_ De variis regibus, qui post Herculem ludos Olympicos celebrarunt —
ludis Olympicis post Oxylum usque ad Iphitum cessantibus — primo
cursus certamine, reliquisque certaminis generibus institutis. _
Post hæc Clymenum Cardyis filium, quinquaginta ferme annis post
Deucalionis in Græcia diluvium, ab Idæo Hercule oriundum, e Creta
profectum aiunt ludos in Olympia fecisse, et tum reliquis Curetibus, tum
vero Herculi proavo suo aram dedicasse, et ipsum Herculem cognomento
Parastaten (_Adjutorem_) appellasse. Clymenum hunc Endymion Aethlii
filius regno exuit; ac suis deinde filiis in Olympia cursus certamen de
regno proposuit. (2) Dehinc una fere post Endymionem exacta ætate Pelops
omnium, qui ante se fuissent, maxime memorabiles Olympio Jovi ludos
fecit. Pelopis vero filiis ex Elide per ceteram Peloponnesum totam
dissipatis, Amythaon Crethei filius, Endymionis patruelis, (fuisse enim
Aethlium quoque Æoli, nomine vero Jovis filium dicunt) Olympia
instauravit; post hunc Pelias et Neleus communi opera. (3) Augeas
præterea ludos fecit, et Hercules Amphitryonis filius Elide capta. A quo
plures coronati sunt; primum Iolaus, qui equis Herculis in cursu ceteros
anteierat: et sane antiquitus more receptum fuit alienis quoque equis
certare: siquidem Homerus in funebribus Patrocli ludis Menelaum facit
Agamemnonis Ætha usum, altero vero suo ipsius: ceterum fuit etiam alias
Iolaus Herculis auriga. (4) Is igitur curru, Iasius vero Arcas
desultorio equo vicit. Ex Tyndarei filiis cursu alter, Pollux cæstibus.
Ipsum etiam Herculem fama vulgatum est de lucta et pancratio coronatum.
(5) Post Oxylum regem (nam et hic ludos fecit) Olympia intermissa sunt
usque ad Iphitum. Illa vero instaurante, ut supra dixi, Iphito prorsus
jam veterum ludorum obsoleverat memoria. Sed paulatim in eorum memoriam
redierunt: ac si quid reminiscerentur, id renovatis ludis adjecerunt
additamentum. (6) Id autem perspicuum est: ex eo enim tempore, quo
continua serie Olympiades memorari cœpta sunt, cursus primum proposita
sunt præmia, quæ Corœbus Eleus obtinuit. Neque tamen ulla Corœbi in
Olympia statua exstat, sed sepulcrum ejus in Eleorum finibus. Olympiade
deinde quarta et decima additus est diauli sive duplicati stadii cursus,
e quo accepta ex oleastro corona victor discessit Hypenus Pisæus;
Acanthus ea, quæ consecuta est, Olympiade. (7) Ac decima et octava
Olympiade quinquertii et luctæ certamen eis in mentem rediit:
quinquertii Lampidi, luctæ præmium Eurybato, utrique Lacedæmonio,
obtigit. Tertio dehinc et vicesima Olympiade cæstuum ludicrum
institutum: victor exstitit Onomastus Smyrnæus, quum jam tum Smyrna cum
Ionibus censeretur. Quinta supra vicesimam justæ ætatis equorum cursus
introductus: curru victor renuntiatus est Thebanus Pagondas. (8) Octava
secundum hanc Olympiade pancratiastes et desultorius equus in curriculum
recepti. Antevertit omnes equa Crauxidæ Crannonii; in pancratio
adversarios superavit Lygdamis Syracusanus. Hujus Syracusis prope
Latomias monumentum exstat. Numquid is corporis magnitudine par fuerit
Herculi Thebano, compertum equidem non habeo: a Syracusanis certe ipsis
ita traditum est. (9) Puerorum vero certamina nullo veteris memoriæ
exemplo, sed suo arbitratu instituerunt Elei, Ac primum quidem de cursu
et lucta septima et tricesima Olympiade pueris proposita præmia. Luctæ
Hipposthenes Lacedæmonius, cursus palmam accepit Polynices Eleus. Ac
prima et quadragesima Olympiade pueros in cæstuum pugna commiserunt.
Competitores superavit Sybaritanus Philetas. (10) Jam vero gravioris
armaturæ peditur cursus in stadium receptus est quinta et sexagesima
Olympiade, mea sententia, quod idonea visa est ad res bellicas
exercitatio. Qui cum scutis decurrerunt, eos primus vicit Damaretus
Heræensis. Bijugorum integra ætate equorum (συνωρίδα) vocant), cursus
institutus est Olympiade tertia et nonagesima: vicit Euagoras Eleus.
Undecentesima vero Olympiade junctis ad currum pullis certari placuit:
coronam de pullorum curru cepit Sybariades (_Eurybates_) Lacedæmonius.
(11) Receptæ deinde pullorum bigæ et pullus item desultorius. Bigarum
palmam Belistiche, femina e maritima Macedoniæ ora; desultorii equi
Tlepolemus Lycius abstulit: hic tricesima prima supra centesimam
Olympiade; Belistiche bigis Olympiade ante hanc tertia. Post hæc
Olympiade centesima et quadragesima quinta puerile institutum est
pancratium: in quo vicit Phædimus Æolensis ex urbe Troade
(_Alexandria_).