CAPUT IV.

_ Recensionis signorum athletarum Olympiæ positorum pars reliqua —

statua Sostrati Sicyonii cognomine Acrochersitæ et Leontisci —

Olympias CIV ab Eleis non notata, quia Pisæi et Arcades tunc ludos

celebrarunt — puer tænia redimitus, unicum Olympiæ signum a Phidia

confectum — Chilonis Patrensis signum — Aristotelis Stagiritæ —

Archidami, regis Lacedæmoniorum — Ergotelis Cretensis. _

Proxima est Lysandri statuæ effigies Ephesii pugilis, qui de puerorum

certamine victoriam est adeptus: nomen ei fuit Alhenæus. Adsistit etiam

Sostratus Sicyonius, pancratiastes; cui cognomen fuit Acrochersites,

quod adversariorum summas manus fam fortiter apprehendebat, ut non prius

eos dimitteret quam elisis digitis dolore confectos intelligeret. (2)

Duodecim ei partim Nemeorum, partim vero Isthmiorum palmæ datæ sunt;

Pythicæ duæ, Olympicæ tres. Quartam vero supra centesimam Olympiadem,

qua Sostratus primum vicit, non conscribunt in suis commentariis Elei:

pro illis enim ejus Olympiadis ludos ordinarunt Pisæi et Arcades. (3)

Prope Sostratum positus est palæstrita Siciliensis Leontiscus, e Messana

quæ ad fretum est. Coronam is ab Amphictyonibus et bis ab Eleis accepit.

Et in lucta quidem Leontiscus haud alio more quam Sostratus in pancratio

adversarios perculisse fertur: neque enim colluctantes sternendi

callidum fuisse, sed victoriam digitis collidendis extorsisse. (4)

Statuam ei fecit Pythagoras Rheginus, fingendi peritia si quis alius

sollers. Didicisse eum artem ferunt a Clearcho Rhegino, Euchiri

discipulo: Euchirum autem esse Corinthium, et præceptoribus usum Syadra

(_?_) et Charta Spartanis. (5) Puer tænia caput redimitus, Phidiæ causa

et eximiæ ejus in fingendis statuis sollertiæ nobis non fuit

prætermittendus, quod scilicet alioqui neminem novimus cujus effigiem

expresserit Phidias. Satyrus Eleus Lysianacte patre genitus, ex

Iamidarum gente, e Nemea quinque de pugilatu, duas e Pythicis ludis et

ex Olympicis totidem palmas tulit. Ejus fecit statuam Atheniensis

Silanion. At Polycles et ipse Attici nominis fictor, Stadiei Atheniensis

discipulus, Amyntam fecit pancratiasten, puerum ex Epheso, Hellanici

filium. (6) Chilon Achæus Patrensis Olympicis duabus de lucta virorum,

Delphica una, quattuor Isthmicis, tribus Nemiacis nobilitatus est

coronis. Sepulcrum ei publica impensa Achæi erexere. Et prœlians quidem

mortem oppetiit. Testata res his versibus epigrammatis Olympi:

Me luctatorem bis Olympia Pythiaque ornant,

ter Nemea, atque Isthmus me quater undisonus

Chilonem. Pater est Chilo Patrensis. Achivi

virtutis memores cæsum acie tumulant.

(7) Hæc quidem inscriptio est. Quodsi quo bello ceciderit ex ætate

Lysippi, qui statuam ejus fecit, conjectandum est, vel ad Chæroneam in

acie stetit cum Achæis omnibus, vel pro virilis animi ardore solus e

cunctis Achæis prœlio ei interfuit quod ad Lamiam in Thessalia cum

Antipatri et Macedonum exercitu commissum est. (8) Post Chilonem duæ

deinceps statuæ erectæ: Molpioni una, quem ab Eleis coronam cepisse

testatur inscriptio. Alterius nullus est titulus; sed eam Aristotelis

esse memorant Stagiritæ e Thracia, sive discipulus ei sive miles

quispiam gratia apud Antipatrum florenti et ante apud Alexandrum honorem

hunc habuerit. (9) Sodamas ex Asso in Troade ad Idam montem sita

Æolensium ex eo tractu primus in Olympico stadio vicit pueros. Prope

Sodaman Archidamo Lacedæmoniûm regi, Agesilai filio, statua posita est.

Ante hunc Archidamum nulli cuiquam regum extra fines statuam a

Lacedæmoniis erectam comperi. Archidamo vero et ob alia merita et mortis

causa, ut mea fert sententia, statuam in Olympia dedicandam censuerunt,

quod et inter Barbaros occubuit et unus ex omnibus Spartanorum regibus

sepulturæ honore caruit: (10) quod ipsum plenius a me in commentario de

rebus Laconicis expositum est. Euanthi Cyziceno pugili palma una evenit

Olympica in virorum certamine; in puerorum Nemiaca et Isthmica. Juxta

Euanthem vir est equorum studiosus currusque et puella currum

conscendens. Lampus viro nomen: patria ei Macedoniæ civitatum

recentissima, cui a Philippo Amyntæ filio nomen. (11) Cynisco e Mantinea

puero pugili statuam Polycletus fecit. Ergoteles autem Philanoris

filius, qui duas longioris curriculi in Olympia, totidem in Pythicis,

Isthmicis et Nemeis palmas est adeptus, non Himeræus fuisse primitus,

quod inscriptio indicat; sed Cretensis e Gnosso fertur: unde per

seditionem pulsus, ab Himeræis, ad quos profugerat, est in civitatem

receptus, et aliis item honoribus affectus: quare merito sese ut

Himeræum in ludis renunciandum curaturus erat.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 185 / 497 题