CAPUT XV.

_ De reliquis memorandis in Alti, ædificio, Phidiæ officina dicto —

Leonidæo — Oleastro Callistephano — Mœragetæ et Jovis ὑψίστου

aliisque aris — Prytaneo — Eleorum prisco sacrificandi ritu — sacris

Junonis Ammoniæ et Parammonis — Doricis quæ in Prytaneo canuntur

carminibus. _

Extra Altin ædificium est, quæ Phidiæ officina nuncupatur. In illis

ædibus Phidias operis partes est fabricatus. Est in iisdem ara diis

omnibus communis, redeuntibus autem ad Altin e regione Leonidæi. (2)

Extra fani ambitum est id Leonidæum, prope eum ad Altin aditum, per quem

unum pompa sacrorum traducitur, et ex eo Pompica via est appellata. Est

hoc ab uno ex indigenis dedicatum, ætate vero mea diversorium fuit

Romanorum in Græcia magistratuum. Inter Pompicam viam et Leonidæum unica

media est Agyia: hoc enim nomine angiportum, quem Attici στενωπὸν,

vocant Elei. (3) Estetiam in Alti, si ultra Leonidæum ad sinistram

tendas, ara Veneris et post eam ara Horarum. Ubi posticum templi est, ad

dexteram oleaster se ostendit, quem Callistephanum (_pulchras s.

honestas coronas præbentem_) appellant. Ex ea enim arbore solenne est

Olympicis victoribus coronam decerpere. Proxima oleastro est Nymphis

sacra ara. Eas Nymphas Callistephanos et ipsas nuncupant. (4) Est etiam

intra Altin ara Agorææ (_Forensis_) Dianæ, ad Leonidæi dexteram. Habet

et dea, quam Dominam vocant, aram suam. Dominam vero quam dearum

nominent Græci, in rerum Arcadicarum commentario docebimus. Post hanc

ara est Jovis Forensis: et ante locum eum, quam Proedriam (_primam

sedem_) appellant, ara Pythii Apollinis; et post ea Bacchi ara. Hanc

postremam aram neque multis ante ætatibus positam et a plebeiis

hominibus dedicatam ferunt. (5) In ea, quæ ad equorum carceres via

ducit, ara est cum inscriptione MOERAGETÆ. Esse illud Jovis cognomen

dubitari non debet. Unus enim ipse quid sit vel non sit homini a Parcis

concessum novit. Adjuncta est Parcarum ara, oblonga figura: est post eam

Mercurii; et deinde Jovis, cui cognomen Altissimo, aræ duæ. Intra ipsos

carceres sub divo, medio fere loco, aræ se ostendunt Equestris Neptuni

et Equestris Junonis. Adhæret pilæ Castorum ara. (6) In primo ingressu

ejus loci, quem ἔμβολον (Rostrum) nominant, ab uno latere ara est Martis

Equestris, ab altero Minervæ Equestris. Jam vero intra rostrum ingressis

est Bonæ Fortunæ ara; Panis deinde et Veneris. In intimo rostri recessu,

Nympharum, quas Acmenas nuncupant. A porticu vero ea, quem Elei de

nomine architecti vocant Agnapti porticum, inde redeuntibus, ad dexteram

Dienæ se ara monstrat. (7) Rursus Altin per Pompicam viam intrantibus

secundum Junonium sunt Cladei amnis et Dianæ aræ: tum Apollinis post

eas; quarta Dianæ Coccocæ (hoc enim est deæ cognomen); quinta Apollinis

Thermii. Quid hoc Thermii cognomen sibi velit, mihi quoque conjectura in

mentem venit, esse eum Attica lingua Thesmium. Quamobrem vero Coccocam

Dianam appellent, nunquam adhuc discere potui. (8) Ante Theecoleonem,

quem vocant, ædificium est. In ejus ædificii angulo Panis ara dicata.

Prytaneum habent Elei intra Altin, prope ipsum exitum, qui est ultra

gymnasium. In hoc curricula sunt et athletarum palæstræ. Ante portam

Prytanei est Dianæ Agroteræ ara. (9) At in ipso Prytaneo, quum ad eam

accesseris cellam, ubi focum habent, ad primi ingressus dexteram Panis

aram videas. Focus ille quoque e cinere substructus est et perpetuo igni

tam interdiu quam nocte adoletur. Solenne est transportari ab hoc foco

cinerem ad Olympii aram eo ritu, quem suo loco exposuimus; neque illa

aliunde magis in altitudinem proficit. (10) Et ad earum, quas hactenus

enumeravimus, ararum singulas quolibet mense Elei sacra faciunt, prisco

quodam ritu, thura et melle subactum triticum in aris iilis adolentes:

et aras quidem oleagina fronde velant; vino in libando utuntur. Solis

tamen Nymphis et Dominæ ad communem etiam deorum omnium aram vino libare

religione prohibentur. Sacrificia curantur a theecolo, qui in singulos

menses honorem habet, a vatibus item, libationum ministris, sacrorum

interprete, tibicine et lignatore. (11) Quæ vero in Prytaneo inter

libandum effari consueverint, aut quos decantent hymnos, neutiquam his

censui commentariis inserendum. Neque illi Græcorum tantum diis libant,

verum etiam Libyco deo et Ammoniæ Junoni, et Parammoni, quod Mercurii

cognomen est. Satis enim constat usos olim Eleos Libyco oraculo: nam aræ

adhuc in Ammonis exstant ab illis dedicatæ; et in illis, de quo

consuluerint, et quid responsi acceperint, et qui ab Elide publice missi

fuerint ad Ammonem incisis literis testatum est. (12) Hæc in Ammonis. At

Elei heroibus etiam et eorum uxoribus libant, tum iis, qui passim in

Elea terra, tum et illis, qui apud Ætolos in honore sunt. Et carminum

quidem effata in Prytaneo Dorica enunciant lingua; sed quis eorum fuerit

auctor, non traditur. Est Eleis etiam Cœnatio intra Prytaneum e regione

illius cellæ, in qua focus est. In eo cœnaculo epulum præbetur iis, qui

Olympia vicerunt.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 168 / 497 题