CAPUT VII.

_ De Alpheo et fluviis in eum influentibus — de Alpheo et Arethusa

fabula — de aliis fluviis paludem vel mare perlabentibus ac Maris

mortui mira ratione — Olympicorum ludorum origine et denominatione —

Hyperboreis. _

Qui in Olympiam pervenerint, hic jam Alpheum amnem videant, uberrima et

suavissima fluentem aqua: in quem tum alii fluvii tum septem inprimis,

nobiles amnes influunt. Per Megalopolin labens Helisson nomine Alpheo

miscetur; tum Brentheates ex agro Megalopolitano; et prope Gortynam, ubi

Æsculapii fanum, præterfluit Gortynius: ex Melænensibus inter

Megalopolitanæ et Heraitidis terræ fines Buphagus; e Clitoriorum agro

Ladon; ex Erymantho monti cognominis fluvius. Atque hi quidem ex Arcadia

omnes in Alpheum descendunt. Jam Cladeus ex Elea veniens eidem se

permiscet. Neque tamen Alphei ipsius in Eleo agro, sed in Arcadia fontes

sunt. (2) De eodem hæc vulgata est fabula, virum illum fuisse venatorem,

Arethusam amasse, et ipsam venandi studiosam. Quæ quum illius nuptias

recusasset, in insulam prope Syracusas, cui Ortygiæ nomen est, dicitur

transmisisse atque ibi ex humana forma in fontem conversa: ipsi etiam

Alpheo accidisse ut præ amore in amnem mutaretur. (3) Et hæc quidem de

Alpheo et Ortygia feruntur. Meantem vero subter mare amnem fonti apud

Syracusas immisceri, quid causæ sit quare non credam, non plane video,

quum Delphici Apollinis voce rei fidem factam meminerim. Is enim Archiam

Corinthium ad Syracusas condendas proficisci jubens, hujusmodi usus est

versibus:

Trinacriam supra cano jacet insula ponto:

Ortygiam dixere: ubi læta fluenta refundit

Alpheus, pulchræ sese immiscens Arethusæ.

Atque ex eo quidem, quod in Arethusam fontem illabitur Alpheus, fabulæ

de Alphei amore locum datum crediderim. (4) Et sane Græcorum quicunque

vel Ægyptiorum, in Æthiopiam supra Syenen vel ad Meroen, Æthiopum urbem,

profecti sunt, Nilum narrant, paludem quandam ingressum per eamque non

secus ac per continentem terram elapsum exinde per Æthiopiam inferiorem

in Ægyptum decurrere, ac postea in mare, quod ad Pharum est, erumpere.

In Hebræorum finibus amnem ipse vidi Jordanem, qui stagnum Tiberiadem

nuncupatum perfluit; ac deinde in alterum stagnum, cui Mare Mortuum

nomen est, ingressus, in ea ipsa palude consumptus evanescit. (5) Hoc

ipsum Mare Mortuum diversa admodum a ceteris aquis omnibus natura est.

In eo enim viventia, etiamsi nihil se moveant, supernatant; inanima vero

omnia in ima descendunt. Eo fit ut et piscibus orba sit palus: e

manifesto enim periculo se pisces ad aquas recipiunt naturæ suæ

congruentes. Idem quod Alpheo accidit etiam alii in Ionia flumini: cujus

quum in Mycale monte fontes sint, mare, quod in medio est, perlapsus

emergit rursus in Branchidis, prope portum cui Panormo nomen. Atque hæc

quidem ad hunc modum se habent.

6. De Olympicorum vero ludorum origine inter Eleos ii qui ultimam

antiquitatem persequuntur, hæc commemorant: Saturnum primum omnium cœli

regnum obtinuisse: ei in Olympia homines eos, quod Aureum Genus

nuncupatum est, templum dedicasse. Post hæc recens natum Jovem Rheam

matrem Dactylis Idæis, qui Curetes alio nomine appellati sunt,

commendasse: venisse illos ab Ida Cretæ monte Herculem, Pæonæum,

Epimedem, Iasum et Idam. (7) Herculem, ut qui natu maximus erat, cursus

certamen fratribus per ludum proposuisse, victoremque oleastri corona

donasse. Magnam vero illos oleastri copiam habuisse, adeo ut sua etiam

cubilia ejus arboris viridi fronde substernerent. Stirpem eam fuisse ex

Hyperboreis ab Hercule primum ad Græcos deportatam. (8) Esse Hyperboreos

ipsos gentem supra Boream ventum, primus versibus mandavit Olen Lycius

in hymno, quem in Achæiam fecit, venisse Delum ex his Hyperboreis

Achæiam. Post Olenem canticum Melanopus Cumanus in Opin et Hecaergen

decantavit, quo et ipsas testatus est prius etiam quam Achæiam Delum ab

Hyperboreis venisse. (9) Aristæus vero Proconnesius (mentionem

Hyperboreorum hic quoque fecit) fortasse plura de illis cognoverit ab

Issedonibus, ad quos se pervenisse in carminibus prodidit. Auctor igitur

istorum ludorum Hercules Idæus celebratur, a quo sint Olympia appellati;

et ob eam rem quinquennales esse placuit, quod fratres quinque numero

fuere. (10) Sunt qui Jovem cum Saturno de imperio hoc ipso in loco

colluctatum dicant. Alii debellatis (_Titanibus?_) ab eodem ludos

institutos; quibus et alii dii vicisse narrantur, et Apollo Mercurium

cursu secum certantem prævertisse, pugilatu Martem superasse: cujus rei

causa traditum ut Pythii tibiarum modi salientibus quinquertionibus

præcinerentur, quod sacrum id carmen Apollini esset, et ipse Olympicas

tulisset palmas.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 159 / 497 题