CAPUT III.

_ Recensio signorum athletarum Olympiæ positorum continuata — de tempore

expeditionis Eleorum et Thebanorum contra Sicyonios — statua Cratini

ex Ægira, illius ætatis hominum pulcherrimi — statua Œbotæ, quem

pugnæ ad Platæas non interesse potuisse ex temporum ratione patet —

statua Diconis Cauloniatæ et de Cauloniæ urbis fatis — statua

Lysandri Lacedæmonii. _

Damisco proxima est viri nescio cujus statua: nomen enim ejus non

produnt. Dedicavit Ptolemæus Lagi filius; qui se Macedonem inscribendum

curavit, quum Ægypti rex esset. Chæream Sicyonium pugilem puerum titulus

docet adolescentulum palmam meruisse, Chæremone patre genitum: nominat

item statuæ opificem Asterionem Æschyli filium. (2) Post Chæream Sophius

Messenius puer et Eleus vir Stomius collocati sunt: in cursu ille pueros

antevertit; Stomius vero quinquertii Olympicis ludis unam, tres Nemeis

palmas tulit. Hoc amplius ei inscriptio tribuit, Eleorum equitatum

duxisse et hoste fuso tropæa erexisse, hostium ducem ex provocatione

occidisse. (3) Fuisse vero illum ex Sicyone et Sicyoniis imperasse Elei

referunt: arma vero se cepisse contra Sicyonem adductos Thebanorum

amicitia, et Bœotiorum tunc auxilia præsto sibi fuisse. Bellum igitur

cum Sicyoniis ab Eleis et Thebanis gestum existimari potest post

Lacedæmoniorum Leuctricam cladem. (4) Positus deinceps est Labax

Euphronis filius, pugil e Lepreo Eleorum; Thrasidis præterea filius

Aristodemus vir palæstrita ex ipsa Elide, cui duæ etiam Pythicæ obtigere

victoriæ. Effigiem Aristodemi fecit Sicyonius Dædalus, discipulus

Patroclis. (5) Hippum Eleum, pugilatu puerorum victorem, fecit

Damocritus Sicyonius, qui ad quintum a se retro magistrum Atticum

Critium refertur. Ptolichus enim Corcyræus ab ipso didicit Critio: is

Amphionem docuit; Amphionis discipulus fuit Pison e Calaurea; a quo

artem Damocritus didicit. (6) Positus etiam Cratinus ex Ægira Achaici

conventus civitate, qui quum sui temporis omnium esset formosissimus,

luctandi etiam arte longo intervallo omnibus præstitit. Is pueris in

palæstra dejectis obtinuit ab Eleis, ut ludicræ exercitationis magister

proximo sibi loco statueretur. Statuam ejus fecit Sicyonius Cantharus,

Alexide genitus, artem ab Eutychida edoctus. (7) Eupolemi Elei imaginem

Dædalus idem Sicyonius elaboravit: indicat inscriptio vicisse Eupolemum

in stadio ludis Olympicis viros, et quinquertii e Pythicis coronas duas,

unam e Nemeis reportasse. De Eupolemo proditus est sermo, quum curriculo

Hellanodicæ tres præessent, ex iis duos palmam Eupolemo dedisse, tertium

Leonti Ambraciotæ: Leontem eorum utrumque, quorum sententia inferior

discesserat, apud Olympicum senatum acceptæ pecuniæ accusasse. (8) Œbotæ

statuam Achæi ex Apollinis Delphici responso posuere Olympiade

octogesima, cui Olympiade sexta palma de stadio est adjudicata. Qui ergo

Œbotas potuit in Græcorum acie ad Platæas prœliari, quum Olympiade

septuagesima quinta ad Platæas Persæ duce Mardonio fusi fuerint? Ea

quidem quæ ferunt Græci necesse habui commemorare, credere vero omnia

nulla me res cogit. At Œbotæ ejusdem casus alios non prætermittam, quo

loco Achæorum res persequar. (9) Antiochi statuam Nicodamus fecit. Fuit

Antiochus ex Lepreo oriundus. Is pancratio viros in Olympia semel, in

Isthmicis et Nemeis quinquertio bis utroque certamine superavit. Neque

enim Lepreatas quominus ad Isthmia accederent quicquam deterrebat, uti

Eleos. Sic Hysmo Eleus, cui prope Antiochum erecta statua est, quum ad

quinquertii certamen se applicuisset, Olympicis unam, Nemeis alteram

palmam tulit; ab Isthmicis vero æque hic atque ceteri Elei exclusus est.

