_ Descriptionis arcæ Cypseli continuatio. _
In altero vero arcæ latere, quod est a læva, ordinem operis in orbem
oculis persequenti femina primum expressa est puerum consopitum dextera
album sustinens; nigrum sinistra, et hunc dormientis effigie, distortis
ambobus pedibus. Indicant inscriptiones, quod facile tamen, ut nihil
scriptum sit, conjicere possis, eorum puerorum unum Mortem esse, alterum
Somnum, mulierem illam Noctem utriusque nutricem. (2) At formosa illa
mulier, quæ fœda facie alteram manu altera obstricto collo trahit,
altera fuste cædit, Justitiam significat, quæ Injuriam male mulcat. At
alteras duas feminas, quæ pistillis mortaria tundunt, medicamentorum
artem calluisse arbitrantur, sed nulla, quæ illæ fuerint, inscriptio
indicat. At quæ illa sit mulier, quæ virum sequitur, ex adscriptis
versibus hexametris facile colligas, qui sunt hujusmodi:
Idas Marpessam formosam, quam sibi Apollo
eripuit, sacra redducit ab æde volentem.
(3) Prope est tunica amictus vir, dextera calicem, altera torquem
tenens: et Alcmena quidem ea est, quæ de ejus manibus illa sumit. Et est
illud inter Græcos poetarum carminibus celebratum, Jovem simulata
Amphitryonis forma cum Alcmena congressum. Jam Menelaus loricam indutus
stricto gladio Helenam invadit, capto scilicet Ilio eam interempturus.
Sedenti in solio Medeæ a dextera Iason, a læva adsistit Venus. His
epigramma adscriptum hocce:
Cypridos imperio Medeam ducit Iason.
(4) Sunt et Musæ canentes, modos præeunte Apolline. Appositi versus sunt
hujusmodi:
En pater hic vatum proles Latonia Apollo,
Musarumque chori circum, queis præcinit ille.
Alas, uti fabulis vulgatum est, humeris cœlum et terram sustinet;
idemque Hesperidum mala fert. Ecquisnam vero ille sit, qui ense
accinctus ad Atlantem contendit, nulla indicat inscriptio peculiaris;
satis vero per se quisque conjecerit, Herculem eum esse. Id unum his
adscriptum est:
Sustinet axem Atlas, idemque hic mala relinquet.
(5) Mars arma indutus Venerem abducit. Inscriptio in eo est Enyalius.
Thetis virgo adhuc ibidem expressa est. Eam Peleus prensat: at Thetidis
e manu serpens in Peleum irruere parat. Medusæ sorores pinnatæ Perseum
volantem insectantur: sed uni Perseo est nomen adscriptum.
6. In tertio latere arcæ militaria videas. Major exercitus pars pedestre
agmen est, equestrium tamen etiam copiarum aliquid in bigis fictum est.
Ac partim quidem manum jam conserturi videntur milites, partim vero se
consalutatione facta mutuo agnituri. Variat interpretum sermo. Sunt enim
qui dicant Ætolos, Oxylo duce, contra priscos Eleos instructos; utrosque
antiquæ consanguinitatis recordatione positis inimicitiis ad concordiam
spectare. At alii in prœlium descendere Pylios et Arcadas ad Pheam urbem
et amnem Iardanum. (7) Verum illud nemini probari possit, Cypseli
proavum, quum esset Corinthius, in arca, quam in suo esset instrumento
habiturus, consulto insculpi noluisse res patrias Corinthiorum,
exterorum vero res gestas, neque illas valde insignes, celebrandas in ea
curasse. Equidem hoc ipse possum conjectura assequi, quod quum Cypselo
ejusque majoribus origo fuerit e Gonussa supra Sicyonem sito oppido et
inter abavos eorum numeretur Melas Antasi filius, (8) hunc Melanem cum
agmine suo (uti ante in commentario de Corinthiorum rebus exposui)
recipere in civitatis ejusdem communionem recusabat Aletes, quod ex
Delphici Apollinis quodam responso fidem ei minus habebat. At enim, quum
ille omnibus Aleten modis sibi conciliare studuisset et rejectus multis
cum precibus redire non dubitasset, ab invito quidem Alete receptus
tamen est. Quare Melanis illas esse copias, quæ in ea parte arcæ
spectantur, facile existimari possit.