_ Donaria Phormidis Olympiæ — inter ea equus, cui hippomanes inest — de
muro cinere in duobus Lydiæ templis — signo Phormidis — signis
Mercurii arietem portantis et Mercurii cum caduceo — bobus æneis a
Corcyræis et Eretriensibus Olympiæ positis — tropæo æneo ab Eleis
erecto — Pentathli signo, Mendæorum donario. _
Inter hæc etiam illa spectantur, quæ dicavit Phormis Mænalius. Hic a
Mænalo quum in Siciliam transmisisset ad Gelonem Dinomenis filium, multa
dedit bellicæ virtutis documenta, pluribus expeditionibus partim a
Gelone, partim deinde a Gelonis fratre Hierone susceptis. Quare ad
luculentam adeo provectus est fortunam, ut non hæc duntaxat Olympio
Jovi, sed alia etiam Delphico Apollini dona dicarit. (2) Olympica ejus
dona sunt equi duo, aurigæ totidem: adsistit enim suus utrique equo
auriga. Priorem equum cum homine fecit Dionysius Argivus, Ægineta Simon
alteros. Incisa est in prioris equi latere inscriptio, cujus prior pars
non est metro adstricta: hoc fere modo,
Phormis dedicavit
Arcas Mænalius nuncque Syracosius.
(3) Hic est ille equus, cui hippomanes infusum esse Elei tradunt.
Apertum autem nonnisi magi artificio illa equo accidere. Magnitudine
ille quidem et specie inferior est equis plerisque intra Altin positis;
insuper deformiorem cauda præcisa reddit. (4) Sed illum mares equi non
vere tantum, sed plane quavis anni parte et die appetunt. Irrumpentes
enim vel effractis vinculis intra Altin, vel e rectorum manibus elapsi,
illum invadunt, nihil hercle minus furenter, quam si viventem
pulcherrimam equam gregalem inituri adorirentur. Cedunt illis quidem
ungulæ; non prius tamen desinunt hinnitu omnia late complere, rabidoque
impetu identidem in eum insilire, quam scuticis et acriori aliqua vi
edomiti ab illo ære abstrahantur. (5) Atque aliud in Lydia ipse
miraculum vidi, illud quidem a Phormidis equo diversum, nec tamen minus
magorum artis expers. Sunt in Lydis, qui Persici cognomine vocantur,
urbium Hierocæsareæ quæ dicitur et Hypæporum templa. In utroque templo
est cella cum ara; super ea cinis alio longe colore a vulgari cinere.
(6) Huc ingressus magus ubi, foco aridis lignis impositis, tiara caput
velarit, invocat deum nescio quem: ex libro enim carmen recitat
barbaricum, lingua plane ignota Græcis. Ubi peroravit, sponte sua e
lignis, nullo igne admoto, purissima emicat flamma. Sed ut redeat, unde
huc digressa est oratio, (7) inter Phormidis donaria ipsius Phormidis
statua visitur cum hoste cominus dimicans, uno, et item altero ac
tertio. Adscriptum est, pugnantem illum militem Phormin Mænalium esse:
dedicatum fuisse a Syracusano Lycorta. Satis perspicuum cuivis esse
potest, dedicasse Lycortam necessitudine adductum Phormidis. A Græcis
(_Ab Eleis?_) tamen, quæ Lycortæ fuerunt dona, Phormidis appellantur.
(8) At Mercurius arietem sub ala portans, galea caput armatus, idemque
amictus tunica et chlamyde, nihil omnino is ad Phormidis donaria
pertinet. Olympio enim Jovi Pheneatæ ex Arcadia illum dedicarunt.
Fecisse Onatam Æginetam, et cum eo simul Callitelem, indicat inscriptio.
Fuit autem Onatæ vel discipulus vel filius, uti ego arbitror,
Calliteles. Non longe a Pheneatarum dono aliud est Mercurii signum:
caduceum is tenet: testatur inscriptio positum a Glaucia Rhegino,
opificem fuisse Callonem Eleum. (9) Duæ item ex ære boves ibidem sunt:
alteram Corcyræi, Eretrienses alteram dedicarunt, Eretriensis Philesii
opus. Quam ob rem vero Corcyræi bovem in Olympia unam, et unam item
Delphis dedicarint, quum ad Phocensium res pervenerit historia,
exponemus. Jam quod de Olympica eorum bove me audire memini, id
hujusmodi est: (10) parvulum puerum, quum sub ea bove sedens pronus
luderet, sublatum temere caput tam vehementer æri impegisse, ut ex eo
vulnere non ita multis post diebus e vita excesserit. Elei bovem cædis
ream extra Altin exportare in animo habebant; sed Apollinis Delphici
oraculo moniti sunt, ut bovem eo ritu expiarent, quo solent Græci
inconsultæ cædis fraudem eluere. (11) Est sub platanis circa medium fere
Altis ambitum æneum tropæum: titulus in affixo ibi clypeo incisus docet,
Eleos victis Lacedæmoniis illud erexisse. Hæc nempe illa fuit pugna, in
qua miles iste animam exhalavit, cujus cadaver, quum Junonis templum
sartum tectum curarent, inter tecti fastigium et lacunar cum armis
repertum est. (12) Mendæorum, qui sunt in Thracia, donum propemodum me
fefellit, ut quinquertionis statuam esse putarem. Posita illa quidem est
juxta Eleum Anauchidan, halteres priscos tenens. Verum in ejus femore
inscriptio elegiacis versibus hæc est incisa,
Mendæi, Sipte sævo Mavorte subacta,
primitias summo hic me posuere Jovi.
Sipte Thraciæ castellum vel urbs esse videtur. Mendæi ipsi e Græcia
atque adeo ex Ionia oriundi sunt. Sedes eorum ab eo mari, quod Ænum
urbem alluit, tendunt versus superiorem regionis partem.