_ Descriptionis arcæ Cypseli continuatio. _
Quod quartum arcæ latus est, si a læva ambire eam cœperis, Borean habet
Orithyiam rapientem. Anguium illi caudæ pro pedibus sunt. Pugnat cum
Geryone Hercules; ex trinis virorum corporibus junctis compositus
Geryones. Est Theseus lyram tenens; cui adstat Ariadna coronam
præferens. Tum Achilli et Memnoni pugnantibus sua eorum utrique adest
mater. (2) Sunt ibidem Melanion; et juxta eum Atalanta, hinnulum tenens.
Ajaci præterea ex provocatione et Hectori singulari certamine congressis
adsistit Discordia, facie illa quidem fœdissima. Ad hujus exemplar
finxit Calliphon Samius Discordiam in templo Dianæ Ephesiæ, quum ad
Græcorum naves commissam pugnam pingeret. In eadem arcæ regione et
Castores sunt: eorum alter impuber, et media inter eos Helena. (3) Est
Æthra Pitthei filia abjecta humi ad Helenæ pedes cum pulla veste.
Apposita est inscriptio versu heroico una voce longiore:
Tyndaridæ fratres Helenen atque Æthran Athenis
asportant.
(4) Sic ille versus compositus est. Iphidamas præterea Antenoris filius
humi stratus. Pro eo contra Agamemnonem pugnat Coon. In Agamemnonis
clypeo Pavor expressus est leonis capite. Inscriptio est hujusmodi ad
Iphidamantis mortui corpus:
Iphidamas, pro illoque Coon fera prœlia miscet.
In Agamemnonis vero scuto:
Hic Pavor est hominum, manibus gerit hunc Agamemnon.
(5) Exin adducit ad Alexandrum Priami filium Mercurius in judicium de
forma deas. Rem indicat inscriptio:
Mercurius Paridi ostentat spectanda dearum
corpora, Junonis, Tritonidis, atque Diones.
Jam vero Dianam quam ob causam volucrem fecerint, nescio. Humeris certe
alæ applicatæ sunt; dextera pardalim præfert, leonem altera. Ad hæc Ajax
Cassandram a Minervæ signo divellit. Inscriptio super eo posita rem
prodit:
Ajax Locrensis Cassandram a Pallade raptat.
(6) Ex Œdipi filiis Polynicem in genu collapsum frater Eteocles urget. A
tergo Polynicis adsistit femina dentibus et aduncis manuum unguibus
quavis fera immanior. Testatur inscriptio Κῆρα (_Fatum_) illam esse: et
fati quidem vi Polynicem succubuisse, Eteoclem vero merito suo
cecidisse. In antro Bacchus jacet barbatus, auream præferens pateram,
talari amictus tunica: arbores antrum vestientes vites sunt, et mali, et
punicæ.
7. Arcæ latus supremum (nam sunt quinque numero) nullam omnino
inscriptionem habet; ex ipsa vero emblematum facie argumenta conjicias.
Intra speluncam mulier cum viro in lectulo decumbit: Circen et Ulyssem
eos esse facile ut credamus adducimur, quum ad ancillarum præ foribus
numerum, tum vero ad earum opificia respicientes. Nam et quattuor sunt
mulieres, et iis intentæ operibus, quæ versibus de illis loquens Homerus
persequitur. Adstat Centaurus. Non omnes ei pedes equini sunt, sed
anteriores humani. (8) Equorum præterea bigæ insculptæ sunt, et in illis
insistentes feminæ. Equis aureæ sunt alæ, et earum feminarum uni vir
quidam arma tradit. Hæc ad Patrocli cædem pertinere ex re conjiciunt. Et
eas quidem, quæ bigis vehuntur, Nereidas esse: Thetin autem a Vulcano
arma accipere. Nam et vir ille non satis firmis esse videtur pedibus, et
famulus eum forcipem tenens sequitur. (9) Quin et Centaurum illum
Chironem esse dictitant, qui jam vitæ muneribus perfunctus ac in deorum
numerum receptus, præsto Achilli est, ejus luctum levaturus. Jam vero
insidentes mulis virgines duas, quarum altera habenas tenet, altera vero
velato capite sedet, Nausicaam Alcinoi filiam esse putant, cum ancilla
ad lavacra contendentem. At qui sagittis Centauros petit et ex iis
aliquot jam confecit, dubitari non potest quin sit Hercules. Nam et hoc
de Herculis certaminibus unum fuit. Arcæ opifex quisnam fuerit,
conjicere nunquam ego utique potui. Inscriptiones vero alius fortasse
fecit; ego tamen maxime adducor ut ab Eumelo Corinthio factas putem.
Hanc ego tum ex aliis ejus operibus, tum vero maxime ex eo carmine, quod
Prosodium in Delum fecit, conjecturam duco.