_ Recensio donariorum Olympiæ positorum et signorum — Jovis signa sex,
Zanes dicta, et ex pecunia multatitia ob largitionem in certaminibus
Olympicis erecta — alia sex de Callippi mulcta — alia duo —
memorantur alii, qui in ludis Olympicis largitionibus usi multati
sunt, Philostratus — Apollonius — Didas et Garapammon — Damonicus —
de Echus porticu et Sarapione ob timiditatem multato. _
Venio jam ad statuarum et donariorum expositionem, in qua diversa genera
permiscere non placuit. Nam Athenis quidem in arce quæ posita sunt, sive
statuæ, sive aliud quodvis genus sint, diis omnia dicata sunt: at in
Alti quædam in honorem divini numinis sunt dedicata; statuæ vero, qui
victoribus sunt positæ, et ipsæ honorarii præmii loco eis sunt tributæ.
Sed harum quidem posterius fiet a nobis mentio: in præsentia ad ea, quæ
præcipua sunt donaria diis facta, se convertet oratio. (2) A Metroo ad
stadium recta contendentibus, ad lævam circa Cronii montis finem,
crepido est lapidea monti subjecta. Ex ea gradus in clivum assurgunt. Ad
crepidinem locata sunt aliquot ænea Jovis simulacra; conflata illa
quidem de multatitia pecunia, athletis, qui fraudem ludis fecissent,
irrogata. Appellantur ea simulacra ab indigenis Zanes (_Joves_). (3)
Eorum sex primi erecti sunt octava et nonagesima Olympiade. Nam quum
Eupolus Thessalus ex iis, qui ad pugilum certamen convenerant, Agetorem
Arcadem et Cyzicenum Prytanin pecunia corrupisset et præter eos
Phormionem etiam Halicarnassensem, qui in Olympiade superiore victoriam
adeptus fuerat, quum ipsum Eupolum, tum eos, qui pecuniam cepissent,
multarunt Elei: atque hanc primam fuisse dicunt corruptelam ludorum ab
athletis perpetratam atque hos primos esse multatos. Ex eo signorum
numero duo fecit Cleon Sicyonius; quattuor qui reliqua finxerint, non
habeo dicere. (4) Tertium et quartum signum ubi præterieris, elogia
ceteris adscripta videas elegiacis versibus. Monet eorum primum, non
pecuniis, sed pedum pernicitate et corporis robore, Olympicam palmam
acquiri. Secundo inscriptum epigramma docet, erectum signum esse, ut ea
re honor deo haberetur, Eleorum religio declararetur, athletisque iis,
qui contra leges agunt, terror incuteretur. E duabus reliquis
inscriptionibus altera Eleos quum aliis nominibus ornat, tum illis magnæ
inprimis laudi tribuit, quod pugiles notarint: altera edicit signa illa
documento Græcis cunctis esse, non debere cuiquam Olympicæ victoriæ spem
in pecunia esse repositam. (5) Post Eupolum memoriæ proditum est
Atheniensem Callippum ab adversariis quinquertii coronam pretio sibi
emisse, idque Olympiade duodecima et centesima esse factum. Et multam
quidem quum a Callippo, et ejus in certamine adversariis petissent Elei,
miserunt Athenienses Hyperidem eam multam deprecatum. Verum quum exorari
non potuissent Elei, eam Athenienses animi elationem præ se tulerunt, ut
ne Olympicorum quidem celebritate prohibiti judicatum solvere prius
voluerint, quam Delphicus Apollo percontantibus responsum dedisset, non
responsurum se, antequam debitam Eleis multam dedissent. (6) Sic tandem
data, ex ea pecunia signa itidem sex Jovi erecta sunt, et his quoque
elegi adscripti, nihilo dexterius facti, quam qui sunt de Eupoli multa.
Et indicat prima quidem inscriptio, oraculi jussu Eleorum de
quinquertionum fraude judicium comprobante, ea signa dedicata. Secunda
item et tertia in laudem ejusdem Eleorum de quinquertionibus judicii.
