CAPUT II.

_ Statuæ Lacedæmoniorum equis alendis inclitorum — de statua Thrasybuli

vatis et prisca ex animalium extis vaticinandi ratione — Iamidis

vatibus — Timosthenis et Antipatri aliorumque statuis — Messenii e

Peloponneso ejecti victoriarum in ludis Olympicis expertes sunt et

reducti illarum participes evadunt. _

Pancratiastæ vero, quæ proxima est, statuam elaboravit Lysippus. Primus

ille quidem vir quum reliquorum Acarnanum, tum eorum qui Stratum urbem

incolunt palmam pancratii tulit: ** Xenarces ei nomen; Philandridæ

filius fuit, Lacedæmonii certe post irruptionem Persarum in Græciam

Græcis omnibus equos alendi studio præstitere. Quare, præter eos, quorum

superius mentionem feci, hi alii sunt e Spartanis equis alendis

nobilitati, quorum imagines post Acarnanis athletæ effigiem positæ,

Xenarces, Lycinus, Arcesilaus, et Arcesilai filius Lichas. (2) Et

Xenarces quidem insuper etiam Delphica, Argolica et Corinthiaca victoria

claruit. Lycinus quum ad ludos in Olympiam pullos adduxisset et eorum

unus deterior visus esset, in equorum jam adultorum certamine hos pullos

commisit et per eos victoriam est adeptus. Dedicavit ille in Olympia

statuas duas, quas Myron Atheniensis fecit. Arcesilao Lichæ patri

Olympiæ victoriæ duæ obtigerunt: Lichas vero, quum Lacedæmoniis tunc

ludorum aditu interdictum esset, Thebani populi nomine currum

introduxit, victoremque aurigam sua ipse manu tænia redimivit: atque ob

eam rem flagellarunt eum Hellanodicæ. (3) Hunc propter Licham

Lacedæmonii Agidis regis ductu cum exercitu Eleos invaserunt pugnamque

intra Altin cum eis commiserunt. Finito bello, hoc in loco statuam

Lichas posuit. Indicant Eleorum literæ quibus victores Olympici

recensentur, non Lichæ, sed Thebano populo eam palmam decretam. (4) Non

longe a Licha statua posita est Thrasybulo Æneæ filio vati, ex Iamidarum

familia, qui suam Mantinensibus contra Agidem Lacedæmoniorum regem,

Eudamidæ filium, operam navavit; qua de re agam pluribus, quum ad

Arcadum res venero. Per Thrasybuli dexterum humerum in effigie stellio

repit: prope canis jacet bipartito dissectus, nudato jecinore. (5) Vetus

est et antiquitus hominibus instituta ex hœdis, agnis, vitulis

aruspicina. Suem primi omnium Cyprii addidere. Cane vero ad extorum

significationes nullæ omnino gentes utuntur. Peculiarem itaque credi

facile potest e caninis visceribus divinationem sibi Thrasybulum

instituisse. Vates, qui Iamidæ nuncupantur, ab Iamo oriundi sunt, quem

Apollinis satu ortum et a patre divinandi peritiam accepisse, carmine

prodidit Pindarus. (6) Prope Thrasybuli effigiem Timosthenes Eleus

positus est, qui pueros in stadio vicit. Milesius deinde Antipater,

Clinopatri filius, qui pueros in pugilatu perculit. Hujus Antipatri

patrem Dionysii Syracusani legati ad Olympium Jovem cum muneribus missi,

pecunia delinitum adduxerant ut filium victorem Syracusanum renunciari

vellet. At Antipater contemptis tyranni donis, Milesium se esse et ex

Ionibus primum in Olympia statuam dedicasse; elogio testatus est. (7)

Fecit eam statuam Polycletus: Timosthenis effigiem elaboravit Eutychides

Sicyonius, Lysippi discipulus. Hic idem Eutychides Syris quoque Orontæ

accolis Fortunæ signum fecit, quod magna cum religione apud eas gentes

colitur. (8) Proxime ad Timosthenis statuam in Alti Timon positus est,

et cum eo Æsepus filius tener adhuc, equo insidens, qua scilicet ætate

equo injuge vicit. Timon quidem de curuli certamine victor renunciatus

est. Ejus et filii effigiem fecit Dædalus Sicyonius, qui etiam, victis

prœlio Laconibus, tropæum Eleis in Alti erectum elaboravit. (9) Posita

etiam est Samio pugili statua cum inscriptione, quæ dicatam testatur a

Mycone gymnicorum magistro; eademque Samiis in athleticis certaminibus

et navalibus pugnis præ ceteris Ionibus laudem summam tribuit: de pugile

autem ipso nominatim nulla mentio. (10) Positus ibidem est Messenius

Damiscus, qui annos natus duodecim palmam ex Olympicis ludis tulit. Fuit

autem ea mihi res haud minus quam alia quævis admirationi, quod eadem

ferme fortuna Messeniis et patriam et Olympicorum ludorum gloriam

eripuerit. Neque enim postquam e Peloponneso ejecti sunt, aut ex

Naupacto, aut e Sicilia, præter Leontiscum et Symmachum freti accolas,

quisquam e Messeniis victor declaratus est; quum tamen Siculi hos non

Messenios, sed de priscis Zanclæis fuisse contendant. (11) Sed postquam

in Peloponnesum rediere, pristina etiam eos comitata est fortuna

Olympica: siquidem uno post Messenen restitutam anno ludos Eleis

facientibus hic ipse Damiscus pueros stadio vicit; et quinquertii post

hanc ei partim Nemeæ, partim vero Isthmicæ victoriæ obtigere.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 183 / 497 题