CAPUT XX.

_ De aliis donariis in æde Junonis Olympiæ, Iphiti disco, et mensa, in

qua coronæ victoribus positæ — de cadavere militis saucii reperto

narratio — de Œnomai columna — templo Matris Deorum, Matroo dicto,

et Philippeo. _

Spectantur et alia ibi dona, et inprimis modicus quidam lectus ebore

magna ex parte exornatus; Iphiti discus, et mensa, super qua victoribus

coronæ deponuntur. Et lectulum quidem Hippodamiæ ferunt ludicrum fuisse.

Iphiti vero disco induciæ, quas Olympicorum ludorum tempore provulgant

Elei, non recto versuum ductu inscriptæ sunt, sed literæ in ora disci

orbiculari textu exaratæ. (2) Mensa ipsa partim ex ebore, partim ex auro

fabricata est. Opificem fuisse aiunt Coloten, quem ab Heraclea oriundum

affirmant: etsi, quibus fictorum origines curiosius inquirere curæ fuit,

Parium essse, Pasitelis (_Praxitelis?_) vero discipulum testantur;

Pasitelem (_Praxitelem?_) autem per se ipsum artem didicisse. Juno

exinde, Juppiter, Deûm Mater, Mercurius, cum Diana Apollo ficti sunt. In

tergo tota ludorum descriptio. (3) In uno laterum Æsculapius, et

filiarum Æsculapii una Hygiea: Mars præterea, et prope ipsum Agon

(_Certamen_). At in altero Pluto est et Bacchus; tum Proserpina et

Nymphæ duæ, quarum altera pilam, clavem altera tenet. Est enim clavis

Plutonis insigne: eaque, ut fama est proditum, a Plutone inferorum sedes

ita clausa est, ut nemini inde reditus pateat. (4) Jam vero, quod

Aristarchus rerum Olympicarum interpres memoriæ prodidit, id nequaquam

præterierim. Sua igitur ille ætate, quum Elei Junonis ædem sartam

tectam, quod vitium templi lacunar fecisset, locassent, inter tabulatum,

quod ad speciem expolitum est, et contignationem, cadaver cum gravi

armatura saucii hominis repertum memorat. Hunc virum existimabamus

dimicasse pugna intra Altin ab Eleis contra Lacedæmonios commissa, (5)

et, quum propugnatores templis deorum et omnibus omnino excelsis locis

conscensis hostem repellerent, vulneribus confectum, jam moribundum

illuc perreptasse, cadaver autem ejus tam diu integrum permansisse,

quod, in illis latebris abditum, nec per æstatem vaporum, nec per hiemem

frigoris noxam contrahere potuerit. Addidit Aristarchus, elatum cadaver

extra Altin et cum iisdem armis humatum fuisse. (6) Œnomai quam

appellant ipsi etiam Elei columnam, ea exstat ab ara maxima ad Jovis

ædem contendentibus. Quattuor erectæ sunt ad lævam columnæ quibus

lacunar sustinetur. Fulciunt eadem ligneam columnam jam vetustate

ruentem et multis locis incinctam vinculis. Columnam eam fama

pervulgavit in Œnomai domo fuisse solamque stetisse, quum domus reliqua

fulmine conflagrasset. (7) In ænea tabella ante ipsam columnam incisi

elegi sunt hujusmodi:

Una columna ex his, hospes, sum sola relicta,

in claris steterunt quæ ædibus Œnomai.

Nunc exsto Jovis in templo circumdata vinctis

nobilior; nec me flamma voravit edax.

(8) Accidit vero ætate mea quiddam hujusmodi. Quum Romanus quidam

senatorius vir palmam in Olympicis adeptus, victoriæ suæ relinquere

vellet monumentum, cum inscriptione statuam ex ære, scrobem altius

effodiendam curavit prope Œnomai columnam: repererunt, qui opus

conduxerant, armorum, frænorum et. armillarum fragmenta; quæ ipse, dum

eruerentur, vidi. (9) Ædem quandam insigni magnitudine, Dorico opere,

Matroum (_Matris Deûm templum_) priscum retinentes nomen appellant:

neque vero in ea ullum exstat Deûm Matris signum; statuæ tantum

Romanorum Imperatorum ibi erectæ sunt. Est hoc ipsum Matroum intra

Altin; et eodem in loco rotunda figura cella, quod Philippeum. vocant.

In ejus Philippei summa testudine æneum papaver eminet, quod fibularum

caput est cellæ trabibus. (10) Situm est ædificium hoc circa Altis

exitum ad lævam Prytanei, e coctili laterculo exstructum, columnis

circumquaque cingentibus. Hoc opus erigendum curavit Philippus, quum ad

Chæroneam graviter Græcorum fortunas attrivisset. Et dicatæ illic statuæ

sunt Philippo et Alexandro, Amyntæ etiam Philippi patri. Tam eas quam

Olympiadis et Eurydices statuas fecit ex auro et ebore Leochares.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 173 / 497 题