CAPUT XIII.

_ De Pelopio in Alti — sacris Pelopis in illo — Pelopis ossibus narratio

— Pelopis et Tantali sede in Asia — ara Jovis Olympii e cinere

congesta et sacrificiis, quæ in ea fiunt — ara e sanguine

constructa. _

Intra Altin Pelopi quoque area consecrata est. Pro ceteris enim heroibus

tam colitur apud Eleos Pelops, quam Juppiter præ cunctis diis. Est

igitur ad dexteram, qua patet ad Jovis templum aditus, ab Aquilone,

Pelopium, tanto spatio interjecto, ut in eo et statuæ et alia ornamenta

dedicata poni potuerint: porrigitur autem a media ad posticam templi

partem, circumvallante lapidea maceria. Tota area et arboribus

convestita et signis passim est conspicua. (2) Ingressus ad eam est a

solis occasu. Eum locum dedicasse Pelopi Herculem Amphitryonis filium

ferunt. Quartum enim hic a Pelope posteritatis gradum tenuit. Idem etiam

Hercules Pelopi dicitur ad eam scrobem sacrum fecisse, cui ætate etiam

nostra annui magistratus nigro ariete faciunt. Ac de ea quidem victima

vati portio nulla tribuitur: collum tantum more majorum lignatori datur.

(3) Sic enim appellatur unus de Jovis famulatu, cui negotium mandatum

est, ut certo pretio ligna ad sacrorum usum vel publice civitatibus vel

privatim cuivis homini suppeditet. Sunt autem non ex alia ulla arbore

ligna ea, quam de alba populo. Quod si quis, sive Eleus, sive hospes

fuerit, carnes ex ea Pelopis, victima comederit, ei templum Jovis

introire nefas est. Idem observatur ad Pergamum quod supra Caicum flumen

est; nam ibi qui Telepho immolarunt, religio est illis ante in Æsculapii

ascendere, quam corpus abluerint. (4) Sed quod ad Pelopem attinet, hoc

quoque memoriæ proditum est quum Trojanum bellum duceretur, monuisse

vates non ante expugnari Ilium posse, quam Græci Herculis sagittas et de

Pelopis ossibus unum apportari curassent. Quare et Philocteten tunc in

castra accersitum et Pisa omoplaten ex ossibus Pelopis deportatam.

Redeuntibus vero Græcis, ad Eubœam navim eam, in quam Pelopis illud os

fuerat impositum, naufragio perisse. (5) Multis deinde annis post Ilium

excisum Eretriensem piscatorem Damarmenum jacto everriculo os illud

extraxisse, et miratum magnitudinem in arenis id abdidisse. Venisse

eundem Delphos scitatum, cujusnam esset os et ad quem usum illud a se

conservari oporteret. (6) Tunc etiam providentia divina aderant quos

Elei consultum miserant, quæ foret depellendæ pestilentiæ ratio. Atque

his quidem responsum est, ut Pelopis ossa requirerent: Damarmeno vero,

ut, quæ reperisset, Eleis restitueret. Hoc ille quum fecisset, et alia

accepit ab Eleis munera, et ei ejusque posteris custodia ossis demandata

est. Omoplate ipsa Pelopis ætate mea jam evanuerat. Id eo accidisse

opinor, quod, quum alte absconditum fuisset, tum vestutate tum aquae

marinæ illuvie extabuit. (7) Et in Græcia quidem Tantalum et Pelopem

habitasse certa adhuc exstant indicia, portus qui Tantali dicitur, et

ejusdem sepulcrum non obscurum; Pelopis in Sipyli montis vertice visitur

solium, supra eum locum, ubi Plastenes (_?_) matris fanum est. Jam vero

ultra Hermum fluvium ad Temnum Veneris signum spectatur e virente a

radice sua myrto: quod faciendum curasse Pelopem ferunt, quum ut deam

coleret, tum vero ut Hippodamiæ nuptiarum se compotem faceret.

8. Olympii quidem Jovis ara pari intervallo a Pelopio et a Junonis æde

distat, ante utriusque frontem sita. Erectam alii tradiderunt ab Idæo

Hercule, alii ab indigenis heroibus, duabus ætatibus post Herculem.

Congesta illa est e cinere collecto ex adustis victimarum femoribus.

Talis et Pergami ara est, Samiæ Junonis, nihilo illa quidem ornatior,

quam in Attica quos rudes appellant focos. (9) Aræ Olympicæ ima crepido,

quam πρόθυριν appellant, ambitum peragit pedum centum et amplius quinque

et viginti: graduum [singulorum] supra imam istam crepidinem ambitus

pedes explet binos ac tricenos. Universa aræ altitudo pedes conficit

duos prope et viginti, Ducuntur hostiæ ad imæ crepidinis stationem sive

πρόθυριν: ibi eas patrio more mactant: femora in summa ara adolent. (10)

Et ad stationem quidem ab utroque latere per lapideos, ad aræ altissimam

sedem per cineritios gradus scanditur. Et ad stationem quidem usque tam

virgines, quam mulieres, quum in Olympiam venire nulla prohibet religio,

possunt ascendere; longius in summam aram progredi solis viris fas est.

Sacrificatur autem Jovi etiam extra solennem nundinarum celebritatem,

tam a privatis hominibus quam quotidie ab Eleis. (11) Stato autem die

quotannis, Elaphii mensis nono supra decimum, vates cinerem ex Prytaneo

deportant: eoque aqua ex Alpheo amne diluto aram Jovis oblinunt.

Religione sancitum est cinerem sola Alphei aqua dilui, alia nulla, atque

ex eo tantum luto aræ tectorium superinduci. Eam ob rem Alpheus

fluviorum omnium Jovi maxime amicus creditur. Est etiam Didymis

Milesiorum ara, quam a Thebano Hercule victimarum sanguine exstructam

Milesii tradunt. Non fuit ea tamen victimarum insequentibus temporibus

copia, ut ara magnopere potuerit eminere.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 166 / 497 题