_ De signo Victoriæ a Doribus Messeniis Olympiæ posito — Micythi donaria
recensentur — inter ea signum Agonis (Certaminis) halteres portantis
— de Micytho — Minervæ et Victoriæ non alatæ signo — signis Herculis
quorundam laborum ab Heracleotis positis et de Heraclea ipsa. _
E Doribus Messeniis ii, qui olim Naupactum ab Atheniensibus acceptam
tenuere, Victoriæ signum super pila dedicarunt. Opus hoc est Mendæi
Pæonii, de manubiis hostium factum, ex Acarnanum (sicuti ego existimo)
et Œniadarum bello. At Messenii ipsi monumentum esse prædicant rei ad
Sphacteriam cum Atheniensibus gestæ, atque id eo maxime argumento, quod
hostium nomen adscripturi fuerint, si Acarnanes illi aut Œniadæ
fuissent, duorum certe simultatem veriti non fuissent: at ne
Lacedæmonios offenderent, de industria inscriptionem missam fecisse. (2)
Et Micythi quidem multa offendi passim posita dona: primum post Iphiti
Elei ab Ecechiria (_quasi Inducia_) coronam accipientis imaginem hæc
Micythi dona collocata sunt, Amphitrite, Neptunus, Vesta; quæ omnia
fecit Glaucus Argivus. Idem Micythus ad lævum magni templi latus alia
dedicavit: Proserpinam, Venerem, Ganymeden, Dianam: e poetis Homerum et
Hesiodum: deos rursus alios, Æsculapium, et Hygieam. (3) Et inter cetera
Micythi dona Agonis (_Certaminis_) etiam signum est, halteres portantis.
Halteres isti speciem præferunt semicirculi, non exacte rotundi, sed
oblongioris; ita vero sunt fabricati, ut manuum digiti per eos trajici
possint, veluti per amenta clypeorum. Hæc halterum figura est. Prope
Agonis signum est Bacchus, Orpheus Thrax, et Jovis, cujus ante mentionem
feci, signum. Sunt hæc omnia Argivi Dionysii opera. Alia item dedicata a
Micytho memorant, quæ Nero amoverit. (4) Opificum ipsorum Dionysii et
Glauci Argivorum certi magistri non produntur: quo vero fuerint tempore,
ex ipsa donatoris signorum Micythi ætate intelligi potest. Micythum enim
Herodotus scripsit Anaxilæ Rheginorum tyranni servum, ac deinde
dispensatorem fuisse; mortuo vero Anaxila, Tegeam migrasse. (5)
Testantur præterea inscriptiones donariorum, Chœrum illi patrem, Græcas
urbes Rhegium patriam, et Messanam, quæ ad fretum est, domicilium
fuisse. Epigrammata quidem eum Tegeæ habitasse non testantur: dona vero
in Olympia ex voto posuit, liberato filio tabidi morbi periculo. (6) Qua
in parte majora sunt Micythi dona, quæ fecit Argivus Glaucus, prope est
Minerva galeam et ægidem induta, Nicodami Mænalii opus, ab Eleis
dedicata. Adsistit Minervæ Victoria, quam Mantinenses dedicarunt; sed
inscriptiones non declarant quonam bello confecto. Calamis fecisse
dicitur: alas vero non addidit, exemplar secutus signi ejus prisci, quod
Athenis est, et Involucris Victoria nuncupatur. (7) Proximo vero loco
minoribus Micythi donis, quæ Dionysius fecit, Herculis positi sunt
labores: pugna cum leone Nemeæo, et cum hydra; Cerberi raptus, apri ad
Erymanthum fluvium cædes. Hæc omnia in Olympia Heracleotæ dedicarunt
evastatis finitimis Mariandynorum finibus. Accolæ Euxini Ponti sunt
Heracleotæ, Megarensium colonia: sed etiam e Bœotiis Tanagræi coloniæ
deducendæ participes fuerunt. E regione horum, quæ jam enumeravimus,
donariorum alia sunt continenter posita signa, ad meridiem conversa,
proxime ad fanum illud, quod Pelopi dedicatum est.