_ Statua Diagoræ et Diagoridarum — de Dorieo ejusque morte — porro
recensentur athletarum signa Olympiæ posita. _
Post Euthymi statuam suæ sunt positæ Pytharcho Mantinensi stadii
decursori, et Charmidi Eleo pugili, pueriles utrisque palmas adeptis.
Hos ubi spectaveris, in conspectu erunt Rhodii athletæ, Diagoras et ejus
omnis proles perpetua serie et habitu quem dicam collocati. Primus eorum
est Acusilaus de virili pugilatu accepta corona. Succedit Dorieus natu
minimus, cui de pancratio Olympiadibus continuis tribus victoria
adjudicata est. Sed ante Dorieum Damagetus quoque pancratii competitores
vicerat. (2) Atque hi quidem fratres fuere, Diagoræ filii. Postremus est
ipse Diagoras: virilem is pugilum palmam meruit. Ejus Diagoræ statuam
elaboravit Callicles Megarensis, Theocosmi filius ejus, qui Megaris
signum Jovis fecit. Diagoræ etiam e filiabus nepotes Olympicas coronas
de pugilatu meruere; virilem Eucles, e Callianacte et Callipatira
Diagoræ filia genitus: puerilem Pisirrhodus, quem mater ipsa in gymnici
magistri modum ornata, ad ludos Olympicos deduxit. (3) Positus hic idem
Pisirrhodus in Alti proxime ad avi materni statuam. Diagoram ipsum
tradunt Acusilaum et Damagetum filios in Olympiam deduxisse; quem
victores jam declarati juvenes per mediam multitudinem, quæ ad solennes
istos ludos maxima frequentia convenerat, humeris exportarunt,
conjicientibus in eum flores Græcis et liberûm causa beatum
prædicantibus. Duxit maternum genus Diogoras a Messene, atque adeo ab
ipsius Aristomenis filia. (4) Ejus filius Dorieus præter Olympicas
palmas, octo victoriis Isthmicas, una pauciores e Nemeis abstulit.
Pythicam etiam intacto pulvere coronam cepisse dicitur. Hic et
Pisirrhodus præconis voce renunciati sunt Thurii, quod illi, Rhodo a
factione pulsi, Thurios in Italiam commigraverant. Verum Dorieus aliquo
post tempore Rhodum postliminio reversus unus omnium apertissime
Lacedæmoniorum studia est professus: quocirca et propriis triremibus
navali bello cum Atheniensibus pugnavit; et quum per Atticas triremes
victus et captivus Athenas pertractus esset, (5) Athenienses, qui ante
vehemente ira impulsi extrema omnia illi fuerant comminati, simulatque
in concionem captivi habitu productum conspexerunt tantum virum cujusque
nomen tam insigni gloria esset auctum, conversa ad mansuetudinem
sententia, incolumem et impunitum dimiserunt, quum tamen multas haberent
justi in eum odii causas. (6) Quæ ad Doriei hujus vitæ exitum pertinent,
perscripta sunt ab Androtione in rerum Atticarum commentariis. Quum ad
Caunum, inquit, esset regia classis ejusque classis dux Conon populo
Rhodiorum persuasisset, ut desertis Lacedæmoniis in regis et
Atheniensium societatem transiret, Dorieum peregrinantem circa
Peloponnesi regiones comprehensum, ad Spartam in vinculis deductum
ibique a Lacedæmoniis majestatis damnatum noxam capitali supplicio
luisse. (7) Quodsi vera omnino exposuit Androtion, videtur mihi voluisse
ejusdem temeritatis Lacedæmonios arguere, cujus crimine se obligarunt
Athenienses, quum Thrasyllum et collegas, qui ad Arginusas classe
pugnaverant, inconsiderate capitis damnarunt. Ac Diagoras quidem et ejus
posteritas ad hoc gloriæ fastigium pervenerunt. (8) Tulit etiam
Alcænetus Lepreates, Theanti filius, cum suis liberis Olympicas palmas:
ipse quidem virilem e cæstuum certamine, quum ante etiam puerilem
cepisset: Hellanicus et Theantus ejus filii victores de puerili pugilatu
renunciati sunt; ille nona et octogesima Olympiade, Theantus proxima
posteriore: et horum spectantur omnium in Olympia statuæ. (9) Succedunt
Alcæneti filiis Gnatho Dipæensis ex Mænaliorum finibus, et Lycinus
Eleus: horum etiam uterque victor puerili pugilatu ex Olympia discessit.
Gnathonem quidem valde puerum palma potitum inscriptio testatur. Hunc
effinxit Megarensis Callicles. (10) Adsistit Stymphalius Dromeus (_i. e.
Cursor_) congruenti sane cum exercitatione nomine. De longiore enim
curriculo Olympicas duas, totidem Pythicas, Isthmicas tres, quinque
Nemiacas meruit. Primum carnibus vesci in animum induxisse ferunt, quum
athletæ ante ipsum caseo e fiscellis alerentur. Hunc Pythagoras, loco ei
proximum Pythoclem quinquertionem Eleum, Polycletus expressit.