(10) Huic quum puer adhuc esset fluxum in nervos descendisse ferunt,

eumque hanc ob causam ad quinquertium adjecisse animum, ut scilicet isto

laboribus pulso morbo sanitatem recuperaret. Atque erat ei hæc

disciplina multas et illustres postea victorias paritura. Statua ejus

Cleonis opus est, et priscos halteres tenet. (11) Secundum Hysmonem

positus est palæstrita puer ex Heræa Arcadum civitate, Nicostratus

Xenoclidæ filius. Pantias hanc statuam fecit, qui ab Aristocle Sicyonio

per manus traditam artem septimo ejus discipulorum gradu accepit. (12)

Dicon Callimbroti filius quinque e Pythico curriculo, tres ab Isthmico,

quattuor e Nemeis; ex Olympicis unam de pueris, duas de viris palmas

tulit. Atque ei quidem totidem statuæ quot victoriæ fuere erectæ sunt in

Olympia. Et puer sane, Cauloniates, sicuti etiam erat, renunciatus est:

at largitionibus postea corruptus Syracusanum se renunciari curavit. Est

Caulonia in Italiam ab Achæis colonia deducta: dux ejus coloniæ fuit

Typhon Ægiensis. (13) Bello autem a Pyrrho Æacidæ filio et Tarentinis

contra Romanos suscepto multæ Italiæ civitates a Romanis aliæ, aliæ vero

ab Epirotis ad vastitatem et solitudinem redactæ sunt. Inter eas

Caulonia fuit a Campanis capta et deleta, quorum maxime auxiliis Romani

nitebantur. (14) A ** Diconis statua non longe distat Xenophon Menephyli

filius, ab Ægio Achivorum pancratiasta; et Ephesius Pyrilampes in

longiore curriculo (δόλιχον vocant Græci) victor. Illi effigiem fecit

Olympus; huic cognominis et statuarius Pyrilampes, non is Sicyone, sed

Messenæ ad Ithomen natus. (15) Lysandrum Aristocriti filium Spartanum in

Olympia posuerunt Samii, a quibus inscriptiones duæ positæ, quarum

altera hæc est:

Supremi Jovis hæc decora in prædivite fano

Publicitus Samii constituere viri.

Hæc qui dedicarint docet. Altera ipsum Lysandrum ornat inscriptio:

Quod tua Aristocritum et patriam virtute beasti,

Lysander, meritis stant monumenta tuis.

(16) Ex quo quidem facile intelligas, Samios et Ionas reliquos de una

fidelia (uti ipsorum verbum est) parietes duos dealbasse. Etenim quum

Alcibiades Atheniensium classem instructam et ornatam circa Ioniam

haberet, plerique Iones eum colebant, atque adeo Samii statuam ei æneam

in Junonis erexerunt. Superatis vero navali prœlio ad Ægospotamos

Atheniensibus iidem Samii Lysandro in Olympia statuam posuere. Quin et

Ephesii in Dianæ templo Lysandri, Eteonici, Pharacis et alioram

Spartanorum minime clari inter Græcos nominis, imagines dedicarunt. (17)

Jam vero commutata rursum fortuna quum ad Cnidum et Dorium montem ab

Atheniensibus Cononis ductu classe victi fuissent Lacedæmonii, eousque

Ionum studia in diversa abierunt, ut Cononem ex ære, Timotheum etiam,

Sami apud Junonem positos videas, itidemque Ephesi apud deam Ephesiam.

Et profecto eadem quovis tempore fuit omnibus gentibus quæ Ionibus mens,

ut hominum studia ad eos qui opibus ac viribus præstarent propensiora

essent.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 184 / 497 题