_ De multis signis in templo Junonis — arca Cypseli — scribendi ratione
βουστροφηδὸν dicta — arcæ Cypseli accurata descriptio. _
Junonis est in templo Jovis **; tum Junonis signum est in solio sedens.
Adstat barbatus quidam et galeam capiti impositam ferens. Hæc rudis
cujusdam opificii opera sunt. Sedentes vero deinceps in soliis Horas
fecit Smilis Ægineta. Quod proximo loco Themidis (mater enim ea Horarum
est) signum positum est, fecit Doryclidas Lacedæmonius, Dipœni et
Scyllidis discipulus. (2) Hesperides vero quinque opus fuere Theoclis,
item Lacedæmonii, quem Hegyli filium fuisse, et ab iisdem magistris
Dipœno et Scyllide artem didicisse ferunt. At Minervam casside armatam,
hasta et scuto, Medontis Lacedæmonii esse opus memorant: fratrem hunc
Doryclidæ fuisse, et eosdem magistros habuisse. (3) Sedent e regione
Ceres et Proserpina: adversi sibi stant Apollo et Diana. Posita sunt
ibidem Latonæ, Fortunæ, Bacchi et volucris Victoriæ signa. Atque hæc
quidem cujus artificis opera sint compertum non habeo; valde autem mihi
prisca esse videntur. Et sunt, quæ hac in parte recensui, omnia ex ebore
et auro. Posteriorum ætatum et alia sunt dona in Junonis templo: e
marmore Mercurius infantem Bacchum portans, Praxitelis opus; et Cleonis
Sicyonii ex ære Venus. (4) Fuit Cleonis doctor Antiphanes. Hic a
Periclyto didicerat, Argivi Polycleti discipulo. Sedet ad Veneris pedes
inauratus pusio nudus; quem Chalcedonius elaboravit Boethus. Atque huc
transpositus est ex æde, quod Philippeum vocatur ** sunt hæc itidem ex
auro et ebore, Eurydice Philippi filia ** (7) Arca fabricata est e
cedro, cum aureis et eboreis emblematis, partim vero ex eadem cedro
cælatis. In arcam hanc Cypselum, qui Corinthi postea tyrannidem est
adeptus, mater sua abdidit, quum recens natum Bacchidæ magna cum
sollicitudine deposcerent. Arcam deinde in Olympia dedicarunt ipsius
posteri, qui Cypselidæ sunt appellati, ob servatum gentis suæ principem
et parentem. Fuisse vero hoc nominis Cypselo traditur, quod ejus ætatis
Corinthii arcas appellabant _cypselas_. (6) In arca incisæ sunt priscis
literis inscriptiones ad plerasque figuras. Earumque literarum aliæ in
rectum tendunt, alias earundem figuras Græci βουστροφηδὸν (a boum
arantium conversione) appellant. Id est hujusmodi: postquam exaratus est
versus unus, versus alter a fine præcedentis ducitur ordine converso,
perinde ut fit in diauli cursu. Inscriptiones in arca etiam alias
perplexis et inexplicabilibus flexibus scriptæ sunt. Quodsi ab ima arca
exorsus omnia oculis persequare, in primo latere hæc contineri videas:
(7) Œnomaum, qui Pelopem cum Hippodamia fugientem urget. Bigis uterque
invehitur, sed pinnati sunt Pelopis equi. Tum Amphiarai domus est, et
Amphilochum infantem portans anus nescio quæ. Pro foribus monile
præferens Eriphyle stat. Adsistunt filiæ, Eurydice, Demonassa, et nudus
puer Alcmæon. (8) Asius autem poeta suis carminibus Alcmenam etiam ex
Amphiarao et Eriphyle genitam memorat. Baton, Amphiarai auriga, equorum
habenas una, altera manu lanceam tenet. Amphiaraus ipse in currum
alterum jam pedem imponit, ensem vero stringit in uxorem conversus, ac
vix, quin ira incensus in eam irruat, satis animum in potestate
continens. (9) Post Amphiarai domum ludi ficti sunt Peliæ funebres:
circumstant spectatores certantium; et in solio sedens Hercules, cujus a
tergo stat mulier: eam quæ sit nulla significat inscriptio: ceterum
tibias non Græcas, sed Phrygias inflat. Bigas agitant Pisus Perieris, et
Asterion Cometæ filius, qui ipse quoque in numero fuisse Argonautarum
dicitur. Pollux præterea et Admetus: de hinc Euphemus, quem Neptuni satu
ortum poetæ vulgarunt, eundemque Iasonis in expeditione Colchica comitem
fuisse. Hic e bigarum curriculo victor discedit. (10) Descendit in
cæstuum certamen Admetus et Mopsus Ampycis filius. Stat inter eos
tibicen eo ritu tibiis canens, quo solent nostra quoque ætate modos
saltantibus præcinere quinquertionibus. Luctantur ibidem Iason et Peleus
æquo certamine: et Eurybotas discum ejaculatur, de quo incertum, quisnam
sit, haud dubie disci jaciendi olim fama florens. Cursus certamen qui
ineunt, sunt Melanion, Neotheus, Phalareus: quartus in eo numero est
Argius, quintus Iphiclus. Huic jam victoriam adepto coronam offert
Acastus. Fuerit is Protesilai pater, qui unus fuit de iis ducibus, qui
Ilium oppugnatum iere. (11) Expositi sunt victoribus præmia tripodes.
Adstant Peliæ filiæ. Ex illis uni adscriptum est nomen Alcestidi. Jam
vero Herculis laborum voluntarius comes Iolaus de quadrigis palmam
aufert. Atque hic extremus est actus eorum qui in honorem Peliæ facti
sunt ludorum. Post hæc Herculi adsistit Minerva, dum ille hydram belluam
ad Amymones flumen sagittis configit. Et ipsi quidem Herculi, quod nempe
facile ex operis argumento et corporis habitu ac figura agnosci potest,
nomen non est appositum. Adest etiam Phineus Thracum rex, et abigentes
Harpyias Boreæ filii.