CAPUT I.

_ Post exordium recensentur signa et donaria insigniorum in ludis

Olympicis victorum Olympiæ posita. _

Postulat dehinc suscepti operis ordo, ut post votivorum donariorum

expositionem, equos certaminibus nobiles, et athletas, eos etiam qui

athleticam non profitebantur, persequamur. Et eorum quidem, qui victores

e ludis Olympicis discessere, non omnium positæ sunt statuæ: sed multi

sunt, qui vel certantes præclare se gesserunt, vel virtutis alio modo

specimen aliquod dedere, statuarum tamen honorem non sunt consecuti. (2)

Hos præterire me jubet ratio operis. Neque enim athletas, qui in

Olympicum stadium descendere, quibusve palma delata est, persequi mihi

propositum; sed quum in reliquis donis, tum vero maxime in statuis

exponendis hæc fuit opera sumenda. Quin ex iis etiam, quibus posita

statua fuit, multos mihi prætermittendos censui, quum scirem non paucos

per sortis fortuitam aleam, non virtute, esse oleastrum adeptos. At

eorum omnium, qui vel merito suo gloriam assecuti sunt, vel quorum

statuæ artificio ceteris præstant, ego faciam mentionem. (3) Ad dexteram

Junonis templi palæstrici hominis imago est: patria Eleus fuit,

Symmachus Æschyli filius: prope quem ex Pheneo Arcadiæ Neolaidas est

Proxeni filius, qui e puerorum pugilatu palmam tulit. Post hos

Archedamus Xeniæ filius, pueris in palæstra superatis, ipse etiam Eleus.

Horum, quos jam nominavi, imagines fecit Alypus Sicyonius, Argivi

Naucydis discipulus. (4) Sileni vero filium Cleogenem inscriptio ex

indigenis unum esse testatur; et desultorio equo de suo ipsius grege

vicisse. Adhæret Cleogeni Dinolochus Pyrrhi et Troilus Alcini filius,

quibus est itidem ex Elide genus. Non vero ejusdem ludicri palma iis

obtigit: nam Troilus illo tempore præfectus Hellanodica, simul de

equiriis præmia tulit: bigis enim integræ ætatis equorum et pullorum

curru vicit secunda supra centesimam Olympiade. (5) Lege vero post hanc

victoriam cautum ab Eleis est, ne quis ex Hellanodicis in posterum equos

in certamen mitteret. Hujus fecit statuam Lysippus. Dinolochi vero mater

per visum in quiete videre sibi visa est filium se coronatum in

complexum suum recepisse. Eo somnio monitus Dinolochus strenue se ad

gymnicorum certamina exercebat et pueros cursu antevertit; ejus statuam

fecit Cleon Sicyonius. (6) De Cynisca vero Archidami filia, ejusque

genere, omnia et in Olympicis palmis et ea in parte historiæ sunt

explicata, qua in enumerandis Lacedæmoniorum regibus operam sumsimus.

Prope Troili statuam crepido quædam lapidea exstat, superque ea equorum

quadrigæ et auriga; ipsius etiam Cyniscæ statua ab Apelle facta, cum

aliquot in eam inscriptionibus. (7) Post Cyniscam sunt Lacedæmonii

aliquot deinceps positi, qui equis vicere. Primus Anaxander de curuli

certamine renunciatus est. Testatur inscriptio, Anaxandri avum ante hunc

quinquertii coronam cepisse. Est hic quidem in modum deo vota

nuncupantis ornatus. Succedit Polycles, qui Polychalci cognomen cepit,

quadrigis et ipse victor, tæniam dextera tenet. Adsistunt pusiones duo:

eorum alter trochum præfert, tæniam alter appetit. Idem vero Polycles,

ut testatur inscriptio, etiam e Pythicis, Isthmicis et Nemeis equestri

certamine victor rediit.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 182 / 497 题