Damarchus, dedicat hancce

effigiem, Arcadico Parrhasius genere.

Hactenus versus illi loquuntur. (3) At Eubotas Cyrenæus, quum ei Libycum

oraculum victoriam e curriculo prædixisset, statuam ante ipse faciundam

sibi curavit, eamque quo die palmam est adeptus eodem etiam dedicavit.

Vicisse eundem curuli quoque certamine ea ipsa Olympiade memorant: quam

tamen, quod ludis Arcades præfuerint, Elei pro adulterina habent. (4)

Cleonæo Timanthi, qui virilem coronam pancratii accepit, Myron

Atheniensis; Baucidi vero Trœzenio, qui luctatores vicit, Naucydes

statuam fecere. Huic Timanthi vitæ exitum in hunc modum contigisse

tradunt: abjunxerat se ætatis causa ab athletarum certaminibus; attamen

quo vires pristinas exercitationibus tueretur, magnum quotidie arcum

intendebat. Verum quum peregre profectus exercitationem illam intendendi

arcus intermisisset, eam reversus domum voluit repetere. Sed enim quum

non amplius valeret, rogo exstructo vivum se in ignem conjecit. Hoc vero

et similia qui fecerit aut in posterum sit facturus, mea profecto

sententia, insaniæ potius affinis videri possit, quam laudem

fortitudinis assequatur. (5) Post Baucidis imagines sunt athletarum ex

Arcadia: Euthymenes primum e Mænalo, palma accepta de virili palæstra,

quum prius etiam de puerili unam cepisset: ex Pellana deinde Azan

Philippus de pugilatu inter pueros victor: tum Critodamus e Clitore, et

ipse e cæstuum puerili ludicro victor renunciatus. Horum imagines

fecerunt, Euthymenis pueri Alypus, Damocriti Cleon, Philippi Azanis

Myron. De Promacho Pelleneo Dryonis filio pancratiaste tunc erit agendi

locus, quum ad Achæorum res gestas deducta fuerit oratio. (6) Non longe

a Promacho, Timasitheo Delpho statua posita est, Ageladæ Argivi opus.

Duas hic Olympicas de pancratio, tres Pythicas palmas abstulit. Ejusdem

fuit et belli gloria insignis, ob audaciam nec minorem felicitatem:

extremi tamen prœlii fatalis ei fuit conatus. (7) Quum enim Isagoras

Atheniensis ipsam Athenarum arcem dominandi cupiditate incitatus

occupasset, particeps fuit ejus facinoris Timasitheus. Quare iis

oppressis, qui se in arcem concluserant, capitis damnatus Atheniensibus

injuriæ pœnas dedit.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 189 / 497 题