CAPUT VI.

_ De urbe Samia et de Samico — Arene — Scilluntis reliquiis —

Xenophontis fuga et exilio in Scillunte — monte Typæo ad viam

Olympiam versus, et Callipatira seu Pherenice, femina in Olympico

certamine deprehensa. _

Anigro transmisso recta in Olympiam contendentibus modico intervallo ad

viæ dexteram est eminentior locus et Samia oppidum supra ipsum

[Samicum]. Hoc oppidum [Samicum] Polysperchonti Ætolo traditum est

adversus Arcadas propugnaculum fuisse. (2) Arenes vero vestigia neque

Messeniorum neque Eleorum quisquam, quo loco essent, poterat mihi

indicare. In diversas autem sententias, qui id conjicere conati fuerint,

distrahuntur. Veri mihi simillima ii dicere videbantur, qui Samicum

antiquioribus et heroum temporibus Arenen vocatam existimant. Hi

nituntur etiam Homeri, qui in Iliade sunt, versuum testimonio:

Proximus Arenæ Minyeius in mare currens

est amnis.

Et quæ se ostendunt ruinæ, proxime Anigrum sunt. (3) Atque contendere

quidem possis, Samicum non appellatum esse Arenen: Anigrum vero fluvium

Minyeium antiquitus fuisse nominatum, confitentur Arcades. Nedæ quidem

maritimam partem sub Heraclidarum reditum in Peloponnesum terminum

fuisse inter Messenios et Eleos facile deprehendi potest. (4) Jam

secundum Anigrum qui longius processerit per campos majori ex parte

arena coopertos, in quibus sunt agrestes pinus, retro ad lævam

Scilluntis rudera videat. Fuit una de Triphyliæ urbibus Scillus. Ac

belli quidem ejus tempore, quod inter Pisæos et Eleos gestum est, Pisæos

Scilluntii secuti, cum Eleis propalam inimicitias exercuere, qua de

causa postea ab Eleis deleti sunt. (5) Sed ereptam Eleis Scilluntem

Lacedæmonii post Xenophonti Grylli filio tunc Athenis exulanti donarunt.

Exagitatus vero est Xenophon a suis civibus, quod Cyro, qui fuit

Atheniensi populo inimicissimus, contra Persarum regem, quo maxime

benevolo utebantur, stipendia fecisset. Quum enim Sardibus esset Cyrus,

Lysandrum Aristocriti filium ad comparandum contra Athenienses classem

pecunia juverat. Hæc itaque Xenophonti exilii causa fuit. Constituto

autem ad Scilluntem domicilio agri partem consecravit Ephesiæ Dianæ et

templum exstruxit. (6) Abundat Scillus ferarum generibus variis ad

venationem, apris inprimis et cervis. Agrum perlabitur Scilluntium

Selinus amnis. Ex Eleis autem ii, quibus curæ est antiquitatis monumenta

explicare, receptam a suis Scilluntem memorant: et Xenophontem, quod

illam a Lacedæmoniis accepisset, in Olympico consilio postulatum causam

dixisse, eundemque ab Eleis absolutum Scillunte secure domicilium

habuisse. Et sane non longe a Dianio monumentum monstrabatur cum statua

e Pentelico marmore, quam Xenophontis esse accolæ dicunt. (7) In via quæ

Olympiam ducit cis Alpheum, Scillunte venienti celsa crepidine præruptus

mons occurrit: Typæum illum appellant. Hinc de saxo feminas dejicere

Eleorum lex jubet, quæ ad Olympicos ludos penetrasse deprehensæ fuerint,

vel quæ omnino Alpheum transmiserint quibus est eis interdictum diebus.

Non tamen deprehensam esse ullam perhibent præter unam Callipatiram,

quam alii non ita, sed Pherenicen nominant. (8) Hæc viro ipsius mortuo,

cum virili ornatu exercitationum se magistrum simulans, Pisirrhodum

filium in certamen deduxit Olympiam; jamque eo vincente sepimentum id,

quo magistros seclusos habent, Callipatira transiliens nudata est.

Feminam tamen agnitam omni crimine liberarunt, quod datum est ex judicum

æquitate patris, fratrum et filii reverentiæ, qui omnes ex Olympicis

ludis victores abierant. Ex eo lege sancitum, ut nudati adessent ad

ludicrum ipsi etiam magistri.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 158 / 497 题