_ De Jove Ἀπομυίῳ — cur Olympica sacra albæ duntaxat populi lignis
adoleantur — de arboribus, quas varii fluvii potissimum alunt —
reliquis Olympiæ aris et diis, quibus sacra ibi fiunt — ara
ignotorum deorum — Καιροῦ, Jovis filii — Telluris ejusque oraculo,
aliisque. _
Sed quod ad Olympicam aram attinet, illud etiam magno miraculo ducitur,
quod milvii, etsi avium hoc genus insigni est rapacitate, sacra tamen in
Olympia facientibus infensi non sunt. Quodsi forte exta vel carnium
partem aliquam illi appetierint, dira portendi immolanti creditur. Aiunt
etiam Herculi Alcmenes filio, quum Olympiæ sacrificaret, maximam muscas
exhibuisse molestiam: eum itaque vel proprio inventu vel monitu alieno
sacra fecisse Jovi Apomyio (_muscas arcenti_), atque ita muscas trans
Alpheum fuisse profligatas. Eodem modo dicuntur Elei quoque sacra facere
Apomyio Jovi, qui ex Elea [Olympia] muscas abigat. (2) Ex alba vero
duntaxat populo, neque ex alia ulla arbore, ad usum Olympicorum sacrorum
ligna cædi patrius est Eleis ritus. Credo hunc honorem huic arbori
præcipue habitum, quod eam Hercules e Thesprotide terra primus in
Græciam attulit. Atque ipsum etiam arbitror Herculem, quum Jovi Olympio
sacra fecit, non aliis quam ex alba populo lignis victimarum femora
cremasse. Eam vero arborem Hercules in Thesprotide propter amnem
Acherontem reperit. Et huc respexisse Homerum putant, quum Acheroidem
populum appellavit. (3) Varia autem semper natura fuerunt et nunc etiam
diversi sunt amnes ad gignenda herbarum et stirpium varia genera.
Mæandri ripæ myricas copiose et feliciter alunt. Asopus in Bœotia
insigni magnitudine juncum educat. Arbor persea sola gaudet Nili aqua.
Nihil igitur mirum, si ad Acherontem enata primum est alba populus: ad
Alpheum oleaster: populus vero nigra Celticæ terræ et Eridani in ea
amnis (_Padi_) alumna est.
4. Age vero, quum circa aram maximam jam satis immorati simus, omnes quæ
Olympiæ sunt aras persequamur. Sequetur autem oratio mea ordinem eum quo
Eleis constitutum est illis aris sacra facere. Vestæ primum divinam rem
peragunt, secundo Olympio Jovi, ad aram intra templum euntes; tertio **
hæc quoque in una eademque ara sacra fiunt: (5) quarto et quinto loco
Dianæ sacrificant et Minervæ Prædatrici; sexto loco Erganæ. Huic deæ
Phidiæ posteri, quibus publice negotium datum est, ut Jovis signum ab
adventitiis purgatum sordibus et detersum præstent (Phædryntæ ex eo
nuncupati), priusquam ad opus aggrediantur, sacra ibi faciunt. Est et
alia Minervæ ara prope templum; Dianæ etiam quadrangula forma in sublime
sensim fastigium ascendens. (6) Post eas aras, quas recensuimus, Alpheo
et Dianæ ad eandem aram faciunt. Ejus rei causam Pindarus in cantico
quodam innuit, et nos in Letrinæorum historia exponimus. Ab hac non
longe alia erecta est Alpheo ara, prope quam Vulcano sua item ara posita
est. Sed hanc Vulcani aram nonnulli ex Eleis Arei Jovis nominant. Aiunt
iidem Œnomaum, quoties Hippodamiæ filiæ procis curule certamen
proponeret, Areo Jovi super hac ara rem divinam facere solitum. (7) Post
has Herculi ara dicata est, cognomine Parastatæ (_Adjutori_): ejus etiam
fratribus, Epimedi, Idæ, Pæonæo et Iaso. Idæ aram ab aliis non ignoro
Acesidæ appellari. Quo vero loco area est Œnomai domus, duæ exstant
Jovis aræ; quarum unam Herceo (_Domestico_) ipsum Œnomaum dedicasse
apparebat: Ceraunio (_Fulguranti_) alteram post Œnomaum positam
conjicio, quum ejus domus de cœlo tacta fuisset. (8) Ac de maxima quidem
ara, quæ dici opus fuit, paulo superius a me dicta sunt. Vocatur ea
Jovis Olympii. Adjacet ei ignotorum deorum ara. Post eam Catharsii
(_Expiatoris_) Jovis et Victoriæ; exinde Jovis, cui cognomen Chthonio
(_terrestri_): tum vero deorum omnium et Junonis cognomento Olympiæ. Hæc
itidem e cineris congestu exstructa est: a Clymeno dedicatam tradunt.
Succedit communis Apollinis et Mercurii ara, ob eam præcipue causam,
quod lyræ inventum Mercurio, citharæ Apollini Græcorum sermo attribuit.
(9) Consequuntur Concordiæ, Minervæ, Matris Deûm aræ. Proxime ad eum
aditum, qua est ad stadium accessus, aræ duæ sunt. Earum alteram
Mercurii Enagonii (_Certaminum præsidis_), Καιροῦ (_Opportunitatis_)
alteram nuncupant. In hunc ab Ione Chio factum hymnum scio; in quo
illius natales memorans Jovis filiorum natu minimum esse dicit. Prope
Sicyoniorum thesaurum ara est vel Curetum [_Curetis?_] vel ejus qui
Alcmena matre natus est Herculis: dicitur enim utrumque. (10) Et qua
parte Gæum sive Telluris ædes est, Telluris ara cernitur, e cineris ipsa
etiam aggere. Jam tum priscis temporibus fuisse ibi Telluris oraculum
fama prodidit. In eo autem loco, quod nominant Stomium, aram Themis
habet. At Jovi Catæbatæ (_Fulguratori_) quæ dicata ara est, maceria
undequaque ambitur et modico a maxima ara cineritia intervallo distat.
Illud denique monendi sunt quicumque hæc legerint, aras me non quo sitæ
sunt ordine enumerasse, sed per eas ita me stylo vagatum, uti ad earum
quamque vel prius vel posterius Elei sacra faciunt. Pelopis areæ
adjuncta est ara Bacchi et Gratiarum communis. Dehinc duæ, Musis una,
altera Nymphis positæ.