CAPUT XXII.

_ De aliis Jovis signis Olympiæ positis — signis in basi quadam lapidea

— Abantide regione — signo Jovis a Metapontinis erecto — signo Jovis

a Phliasiis et alio a quibusdam Leontinis posito. _

Sunt et alia Jovis simulacra, partim publico, partim vero privato ære

dedicata. Ad aram vero, qui in Alti est, prope aditum eum, qui ad

stadium ducit, nihil ulli deorum immolant Elei: tubicines tantum et

præcones in eo positi prisco ritu de palma certant. Prope eam aram

suggestum est ex ære, et in eo positum Jovis signum, altitudine cubitûm

sex: utraque manu fulmen tenet: dedicarunt Cynæthaenses. Qui adstat

torque cinctus impuber, eum Phliasius Cleolas dicavit. (2) Jam vero

juxta ædem, quod vocant Hippodamium, e lapide suggestus est, hemicycli

forma. In eo Juppiter, et Jovi pro liberûm salute supplicantes Thetis et

Aurora. Hæc signa in medio suggestu posita sunt: in utroque semicirculi

extremo, accincti ad pugnam sunt, ab altera parte Achilles, Memnon ab

altera. Similiter etiam alius alii e regione oppositus stat, barbarus

Græco, Ulysses Heleno, quod hi sapientiæ laude in suo uterque exercitu

præstitere. Jam propter vetus odium Menelao Paris, Diomedi Æneas, Ajaci

Telamonis filio Deiphobus oppositi. (3) Opera hæc fuere Lycii Myronis

filii: dedicarunt autem Ionii maris accolæ Apolloniatæ, sicuti priscis

literis incisi elegi ad Jovis pedes indicant:

Urbis Apolloniæ sunt hæc monumenta, comatus

Phœbus quam ad pontum condidit Ionium.

Illa manus, veteris quæ cepit Abantidos oras,

cum dis e Thronio pertulit huc decimam.

Abantis quidem regio, et in ea Thronium oppidum, in Thesprotide Epiri

fuere, ad montes qui dicuntur Ceraunii. (4) Disjecta enim tempestate,

quum Græci ab Ilio redirent, classe, Locri Boagrii fluminis accolæ, e

Thronio, et Abantes ex Eubœa, octo navibus ambo ad Ceraunios montes

delati sunt. Ibi quum consedissent, et oppidum Thronium condidere et

agrum quantum occupaverant, communi consensu Abantidem regionem

appellarunt. Pulsi deinde sunt finitimorum Apolloniatarum bello.

Apolloniam e Corcyra deductam aiunt ** nonnulli prædæ participes fuisse

dicunt etiam Corinthios. (5) Paululum hinc progressis, in conspectu

Juppiter est, ad orientem solem conversus, altera manu aquilam avem,

fulmen altera tenens. Imposita est corona capiti e liliis floribus. Fuit

hoc Metapontinorum donum, Aristonoi vero Æginetæ opus: incertum vero

mihi, quis Aristonoi magister fuerit; incertum etiam, quo tempore

floruerit. (6) Dedicarunt etiam Phliasii Jovem, et Asopi filias, Asopum

etiam ipsum. Ea signa ita disposita sunt: prima omnium est Nemea sororum

natu maxima: post eam Juppiter Æginam prensans. Adsistit Æginæ Harpina,

cum qua Mars, uti Eleorum et Phliasiorum sermone proditum est,

consuetudinem habuit et ex ea genuit Œnomaum, qui Pisæ regnavit. Proxima

illi est Corcyra, et deinceps Thebe; omnium postremus Asopus. Corcyram

quidem a Neptuno cognitam tradunt. Versibus Pindarus similia mandavit de

Thebe et Jove. (7) Leontini quidam privata, non publica pecunia Jovem

erexerunt, septem cubitûm magnitudine: læva aquilam, dextra jaculum

præfert, ex poetarum scilicet descriptione. Qui dedicarunt, erant

Hippagoras, Phrynon et Ænesidemus: et hunc quidem Ænesidemum alium ab eo

arbitror fuisse, qui tyrannidem in Leontinis adeptus est.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 175 / 497 题