CAPUT XVI.

_ De Junonis templo — virginum cursus certamine, Heræa dicto — hujus

certaminis origine — sedecim feminarum collegio — Physcoa et Narcæo.

_

Postulat jam hic locus, ut ad Junonis templum accedam, et quæ in eo

memoratu digna sunt, stylo persequar. Primum omnium Elei tradunt

Scilluntios, quæ Triphyliæ civitas est, templum erexisse, annis ferme

octo posteaquam Elidis regnum Oxylus iniit. Totius quidem operis

ædificatio Dorica est, columnis circumquaque ambientibus: et earum

quidem, quæ in postico templi sunt, altera e quercu est. Porrigit se

templum in longitudinem pedes tres et sexaginta. ** Architectus, qui

operi præfuerit, certus nemo proditur. (2) Ac Junoni quinto quoque anno

peplum feminæ sedecim pertexunt, eædemque ludos faciunt Junonia. In his

cursus certamen virginibus proponitur, non omnibus simul, sed in classes

ex ætate descriptis. Primæ enim currunt impuberes puellæ, tum

grandiores, postremo natu maximæ. (3) Currunt autem hoc ornatu: passus

capillus, dimissa tunica ad genua, exsertus usque ad pectus dexter

humerus. Descendunt et ipsæ in Olympicum stadium; sed curriculum parte

fere sexta detracta minuitur. Accipiunt victrices ex olea coronam, et e

bove, qua Junoni litatum fuerit, partem. Et pictas quidem earum imagines

dedicare fas est. Feminis sedecim, quæ ludis præsunt, totidem ministræ

attributæ sunt. (4) Hoc ipsum etiam virginum ludicrum ad res priscas

referunt. Hippodamiam enim, Junoni de Pelopis nuptiis ut gratiam

referret, sedecim illas mulieres convocasse et cum eis primam Junonios

ludos instituisse perhibent. Memoriæ est etiam proditum, Chloridem

Amphionis filiam, solam cum unico de marium fratrum numero superstitem e

tota sobole de virginum cursu palmam tulisse. De Niobes equidem prole

quicquid compertum habui, quum Argivorum res persequerer, exposui. (5)

Quod attinet autem ad sedecim feminarum collegium, præter ea, quæ paulo

superius scripta sunt, hoc etiam amplius memorant: Demophontem Pisæ

tyrannum multis ac gravibus incommodis Eleos affecisse: eo mortuo, quod

ille nihil egerat de publico civitatis consilio, facile Elei adducti

sunt, ut de iis quas acceperant injuriis æquo jure cum Pisæis

disceptarent. Ac tunc sane inter ipsos convenit, ut, quum civitates id

temporis in Elea sedecim vigerent, singulæ feminam unam ederent, quæ tum

ætate, tum vitæ ac generis dignitate ceteras anteire videretur, atque ut

his omnium controversiarum arbitrium permitteretur. (6) Urbes vero, e

quibus feminas elegerunt, erant Elis ** Ex his urbibus ortæ feminæ

Pisæis et Eleis pacis conditiones tulere. Eisdem vero postea et ludos,

quæ Junonis sunt appellata, faciendi, et peplum Junoni pertexendi cura

mandata est. Duos eædem choros celebrant; Physcoæ unum, alterum

Hippodamiæ vocitant. Fuisse Physcoam tradunt ex Elide cui Cœlæ (_cavæ_)

cognomen: domicilium in curia Elidis habuisse, quæ Orthia dicta est: (7)

a Baccho adamatam, ei filium, cui Narcæi nomen, peperisse: Narcæum ipsum

jam adultum cum finitimis bellasse: magnas inde opes consecutum, et

Minervæ, quam de se Narcæam appellavit, ædem dedicasse; primumque omnium

a Narcæo et Physcoa Baccho honores decretos esse. Physcoæ et alii

honores habiti et chorus alter sedecim feminarum ab ea nomen sumsit.

Servant Elei nihilominus quum cetera * quamvis urbibus. In tribus enim

octo distributi, e singulis binas mulieres deligunt. (8) Neque vero aut

sedecim feminæ, aut Hellanodici Eleorum ullam attingunt munerum suorum

partem, priusquam se piaculari sue et aqua lustrarint. Eam lustrationem

ad Pieram fontem suscipiunt. Est fons ille in campis, per quos iter est

ex Olympia Elidem contendentibus. Hæc sane ita se habent, uti exposita

sunt.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 169 / 497 题