CAPUT IX.

_ Nonnulla Olympica certamina ab Eleis abolentur — de Calpes et

Anabatarum cursu — Olympicorum ludorum ordine — ludorum præfectis

(Agonothetis) — Hellanodicis. _

Sunt etiam antiquata nonnulla Olympiæ certamina, Eleisque mutata

sententia visum non amplius ea agitari. Puerorum enim quinquertium

octava et tricesima Olympiade institutum quidem fuit; et Lacedæmonius

Eutelidas eo victor oleastri coronam accepit; postea tamen non amplius

Eleis placuit ut in quinquertii certamen descenderent pueri. Quumque

apenen septuagesima Olympiade solenniter instituissent, et calpen,

Olympiade post eam proxima, decreto facto octogesima quarta Olympiade

utrumque abrogarunt certamen, ac vetuerunt ne in posterum vel calpes vel

apenes cursu contenderetur. Quum vero primum ea certamina sunt

instituta, Thersii Thessali apene, calpe autem vicit Patæci Achæi ex

urbe Dyma. (2) Utebantur vero in calpes certamine equabus: e quibus sub

extremam cursus metam desilientes sessores, prehenso suæ quilibet equæ

freno, cum equabus decurrebant: quod ad meam usque ætatem faciunt ii qui

dicuntur Anabatæ (_?_). Sed inter calpes cursum et anabatas hoc est

discriminis, quod peculiaribus anabatæ insignibus et masculis utuntur

equis. Porro apene neque inventum est antiquum, neque decoris habet

quicquam: et alioqui imprecatio est antiquitus in Eleos facta, ne omnino

in eorum terra coitus equarum esset ad mulos procreandos: mulos enim pro

equis apene bigarum in morem habebat. (3) Ludorum ætate mea ordo est, ut

mactatis deo victimis quinquertii primum et cursus, deinde equorum

certamina committantur, hic ab Eleis est septima et septuagesima

Olympiade institutus. Nam ante eadem die et equi et homines ad certamen

inducebantur. Pancratiastæ tunc sub noctem prodibant: neque enim satis

mature poterant accersiri, quum dies equiriis et potissimum quinquertio

consumeretur. De pancratiastis illa Olympiade palmam tulit Atheniensis

Callias. Sic in posterum cautum erat ne aut quinquertium aut equiria

pancratio impedimento essent. (4) At in ludorum præfectis a majorum more

ætatis nostræ institutum variavit. Iphitus enim solus a se editis ludis

præfuit; idemque post Iphitum ab Oxyli posteris est observatum.

Quinquagesima demum Olympiade duumviris ex ipsa Eleorum civitate sorte

ductis Olympiorum cura mandata est: atque ille quidem binorum

designatorum numerus ad multos post annos servatus est. (5) Quinta

(_post?_) et vicesima Olympiade _judices_ novem Hellanodicæ instituti

sunt. Eorum tres de equorum cursu, totidem alii de quinquertio, de

ceteris reliqui certaminibus cognoscebant. Secunda deinceps Olympiade

additus est decimus ludorum præfectus. At tertia supra centesimam in

tribus duodecim Elei descripti sunt; ac deinde tribus singulæ suum

dedere Hellanodicam. (6) Afflicti post hæc Arcadum bello et agri parte

multati, amissis insuper omnibus pagis qui adempta agri parte

continebantur, in tribus octo contracti sunt, quarta et centesima

Olympiade. Eo factum ut Hellanodicæ totidem legerentur quot essent jam

tribus. Octava postremo, quæ supra centesimam fuit, Olympiade pristinus

est virorum decem numerus restitutus, idemque ad nostram usque ætatem

permanit.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 161 / 497 题