_ Multa alia Jovis signa a populis et singulis hominibus in Alti posita
recensentur — de signo Jovis Horcii in curia posito, ad quod athletæ
jurare solent — signo Alexandri Magni Jovis habitu. _
Exin ara est Laœtæ Jovis, Laœtæ etiam Neptuni. Adjuncta est aræ basis
ænea, quæ Jovem sustinet, Corinthiaci populi donum, Musi opus, quisquis
Musus is fuerit. Inde a curia ad magnum templum contendenti, ad lævam
signum est Jovis cum corona velut e floribus; dextera fulmen tenet. Fuit
hoc Ascari Thebani opus, quem docuit Sicyonius ** et Thessalorum esse
dicit. (2) Hi vero si bello quodam contra Phocenses suscepto e
Phocensium manubiis dedicaverunt, non fuerit id, quod Sacrum vocant,
bellum, sed illud, quod gesserunt, antequam Xerxes cum Persarum copiis
in Græciam transmitteret. Non procul hinc Juppiter positus est, quem ex
voto quum superiores e prœlio discessissent, dedicasse Psophidios
testatur inscriptio. (3) Dextera in parte magni templi ad Solis ortum
Juppiter est altitudinis pedum duodecim: quem dicatum tradunt a
Lacedæmoniis, quum rebellantes Messenios altero bello vindicare essent
adorti. Adscripti elegi sunt:
Hoc sate Saturno signum cape Juppiter alme,
auxiliumque favens fer Lacedæmoniis.
(4) Romanorum omnino nullus, neque privatæ conditionis, neque
senatorius, ante Mummium, quod ego sciam, in Græcorum templis donum
ullum ponendum curavit. Primus Mummius de manubiis Achæorum Jovem in
Olympia æneum dedicavit, ad lævam ejus, qui a Lacedæmoniis dedicatus
fuerat, proxime ad primam templi columnam. Quod vero maximum omnium
æneorum signorum, quæ in Alti posita sunt, Jovis est signum ab ipsis
Eleis confecto Arcadico bello dedicatum, altitudinis pedum septem et
viginti. (5) Justa vero Pelopis delubrum pila est modice a solo eminens,
et super ea parvum Jovis simulacrum altera manu prolata. Ex adverso alia
sunt perpetua serie collocata signa: inter ea Jovis et Ganymedis.
Homerus quidem carminibus mandavit suis, raptum a diis Ganymedem Jovi ut
pocula ministraret: pro eo vero equos Troi _patri_ datos. Dedicavit
Gnathis Thessalus: fecit Aristocles discipulus et filius Cleœtæ. (6)
Alius ibidem Juppiter est impuber, inter Micythi dona. Quis hic Micythus
fuerit, unde oriundus, et quam ob causam multa in Olympia dona posuerit,
suo loco exponemus. Paululum hinc recta progressis aliud est Jovis
impuberis signum. Dedicarunt Elaitæ, qui Æolidem tenent primi, si e
Caici campo ad mare descendas. (7) Aliud proxime positum est Jovi
signum: inscriptio testatur, Cnidios Chersonesi incolas de hostium
spoliis dedicasse. Jovi hinc Pelopem, illinc Alpheum amnem apposuerunt.
Et Cnidiorum quidem urbis pars maxima in continenti Cariæ terra condita
est, et ibi sunt quæ apud ipsos habentur maxime memoratu digna. Quæ vero
Chersonesus dicitur, insula est continenti terræ proxima et ponte cum ea
conjuncta. (8) Et ii quidem, qui hic habitant, Olympiæ donaria illa Jovi
dedicaverunt, perinde ac si Ephesiorum ii, qui eam, quæ Coressus
vocatur, urbis partem tenent, communi Ephesiorum nomine donum se
dedicasse dicant. Est etiam ad Altis murum appositus Juppiter ad solis
occasum conversus, sine inscriptione. Vulgavit fama hunc quoque a Mummio
de Achaicis manubiis dicatum. (9) In curia Jovis est signum specie
perfidiosis hominibus quam maxime formidanda. Horcius ei cognomen, _id
est Jurisjurandi vindex_. Utraque manu fulmen tenet. Solenne vero
athletis omnibus, eorumque parentibus, fratribus, gymnasii magistris,
super exsecti suis testibus verbis conceptis dejerare, nihil se fraudis
facturos, quominus Olympici ludi rite fiant. Athletæ quidem ipsi hoc
amplius jurant, se decem perpetuos menses accurate meditatos, quæ ad
exercitationem requiruntur. (10) Jurant præterea qui vel de viris, vel
de pullis equorum in certamen prodeuntium pronunciaturi sunt,
judicaturos juste nec ob rem judicandam pecuniam se ullam capturos: qua
vero re adducti quemvis aut probarint aut improbarint, se non esse in
vulgus prolaturos. Jam vero sus ille confecto athletarum jurejurando
cuinam sit usui, percontari in mentem non venit. Veteri quidem religione
sancitum scio, ne victima vescerentur homines, super qua jusjurandum
conceptum fuisset. (11) Id Homerus etiam perspicue testatur, quum
exsectum illum suem, super quo Agamemnon jusjurandum concepit, Briseidem
se non attigisse, in mare a præcone abjectum dixit:
Hoc ait, atque suis præduro guttura ferro
dissecuit; quem Talthybius contorsit in undas
piscibus æquoreis escam.
Atque hoc quidem prisci fuit ritus institutum. Ante Horcii Jovis pedes
ænea tabella est, in qua incisi elegi sunt ad pejerantium terrorem
compositi. Jam enumeravimus quam accuratissime, quicunque Jovi intra
Altin signa posita sint. Nam quod prope maximum templum Corinthius
quidam dedicavit (non de priscis ille quidem Corinthiis, sed de iis quos
Imperator in urbem deduxit), hoc signum est Alexander Philippi filius,
in Jovis habitum videlicet fictus.