(7) Quarta ad Olympicam victoriam non pecunia, sed virtute adspirandum
docet. Quinta, quam ob rem signa posita sint, ostendit. Sexta responsum
Delphici Apollinis Atheniensibus redditum commemorat. (8) Duo præterea
signa sunt de multa palæstritarum erecta; sed eorum nomina vel me vel
ipsos priscarum apud Eleos rerum interpretes fugiunt. Appositæ his
quoque suæ sunt inscriptiones. Earum una declarat, Rhodios fraudem
palæstritæ Olympio Jovi pecunia luisse: altera, positum signum de multa,
quæ iis irrogata fuisset, qui donis ultro citroque datis et acceptis
luctam iniissent. (9) Reliqua ejusdem generis signa interpretes
priscarum apud Eleos rerum tunc dedicata memorant, quum Olympiade octava
et septuagesima supra centesimam a Philostrato nummos acceperit Eudelus:
eum Philostratum fuisse Rhodium. Verum in publicis Eleorum monumentis,
quibus eorum, qui Olympia vicerunt memoria commendata est, diversa ab
his repperi: Stratonem scilicet Alexandrinum centesima septuagesima
octava Olympiade, eodem die de pancratio et lucta coronatum. Alexandriam
quidem in Canopico Nili ostio Alexander Philippi filius condidit: fuisse
tamen et ante non magnum eodem in loco Ægyptiorum oppidum Rhacotin,
memoriæ proditum est. (10) Ante Stratonem hunc, oleastri coronam de
pancratio et de lucta tres viri cepisse perhibentur, et totidem post
eum; et primus quidem Caprus fuit ex Elide ipsa; ex ea Græcia, quæ trans
Ægæum est, Rhodius Aristomenes et e Magnetibus, qui sunt ad Lethæum,
Protophanes. Ex iis, qui post Stratonem easdem victorias retulerant,
Marion Stratonis illius civis, et Stratonicensis Aristeas, sed olim et
urbs et regio Stratonicensium Chrysaoris appellata est: septimus denique
Nicostratus fuit e maritima Cilicia, etsi nihil ei cum Cilicibus præter
nomen commune fuit. (11) Hunc enim Nicostratum adhuc pæne infantem,
neque obscuro loco natum, e Prymnesso, quæ Phrygum urbs est, prædones
abduxerunt, eumque ad Ægeas, incertum cui, vendiderunt. Aliquanto post
visus est per somnium videre sub lectulo, in quo cubabat, humi stratum
leonis catulum. Atque ubi jam adoleverat quum alias tum ex Olympicis
ludis de pancratio et lucta palmas abstulit. (12) Pecunia autem quum
alios postea tum Alexandrinum pugilem, Elei multarunt Olympiade
ducentesima ac duodevicesima: nomen ei fuit Apollonio, cognomen (patrium
enim Alexandrinis fuit cognomina habere) Rhanti. (13) Damnatus hic
primus Ægyptiorum est ab Eleis, non ob datam aut captam pecuniam, sed ob
aliam hujusmodi in ludis noxam. Non adfuerat præstituto tempore: ideoque
reliquum erat, ut ab Eleis ex legum præscripto ludis prohiberetur. Quod
enim prætexebat, fuisse se in Cycladibus insulis a ventis detentum,
Heraclides, qui et ipse Alexandrinus erat, fraudulentum esse coarguit,
quum docuisset hominem in cogenda ex Ioniæ ludis pecunia occupatum
fuisse. (14) Apollonium igitur Elei, et pugiles alios, si qui forte ad
condictam diem non adfuissent, exegerunt; Heraclidi coronam intacto
partam pulvere decreverunt. Hic Apollonius, ut forte ad pugilatum erat
loris illigatus, in Heraclidem jam coronam capientem invasit, et hominem
ad ludorum præsides confugientem est persecutus: quæ illi vecordia magno
utique stetit. (15) Jam duo alia signa nostræ ætatis opera sunt. Sexta
enim et vicesima supra ducentesimam Olympiade pugiles deprehensi sunt de
victoria ipsa certamen inisse, pacta mercede. Ob eam rem multa illis
imposita. Simulacrorum ex ea pecunia Jovi dedicatorum ad lævam alterum
est, alterum ad dexteram, qua aditus ad stadium patet. Pugilibus nomen
alteri Didas fuit; et ei, qui pecuniam dedit, Garapammon, ex eadem tribu
Arsinoite, quæ Ægypti recentissima est tribuum. (16) Per hercule mirum
fuit, exteros homines nihil Jovis numen veritos, ob certamen munera vel
accepisse vel dedisse. Sed in miraculo posuerim majore, Eleos ipsos
eandem in se admisisse fraudem. Admisit autem Damonicus Eleus: secunda
enim et nonagesima supra centesimam Olympiade, quum in luctæ certamen
Damonici filius Polyctor, et Sosandri Smyrnæi filius patri cognominis
descendissent, cuperet vero impensius Damonicus filium suum victorem
discedere, Sosandri filio dicitur pecuniam dedisse, ut facile se vinci
pateretur. (17) Ejus rei ubi innotuerat indignitate commoti Hellanodicæ,
multam irrogant ipsis parentibus: ab illis enim noxa commissa fuerat. Ex
ea pecunia signa duo erecta sunt, alterum in Eleorum gymnasio; ante
porticum, quæ in Alti est, alterum. Appellatur ea porticus Pœcile
(_Varia,_) a picturæ scilicet varietate, qua olim parietes exornati
fuerant. Eandem multi Echûs porticum nominant, quod vocis emissæ imago
septies et nonnunquam sæpius reciprocat. (18) Narrant vero etiam,
Sarapionem Alexandrinum pancratiastam prima post ducentesimam Olympiade,
pridie quam pancratium committeretur, adversariorum metu aufugisse: hinc
timiditatis damnatum. Id uni illi accidisse, et nemini præter eum, sive
Ægyptius, sive e quavis terra fuerit, affirmant. Atque ea quidem, quæ
jam enumeravi signa, quibus ante dictum est causis dicata comperi.