PHIDIAS CHARMIDÆ FILIUS ATHENIENSIS ME FECIT.

Templi Dorica constructio est. Ambitus exterior dispositas in orbem

columnas ostentat. (3) Ædificatus est autem e vernaculo lapide porino.

Surgit in altitudinem ad fastigium usque pedes octo et sexaginta; patet

in latitudinem nonaginta quinque, excurrit longitudo ad ducentesimum ac

trigesimum. Architectus operis fuit Libon, homo indigena. Tectum est non

coctili tegula, sed cæso ad tegulæ formam e lapicidinis Pentelicis

marmore. Inventum hoc Byzæ Naxio tribuunt, cujus opus statuas Naxi esse

dicunt, quæ hanc inscriptionem habent:

Naxi hæc Latoidis fecit sollertia Byzæ,

cui primum secta est tegula de lapide.

Vixisse Byzen hunc illis temporibus proditum est, quibus in Lydia

Alyattes et Astyages Cyaxaræ filius regnavit in Medis. (4) Olympici

templi in extremis tecti finibus eminent inaurati lebetes; in medio

fastigii apice inaurata item Victoria. Infra Victoriæ signum fixus est

aureus clypeus, in quo Medusa Gorgon cælata est. Clypei inscriptio et

qui dedicarint et qua de causa declarat his versibus:

Ex auro phialam capta posuere Tanagra,

juverat hæc bello quod Lacedæmonios,

Cecropidæ Argivique duces, et Ionica proles

victores partis de spoliis decimam.

Hujus ego pugnæ mentionem feci etiam in historia de rebus Atticis,

Atheniensium persequens monumenta. (5) In eodem Olympii Jovis templo

zonæ, quæ summas columnas supra ambit, extrinsecus clypei affixi sunt

inaurati viginti et unus, a Romani exercitus imperatore Mummio dedicati,

confecto Achaico bello, capta Corintho, et pulsis extra suos fines

Corinthiis qui Dorici nominis fuere. (6) In ipsis templi fastigiis in

antica parte signa sunt: paratur curule certamen inter Pelopem et

Œnomaum, quod in eo est ut utrinque committatur. Signo Jovis medius

imminet fastigii vertex: ad ejus dexteram galea imposita capiti Œnomaus

stat: adsistit ei uxor Sterope, una de Atlantis filiarum numero. Sedet

ante currum et equos Myrtilus, Œnomai auriga. Ipsi quidem equi numero

sunt quattuor. Myrtilo proximi sunt viri duo, quibus non sunt adscripta

nomina; sed et illis videri potest ab Œnomao demandata ipsius equorum

curatio. (7) In extremo fastigii latere Cladei _amnis_ effigies jacens

cernitur. Huic Elei alioquin etiam secundum Alpheum præcipuos habent

honores. Ad Jovis lævam expressi sunt Pelops et Hippodamia, Pelopis

auriga, equi ac viri duo, ipsi quoque Pelopis equisones. Hic se

fastigium rursus in angustum contrahit. Ea in parte Alpheus effictus

est. Hominem eum, quo auriga usus est Pelops, Trœzenii Sphærum nomine

prodidere: Olympicarum rerum interpres Cillam esse aiebat. (8) Quæ

igitur in antica fastigii parte visuntur, Pæonii opus sunt, cui genus e

Menda Thraciæ oppido. Postica vero pars Alcamenis est opus, Phidiæ

æqualis et in signorum fingendorum sollertia hoc tantum artifice

inferioris. Ejus est in fastigio Lapitharum cum Centauris in Pirithoi

nuptiis pugna. In media fastigii parte est Pirithous; prope Eurytion,

qui Pirithoo sponsam abripuit: auxilium Pirithoo fert Cæneus; altera ex

parte Theseus securi Centauros obtruncat: e Centauris vero virginem

alius, alius puerum rapuit ætate ac forma florentem. Fecit hæc, opinor,

Alcamenes, quod ex Homeri versibus didicerat Jovis Pirithoum filium

fuisse: ac Theseum sciebat generis ordine quartum esse a Pelope. (9) In

eodem templo pleræque ex Herculis ærumnis elaboratæ sunt. Supra fores

enim Arcadici apri venatio est, et quæ de Thrace Diomede tradita sunt,

porro quæ Hercules in Erythea insula contra Geryonem gessit; tum idem

Atlantis onus subiturus cernitur, et Eleorum agrum fimo purgans. At

supra postici fores Amazoni balteum eripit; tum, quæ de cervo et Gnosio

tauro commemorantur, quæ item de hydra deque Stympheliis volucribus et

Argivo leone, ibidem expressa sunt. (10) Jam per æneas fores ingressis

est ad dexteram ante columnam Iphitus ab Ecechiria (_quasi dicas

Inducia_) muliere coronam accipiens: nomina elegi inscripti significant.

Erectæ sunt etiam in templi parte interiore columnæ, quæ sublimes a

terra sustinent porticus, per quas ad Jovis signum aditus patet.

Attollit se inde etiam cochlea, per quam ad templi culmen scanditur.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 163 / 497 题