_ Signum Pulydamantis, qui statura corporis omnes superavit, heroibus
exceptis — de Scotussæ, Pulydamantis patriæ, fatis — Pulydamantis
alia, præter victoriam Olympicam, fortiter facta narrantur — de
Pulydamantis interitu. _
Jam vero qui e celsa pila eminet, quem Lysippus fecit, is omnium
hominum, heroibus et si qua fuit alia hominum ante heroas natio
exceptis, omnium certe ætatis nostræ hominum statura corporis maximus
fuit, Pulydamas Niciæ filius, (2) cujus patria Scotussa hodieque deserta
est. Alesander enim Pheræorum tyrannus, dum induciarum fœdera durabant,
de improviso urbem cepit; ac de Scotussæis eos qui in theatrum
confluxerant (forte enim eis tunc indicta erat concio) peltatorum et
sagittariorum manu undique circumseptos ad unum omnes jaculis confodit;
puberes etiam quotquot essent trucidandos curavit; feminas et pueros sub
corona vendidit; de pretio mercenario militi stipendium dedit. (3)
Oppressit exitium hoc Scotussæos Phrasiclide archontis magistratum
Athenis gerente, alterius et centesimæ Olympiadis, qua secundum palmam
Damon Thurius tulit, anno secundo. Neque diu steterunt quæ perniciem
illam effugerant Scotussæorum reliquiæ, sed quum sua Græcos universos
fortuna altera jam clade fractos Macedonum armis perculisset, Scotussæi
quoque ad extremam imbecillitatem redacti, urbem suam deseruerunt. (4)
Fuerunt et alii quidem maxime illustres de pancratio victoriis; verum ad
Pulydamantis titulos peculiaris quædam accessit fortitudinis gloria.
Montana Thraciæ regio, qui intra Nestum est, qui fluvius Abderitarum
fines perlabitur, et alias belluas, et leones alit. Tam vero multi illic
gignuntur, ut in Xerxis camelos, qui commeatus convectabant, impetu
facto magnam eorum stragem olim fecerint. (5) Errant hi non raro usque
per subjacentem Olympo monti agrum: ejus enim montis latus alterum in
Macedoniam, in Thessaliam alterum et ad Peneum amnem conversum est. In
hoc ipso monte Pulydamas prorsus inermis ingentem et præferocem leonem
confecit, quum in hoc se periculum Herculis incensus æmulatione
demisisset. Illum enim ad Nemeam leonem stravisse fama vulgavit. (6)
Alterum præterea memoriæ proditum est fortitudinis ejus viri miraculum:
apprehensum e grege medio maximum et ferocissimum taurum posteriorum
pedum alterius ungulis, subsultantem et contranitentem tam obnixe
detinuit, ut vix et relictis quidem ungulis effugere potuerit. Aiunt
eundem Pulydamantem incitante equos auriga, altera tantum manu retactos
a tergo currus sistere solitum. (7) Hac fama impulsus Darius, Artaxerxis
ex pellice filius, is qui multitudinis Persarum studiis adjutus Sogdium
legitimum Artaxerxis filium regno expulit et loco ejus imperium
obtinuit, magnis per legatos donis et promissis invitatum Pulydamantem,
de cujus factis inaudiverat, Susa ad se evocavit. Quo quum venisse unus
ex provocatione tres de cohorte regia, qui Immortales vocabantur,
catervatim se solum oppugnantes occidit. Quæ commemoravi facinora partim
in statuæ basi spectantur Olympiæ, partim vero inscriptione testante
cognoscuntur. (8) At enim Pulydamanti quoque virium suarum fiducia, quam
exitio multis esse solere Homerus carminibus vaticinatus est, perniciem
erat allatura. Nam quum per ætatem speluncam intrasset cum aliquot
sodalibus accubiturus, fors iniqua ita tulit, ut superior speluncæ pars
late fatisceret, manifesto statim collapsuræ neque duraturæ diutius. Ibi
Pulydamas, ceteris imminentis periculi metu delapsis, quasi unus tantam
labem sustinere posset, manere decrevit et sublatis manibus montem
fulcire conatus ruinæ mole oppressus est.