_ Pergit recensio signorum athletarum Olympiæ positorum — de Euthymo
pugili — Herois dæmonis cultu Temesæ instituto, eoque ab Euthymo
superato — pictura huc pertinente. _
Prope Pulydamantem statuæ erectæ athletis tribus, Arcadibus duobus et
Attico uni. Ex iis Mantinensem Protolaum, Dialcis filium, qui pueros in
pugilatu vicit, Rheginus Pythagoras fecit: Narycidam, Damareti filium,
palæstritam e Phigalia, Sicyonius Dædalus, Callian denique Atheniensem
pancratiasten Micon pictor, et ipse Atheniensis. At Mænalium
pancratiasten Androsthenem Lochæi filium, qui duas tulit viriles palmas,
Mænalius item Nicodamus fecit. (2) Post hos Eucles statuæ honorem habet,
Callianactis filius Rhodius, e domo Diagoridarum, quippe qui e Diagoræ
filia genitus est. Olympicam hic coronam cepit de virorum pugilatu:
Naucydes opifex fuit. Palæstritam vero puerum Thebanum Agenorem
Polycletus Argivus elaboravit, non is qui Junonis signum fecit, sed
omnino alius, qui Naucydæ discipulus fuit. Huic Agenori Phocensium
commune statuam posuit, quod Theopompus Agenoris pater Phocicæ gentis
publicus apud Thebanos esset hospes. (3) Nicodamus e Mænalo fictor,
cujus jam mentionem feci, Damoxenidam pugilem Mænalium finxit. Est
ibidem Lastratidæ Elei pueri imago, qui de lucta coronam cepit: de
pueris et impuberibus alteram in Nemeis ludis victoriam idem reportavit.
Paraballonti, Lastratidæ hujus patri, de curriculo iterato palma decreta
est. Reliquit idem etiam posteris honoris studium, victorum Olympicorum
nominibus in Olympico gymnasio perscriptis. Hactenus de his. (4) Non
præterierim autem quæ de Euthymi pugilis victoriis deque reliqua ejus
gloria memoriæ prodita sunt. Patria ei fuit Locri in Italia ad Zephyrium
promontorium, pater Astycles: etsi cives eum sui non hujus, sed Cæcinæ
amnis satu genitum memorant. Fluvius hic Locrensem agrum a Rhegino
dividens cicadarum miraculo est memorabilis. Nam quæ in Locride sunt
citra Cæcinam, æque atque aliæ omnes argutæ sunt: at in Rheginorum
finibus trans Cæcinam nulla est omnino cicada vocalis. Hujus itaque
amnis Euthymus filius fuisse dicitur. (5) Is quum ex Olympia de pugilatu
palmam tulisset quarta et septuagesima Olympiade, haudquaquam pari
eventu ea quæ insecuta est Olympiade certaturus erat. Theagenes enim
Thasius unis ludis pugilatus et pancratii palmam appetens Euthymum
quidem pugilatu vicit; oleaginam vero de pancratio accipere non potuit
ut qui pugna adversus Euthymum jam ante confectus esset. (6) Eam ob rem
Theagenes Hellanodicarum sententia talentum unum Jovi, sacram multam;
alterum item talentum Euthymo noxæ illatæ nomine dependere jussus est,
qui hoc pugilatus certamen adversus Euthymum suscepisse videretur non
alia de causa quam ut contumelia eum afficeret. Itaque damnatus est ad
pecunias privatim ipsi Euthymo exsolvendas. Et in Olympiade quidem sexta
supra septuagesimam Jovi Theagenes quod erat imperatum argenti exsolvit;
Euthymum vero ut remuneraretur, ad pugilatus certamen non descendit.
Illa itaque et altera deinceps Olympiade Euthymo pugilatus corona
decreta. Statua ejus Pythagoræ opus fuit, cum primis, quæ spectetur,
dignissima. (7) In Italiam is quum transmisisset, pugnam cum Heroe
commisit: de quo, quæ sunt memoriæ prodita, sic propemodum se habent.
Ulixem aiunt errantem everso jam Ilio tempestatibus huc illuc et ad
alias Italiæ ac Siciliæ urbes et Temesam etiam appulsum: ibi de
navalibus sociis ejus unum virgine per vinum violata ab oppidanis
contumeliam vindicantibus lapidibus obrutum: Ulixem quidem nulla cædem
ulciscendi inita ratione inde profectum: (8) perempti vero socii manes
finem nullum sæviendi in cujuslibet ætatis homines fecisse Temesæ,
priusquam cogitantes Italiam relinquere Temesenses, Pythici Apollinis
responso Temesæ manere et Heroem placare jussi sunt, et consecrato ei
solo templum excitare: devovere ei præterea quotannis virginem unam, quæ
ipsis formosissima visa esset. (9) Quod quum illi ex oraculo facere
pergerent, nihil omnino gravius ab eo dæmone passi sunt. Forte vero quum
venisset Euthymus Temesam eo ipso tempore quo solenne numini sacrum
fiebat, re tota cognita se intromitti illum aiunt in templum postulasse.
Ibi virginem conspicatum primo misericordia commotum, deinde etiam amore
incensum; ac puellam quidem, si ab eo servata esset, se in ejus manum
conventuram fidem dedisse. Armis igitur captis Euthymus congressum
dæmonis exspectavit: (10) atque eum vicit. Jam Heros finibus ejectus, ex
hominum conspectu cessit in mare se demergens, Euthymo autem, civitate
universa a dæmonis calamitate liberata, maxime illustres celebratæ sunt
nuptiæ. De eodem vero Euthymo et illud accepimus: longissimam eum ætatem
vivendo implesse, et mortem effugisse quidem, sed alio quodam modo
hominem esse desiisse. Habitari hac etiamnum ætate Temesam ex nautici
negotiatoris oratione cognovi. (11) Hæc ego auditu percepi: sed memini
etiam me in hanc incidere picturam, quæ ex vetusto exemplari accurata
imitatione fuerat descripta: adolescentulus Sybaris, Calabrus fluvius,
Lyca fons, sacellum insuper et Temesa urbs fuere; in iis dæmon quem
ejecit Euthymus: colore fuit is vehementer atro, omnique cetera specie
maxime formidabilis; amictus lupi pellis erat: Lycan nomine literæ in ea
pictura prodebant. Sed hæc hactenus.