_ Simulacri Jovis Olympii ejusque throni in templo Olympico accuratior
descriptio. _
Sedet in solio deus ex auro et ebore factus. Corona capiti imposita est,
ad oleaginæ frondis similitudinem ficta. Dextera Victoriam, et ipsam ex
ebore et auro, præfert, tænia et corona in capite redimitam. Læva manu
sceptrum tenet deus omnium metallorum varietate distinctum. Quæ avis
sceptro incumbit, aquila est. Aurei sunt deo etiam calcei, pallium item
aureum. In eo tum diversæ imagines tum ex omnibus florum generibus lilia
inprimis cælata sunt. (2) Solium ipsum auro et pretiosis præfulget
lapidibus; neque in eo vel ebenum vel ebur desideratur: imagine quoque
tam pictæ quam cælo fictæ in eo cernuntur. Signa etiam in eo sunt,
Victoriæ quattuor saltantium specie ad singulos sellæ pedes. Duæ itidem
ad pedis utriusque calcem sunt: ac prioribus quidem pedibus utrinque
incumbunt Thebanorum pueri a Sphingibus rapti. Infra Sphingas Niobes
liberos Apollo et Diana sagittis configunt. (3) Inter pedes solii
discurrunt regulæ quattuor, mutua illos compage jungentes. In ea quæ in
fronte regula est septem se adhuc ostendunt sigilla: nam eorum octavum
quæ causa aboleverit, ignorant. Fuerint autem illa priscorum certaminum
simulacra. Nondum enim, qua Phidias viguit ætate, puerorum instituta
fuerant ludicra. Eum vero, qui tænia ipse sibi caput præcingit, corporis
specie Pantarcem referre narrant, Eleum puerum, amore Phidiæ devinctum.
Idem Pantarces in lucta puerorum palmam est adeptus Olympiade sexta
supra octogesimam. (4) In ceteris regulis exstat Herculis comitatus
adversus Amazonas pugnans. Numerus utriusque partis conjunctus accedit
ad novem et viginti. Inter Herculis socios est etiam Theseus. Non soli
autem pedes solium fulciunt, sed mediæ etiam inter binos pedes, pedibus
magnitudine pares, columnæ. In ea quæ sub solio sunt penetrari, ut
quidem Amyclis intra Apollinis solium subimus, hic non potest: nam
Olympiæ quominus propius accedant spectatores, sepimentis quibusdam in
parietum modum exstructis prohibentur. (5) Eorum sepimentorum pars ea
quæ ex adverso januæ est, cæruleo tantum oblita est; latera reliqua
Panæni picturas habent. Inter eas Atlas est cœlum ac terram sustinens:
adsistit Hercules jam prope illius onus excepturus. Cernitur etiam
Theseus cum Pirithoo; præterea Græciæ et Salaminis imagines, quæ
posterior navium applustria manu præ se fert; item ex Herculis ærumnis
cum leone Nemeæo certamen; Ajacis in Cassandram contumelia; (6) tum
Hippodamia Œnomai filia cum matre, et vinculis adhuc districtus
Prometheus, at Hercules jam ad eum erectus. Traditum enim est hoc etiam
negotii Herculem habuisse, ut Prometheum aquila, quæ illum male in
Caucaso mulcabat, interempta e vinculis exemerit. Postrema in pictura
sunt Penthesilea animam agens, eam sustinente Achille; et Hesperides duæ
mala ferunt, quæ ipsarum dicuntur fuisse commissa custodiæ. Panænus
quidem hic Phidiæ frater fuit; qui Atheniensibus etiam in Pœcile
Marathoniam pugnam pinxit. (7) In extrema solii altitudine, supra
simulacri caput, fecit Phidias Gratias una ex parte tres, totidem Horas
ex altera. Nam et has Jovis esse filias poetarum carminibus proditum.
Horas certe Homerus in Iliade nominavit, cœlique illis dixit, quasi
regiæ domus excubiis, custodiam attributam. In basi ea, quæ pedibus
Jovis subest (θρανίον hoc Attici appellant), leones aurei et contra
Amazones Thesei pugna cælata est. Fuit hæc prima pugna contra exteras
gentes suscepta, quæ Atheniensium nomen nobilitavit. (8) In eo vero
scamillo, qui universum solium cum Jove et ornatu omni sustinet, facta
sunt emblemata ex auro: in currum qui ascendit Sol, Juppiter et Juno;
prope Jovem Gratia; proxime huic adstat Mercurius, prope Mercurium
Vesta; post Vestam est Amor Venerem e mari emergentem excipiens; Veneri
Suada coronam defert. Adsunt Apollo cum Diana, Minerva, Hercules. In
extrema basi cernuntur Amphitrite et Neptunus; equum Luna, ut mihi
videtur, ad cursum incitans. Etsi mulis ferunt, non equis, hanc deam
vehi, futili quadam de mulo fabula vulgata. (9) Et Olympii quidem Jovis
signum quam alte lateque pateat, linearum descriptionibus qui
demonstrare conati fuerint, quum sciam non defuisse, eorum mihi certe
parum est in metiendo probata sollertia. Est enim ea tota dimensio
inferior multo prope aspicientium opinione. Tradunt certe ipsius dei
auctoritate Phidiæ artem comprobatam. Nam quum expolito jam opere Jovem
Phidias orasset, significationem ut sibi aliquam daret, numquid illud
ipsi acceptum esset et gratum opus, eam pavimenti partem repente de cœlo
tactam memorant, quo loco usque ad ætatem meam urna visitur ænea et
impositum ei operculum. (10) Et a signi quidem fronte quod est
pavimentum nigro, non candido marmore constratum est; ambit autem nigrum
marmor circumcirca crepido e Pario lapide. Ea cohibetur oleum quod
effunditur: oleum enim Olympico simulacro propterea adhibetur, quia
prohibet ne quam e paludosa Altis natura ebur contrahat noxam. At contra
in Atheniensium arce Virginem quæ vocatur non oleum, sed aqua, quantum
ad ebur, servat: nam quum arx illa valde sicca sit ob magnam eminentiam,
ebur, e qua materia factum est Minervæ signum, aquam et rorem ex aquæ
aspersu amat: (11) Epidauri vero quum percontarer cur neque oleum neque
aqua esset adhibita ab ipsis signo Æsculapii, docuerunt me æditui,
solium, cui signum insideret, puteo imminere.