CAPUT XII.

_ De ebore, elephanti cornu, non dente — velo laneo in templo Jovis

Olympii — donariis et signis hujus templi — Adriani et Trajani

Imperatorum statuis operibusque Trajani insignibus — Augusti

Imperatoris signo ex electro et Nicomedis ex ebore confecto — de

electro — Neronis et aliis donariis. _

Quod vero ad ebur pertinet, quicunque hominum ea, quæ ex elephantorum

ore exserta prominent, istarum belluarum dentes esse, non cornua,

existimant, ab alce illi, Gallica fera, et tauris Æthiopicis specimen

capiant. Alcæ enim, qui mares sunt (nam feminis nulla omnino prodeunt

cornua) e superciliis, Æthiopici tauri autem e naribus cornua extrudunt.

Quis igitur in magno ponat miraculo, esse animal cujus ex ore erumpant

cornua? (2) Argumento etiam illud esse potest, quo contrarium

demonstretur: quod bestiæ sunt quæ certo ratoque temporis ambitu cornua

abjiciant, rursusque illa, quoties amiserint, reponant. Hoc cervis,

capreis, et idem elephantis accidit. Verum dens nulli animalium jam

adulto, quum semel decidit, renascitur. Quare si dentes essent, et non

cornua, quæ ex ore prodeunt, quomodo renasci possent iterum? Ad hæc

dentes natura sua igni neutiquam cedunt: at boum et elephantorum cornua

sic igni emolliuntur, ut vel ex tereti planam vel aliam quamvis

accipiant figuram. Quid, quod ex inferiore mandibula fluviales equi et

apri sannas exserunt? cornua vero e maxillis exserta nusquam videmus.

(3) In elephantis vero, quum a superiore id, quod dentes multi esse

putant, descendat maxilla, me auctore dubitarit nemo cornua illa esse,

quæ a temporibus orta per os extrorsum resupinata sese efferant. Hæc ego

non auribus, sed ipsis accepta oculis scribo, elephanti calvam

conspicatus in Dianæ, quod templum in Campania nobile, a Capua (quæ

regionis Campanorum totius caput est) abest stadia ferme triginta. Est

igitur longe alia, quam ceteris quadrupedibus, elephanto cornuum

eruptio, sicuti ei et corporis vastitas et reliqua forma valde est a

reliquo belluarum genere diversa. Quam vero Græci splendidi et magnifici

ac minime omnium parci in colendis diis fuerint, magno illud documento

est, quod ab Indis et ex Æthiopia ebur ad signa deorum facienda

advehendum curarint.

4. Et in Olympico templo laneum velum tum textili Assyriorum opere, tum

Phœnicum purpurea tinctura exornatum dedicavit rex Antiochus. Ejusdem

donum fuit ægis aurea et in ea Gorgo, quæ Athenis in theatri fastigio

locata est. Velum hoc non, quo more fit in Dianæ Ephesiæ templo, subter

lacunar sursum attollunt, sed ad pavimentum usque laxatis funibus

demittunt. (5) Inter ea vero donaria, quæ intus vel in atrio templi

posita sunt, est solium Arimnesti Tyrrhenorum regis, qui primus

exterorum donum Olympio Jovi misit: tum ænei equi, quos Cynisca dicavit,

Olympicæ victoriæ monumentum, veris illos quidem equis magnitudine

inferiores, locati sunt in primo templi aditu ingredientibus ad

dexteram. Exstat item tripus ære obductus, super quo victoribus,

priusquam mensa erigeretur, coronæ proponebantur. (6) Imperatoribus vero

statuas, Adriano quidem urbes Achaici conventus ex Pario lapide, Trajano

autem universi Græci erexerunt. Hic Imperator Getas, qui supra Thraces

sunt, imperio adjunxit, et cum Osroe Arsacis nepote Parthisque bellum

gessit. Operum autem quæ facienda curavit, maxime memorabilia sunt

thermæ quæ ab ipso nomen acceperunt, magno exstructum ambitu

amphitheatrum rotundum; ad hæc hippodromus, non breviore stadiûm duorum

spatio: tum forum Romanum, et reliquo ornatu dignissimum spectatu, et

maxime ex ære structo lacunari. (7) Statuarum autem quæ rotundis

insistunt scamillis, ex electro una Imperatoris Romanorum est Augusti;

altera ex ebore, Nicomedis Bithyniæ regis, de cujus nomine urbs Bithyniæ

maxima appellata est, quum ante Astacus nuncuparetur. Condita ea quondam

erat a Zypœte homine Thrace, quantum ex nomine conjicitur. Electrum vero

ex quo statuam Augusto fecerunt, in Eridani (_Padi_) fluminis arenis

rarum omnino repertu est, nec temere magni æstimatur ab hominibus. Est

alioqui electrum aliud nihil, quam argento permistum in metallis aurum.

(8) Sunt in Olympii fano, quas Nero donavit, coronæ. Earum tres

oleastri, quarta quercus frondem imitatur. Positi ibidem clypei sunt

viginti quinque ænei, cum quibus decurrunt, qui armati in curriculum

descendunt. Erectæ vero sunt et aliæ pilæ, et ea inter ceteras, qua

continetur jusjurandum, quo Elei cum Atheniensibus, Argivis et

Mantinensibus centum annorum fœdus et societatem firmarunt.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 165 / 497 题