_ De Jovis signo a Græcis posito, qui ad Platæas pugnarunt, cum
civitatum nominibus inscriptis — ex his illæ recensentur, quæ
Pausaniæ tempore deletæ erant — de ænea columna, in qua fœdus
Atheniensium cum Lacedæmoniis in triginta annos incisum — signo
Jovis a Megarensibus — ab Hyblæis — a Clitoriis Olympiæ posito. _
Ubi viam præterieris, quæ in curiam deducit, Juppiter stat sine ulla
inscriptione. Ad septentriones vero quum flexeris, Jovis item signum
videas ad ortum solis conversum: dedicarunt quicunque ad Platæas e
Græciæ populis contra Mardonium Persarum ducem steterunt. Incisa vero
sunt in dextro basis latere earum civitatum nomina, quarum opera in eo
prœlio pugnatum est. Primi omnium Lacedæmonii, post eos Athenienses:
adscripti his ordine sunt, tertii quartique Corinthii, et Sicyonii,
quinti Æginetæ: tum vero Megarenses et Epidaurii: (2) ex Arcadum
concilio Tegeatæ et Orchomenii: ad eos Phliasii, Trœzenii, Hermionenses:
ex Argivorum finibus Tirynthii; soli vero e Bœotis Platæenses: ex
Argivorum urbibus Mycenæi: ex insulis Cii, Melii, Ambraciotæ e
Thesprotide Epiri; Tenii et Lepreatæ, sed Lepreatarum soli qui sunt e
Triphylia. Ex Ægæo autem et Cycladibus non Tenii soli, sed Naxii etiam
et Cythnii. Ab Eubœa Styrenses. His accesserunt Elei, Potidæatæ,
Anactorii: extremi omnium Chalcidenses Euripi accolæ. (3) Ex his urbibus
hæ erant nostra ætate desertæ: Mycenas et Tirynthem exciderunt Argivi
post ejectos e Græcia Persas. Ambraciotas et Anactorios Corinthiorum
colonias Imperator Romanorum ad Actium promontorium deduxit, ut
Nicopolin incolis frequentaret. Potidæatas bis domo sua pulsos, a
Philippo Amyntæ filio semel, et ante ab Atheniensibus, postea restituit
quidem Cassander; sed quæ Potidæa fuit, amisso vetere nomine, Cassandrea
nuncupata est a conditore. Signum hoc communi impensa harum civitatum in
Olympia erectum fecit Anaxagoras Ægineta: cujus tamen ab iis, qui res ad
pugnam Platæensem pertinentes conscripsere, nulla omnino facta mentio
est. (4) Ante hoc Jovis signum est ænea columna, in qua fœdus incisum
Atheniensium cum Lacedæmoniis in triginta annos. Fecerunt Athenienses
fœdus hoc redacta iterum in ditionem Eubœa, anno tertio Olympiadis
(_octogesimæ tertiæ_), in qua Crison Himeræus stadio vicit. Sancitum in
conditionibus illis hoc quoque est: ejus pacis communionem ad Argivorum
civitatem nihil pertinere; privatim Atheniensibus liciturum cum illis
amicitiam jungere. (5) Atque hæc quidem illo fœdere continentur. Aliud
etiam Jovis positum est signum, non longe a Cleosthenis curru, de quo
posterius nobis erit sermo. Jovis id signum dedicarunt Megarenses:
fecerunt Thylacus (_Phylacus?_) et Onæthus fratres, eorumque filii.
Quibus vero illi temporibus fuerint, quave patria nati, aut a quibus
artem didicerint, mihi sane ignotum est. (6) Prope Gelonis currum stat
Juppiter prisci admodum operis, sceptrum tenens. Hyblæorum donum esse
aiunt. Fuere Hyblæ Siciliæ civitates duæ; cognomine Gereatis una; altera
ut erat, ita etiam vocabatur Major. Retinent hac etiamnum ætate prisca
nomina; et earum altera in agro Catinensi plane deserta est; altera
Gereatis in iisdem finibus ad vici formam redacta. In hac fanum est
Siculorum celebritate religiosum, deæ, quam Hyblæam vocant, dicatum. Ab
hoc ego populo signum arbitror in Olympiam deportatum. Nam ostentorum et
somniorum interpretes esse, et ceteros, qui in Sicilia sunt, barbaros
deorum cæremoniis colendis anteire, Philistus Archomenidis
(_Archonidis_) filius memoriæ prodidit. (7) Prope Hyblæorum donum
suggestus est ex ære; et super eo Jovis statua, altitudinis pedum
(quantum conjicere possum) decem et octo. Eam qui dedicarint, quique
fecerint, inscripti elegi declarant:
Hoc signum multis ex urbibus expugnatis
Clitorii decimas constituere deo.
**** Ariston atque Telestas,
germani fratres et Lacedæmonii.
Hos homines non omnibus Græcis in notitiam venisse existimo: nam si
nobiles essent, haberent quid de iis Elei dicerent, et multo etiam
plura, ut de suis civibus, Lacedæmonii.