CAPUT XXV.

_ Alia præter Jovis signa recensentur, signa chori puerorum a Messaniis

naufragis Olympiæ posita — puerorum ab Agrigentinis in muro Altis

posita — de populis qui Siciliam incolunt — binis Herculis signis —

signis eorum, qui ad certamen cum Hectore ineundum sorte ducti sunt

— signo Herculis de cingulo cum Amazone certantis - signo Herculis a

Thasiis posito. _

Jam vero et ea persequemur signa, quæ Jovem non exprimunt: imagines

autem quæ non religionis causa, sed ad homines honestandos positæ sunt,

eas recensebimus in athletarum commemoratione. (2) Quum Messanii freti

accolæ ex antiquo instituto Rhegium pueros triginta quinque, cumque his

chori magistrum et tibicinem misissent ad patrios quosdam Rheginorum

ludos, nave fracta, pueri omnes periere et ne unus quidem servatus est.

Est enim fretum illud fœdissimis in toto mari tempestatibus infame: (3)

siquidem venti e diversa superi inferique maris regione (quæ maria

Adriam e Tyrrhenum vocant) spirantes, ab alto undas cient, et procellis

infestissimas reddunt. Quin et quum venti posuere, ea est influentis et

refluentis pelagi concitatio, tam gravis belluarum magna copia

innatantium odor, ut naufragis in hoc freto nulla salutis reliqua fiat

spes. Quodsi navem ibi Ulixes fregisset, non ille quidem in Italiam

incolumis enatasset. Sed nimirum deorum lenitas in omnibus infortuniis

malorum aliquam allevationem affert. (4) Tum vero Messanii istum

puerorum interitum lugebant, et quum alios illis honores habuere, tum

statuam ex ære suam singulis posuere, cumque iis una chori magistro et

tibicini. Vetus inscriptio donum esse Messaniorum indicat freti

accolarum. Interjecto dein tempore, Hippias, qui inter Græcos sapientiæ

laude claruit, elegis titulos earum statuarum composuit. Sunt illæ

quidem Callonis Elei opus. (5) Est ad Pachynum (_immo_ Lilybæum) Siciliæ

promontorium, quod in Libyam et ad Austros controversum est, Motye urbs,

quam Libyes Pœnis permisti tenent. Cum ea barbarorum civitate

Agrigentini bello commisso et præda ex iis acta, de manubiis puerorum

æneas posuere statuas, dexteras tendentium, et vota se Jovi nuncupare

significantium in ipsis Altis muris: Calamidis opus esse statuas illas

et ipse suspicabar, et hominum sermone vulgatum est. (6) Siciliam quidem

gentes hæ incolunt, Sicani, Siculi, Phryges: et illi quidem ex Italia,

Phryges vero a Scamandro fluvio et Troade regione eo transmisere. At

Libyes et Pœnos una et eadem classe in coloniam deduxere

Carthaginienses. Atque hi quidem e barbaris gentibus Siciliæ inquilini.

E Græcis vero Dores, et Iones eam incolunt, Phocici etiam et Attici

nominis pars non utique magna. (7) In eodem Altis muro præter

Agrigentinorum dona sunt et Herculis signa duo nuda, ætate puerili: unus

idem ad ejus imaginem expressus, qui sagittis in Nemea leonem confecit.

Hunc cum leone dicavit Tarentinus Hippotion, Nicodami Mænalii opus;

alterum vero signum Anaxippi Mendæi dedicatio fuit, et in hunc locum ab

Eleis transportatum est, quum ante positum esset in fine ejus viæ, quæ

in Olympiam ex Elide ducit, et Sacra dicitur via. (8) Dedicarunt vero

communi impensa Achaici concilii populi eorum signa, qui ex provocatione

cum Hectore, sorte ducti, erant singulari certamine congressuri: atque

hi quidem hastis et clypeis armati prope magnum templum stant: e regione

insistit basi alteri Nestor, conjectis in galeam sortibus. (9) Et sorte

quidem novem exiere, sed octo duntaxat exstant: nam Ulyssem (fuit enim

et ipse in eo numero) Nero Romam asportasse dicitur. Eorum igitur octo

signorum uni tantum, Agamemnoni scilicet, nomen adscriptum est, a

dextera quidem in lævam partem excurrentibus literis. (10) Et is quidem,

cujus in scuto pro insigni gallus gallinaceus, Idomeneus est Minois

nepos, a Pasiphae Solis filia oriundus: gallinaceum autem Soli sacram

avem celebrant, quod cantu solis ortum nunciet. Incisi sunt hi in basi

elegi:

Signa Jovi hæc olim magno posuistis Achivi,

queis genus a divo Tantalida Pelope.

Hoc igitur in illo loco scriptum est: sed opificis nomen in ipso

inscriptum est Idomenei scuto:

Præstans laude operum multorum hoc fecit Onatas,

cui patria Ægine, cuique Micon genitor.

(11) Non longe ab Achæorum dono Hercules est, cum equestri Amazone pro

balteo pugnans. Euagoras quidem Zanclæus dedicavit, fecit Cydoniates

Aristocles. Potest hic Aristocles inter vetustissimos numerari; nec

certo quisquam ejus ætatem prodere queat. Hoc constat, fuisse illum

antequam Zancle eo nomine, quo ætate nostra appellatur, Messana

vocaretur. (12) Dedicarunt et Thasii, qui e Tyro et reliqua Phœnice

oriundi, ad Europam quærendam cum Thaso Agenoris filio classi profecti

sunt, Herculem in Olympia æneum, super ænea basi. Ejus signi magnitudo

est cubitûm decem: dextera clavam, arcum læva tenet. Et Thasi quidem

audivi Tyrium esse Herculem, quem Thasii ab initio essent venerati: sed

enim quum se illi Græcis adjunxissent, cœptos ab iis Amphitryonis etiam

filio honores haberi. (13) Adscripti sunt Thasiorum dono hi elegi:

Dona Micone satus hæc est fabricatus Onatas,

contigit Æginæ cui coluisse domos.

Onatam hunc, quamvis genus Ægineticum in statuis suis expresserit, tamen

nulli secundum ducimus eorum, qui a Dædalo ex Attica officina nobiles

artifices exstitere.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 178 / 497 题