_ Aristotimus, qui postea Elidis regnum obtinet, a Cylone interficitur —
de bysso, quæ in Eleo agro gignitur — regione Samico dicta,
Triphylia et urbe Lepreo — urbis Leprei conditore, nominis origine
et memorandis — fluvio Anigro ejusque malo odore — antro Anigridum
Nympharum. _
Insequenti postea tempore Aristotimus, Damareti filius, Etymonis nepos,
Eleorum tyrannide, ad quam invadendam ab Antigono Demetrii filio,
Macedoniæ rege, auxilia ei missa sunt, potitus est. Hunc Aristotimum,
ubi per sex menses dominationem exercuerat, adorti Chilon, Hellanicus,
Lampis et Cylon regno ejiciunt. Quin eum, quum ad Jovis Servatoris aram
supplex confugisset, sua manu Cylon is, quem ante nominavimus, occidit.
Hæ fuerunt bellicæ Eleorum res gestæ, quas modica in præsentia oratione
perstrinximus. (2) Inter Elei agri miracula byssus est: hic enim tantum,
nec alibi uspiam in tota Græcia nascitur. Admirationi porro fuerit illud
etiam, quod, quum in finitimis locis equæ ex asinis pariant, id intra
ipsos Eleæ terræ fines nunquam usu evenit. Cujus rei causam
exsecrationem quandam esse perhibent. Byssus autem in Elea nascens
tenuitate nihil cedit Hebræorum bysso, minus tamen flava est. (3) Ex
Eleo agro egredienti vicus ad mare est, cui Samicon nomen. Supra hunc ad
dexteram regio quæ Triphylia dicitur. In ea urbs Lepreos. Lepreatæ
volunt quidem illi Arcadum pars esse, sed liquido constat, antiquitus
Eleis paruisse; et quotcunque ex ea civitate in Olympicis vicerunt, eos
præco Eleos e Lepreo renunciavit: præterea Aristophanes versibus
testatus est, Lepreon Eleorum oppidum esse. Lepreon a Samico, relicto ad
lævam Anigro amne, via una ducit; eodem altera ex Olympia, tertia ex
Elide. Earum quæ longissima, unius diei est. (4) Inditum oppido nomen
tradunt a Lepreo conditore, Pyrgei filio, quem cum Hercule in edacitatis
certamen descendisse aiunt. Ubi quum uterque eodem tempore bovem
occidisset et in epulas parasset, ac plane se nihilo ad edendum Lepreus
(uti etiam spoponderat) Hercule inferiorem ostendisset, hujus eo
processit certandi cupido, ut Herculem ad singularis etiam certaminis
dimicationem ausus fuerit provocare. Interfectum quidem ab Hercule in ea
pugna Lepreum in Phigalensium finibus sepultum fuisse tradidere, quum
tamen non habeant Phigalenses ipsi, quo loco Leprei monumentum fuerit,
indicare. (5) Audivi vero et qui ad Lepream Pyrgei filiam oppidi
originem referrent. Sunt etiam qui primos urbis inquilinos lepram passos
dicant, atque ex ea incolarum calamitate urbem nomen accepisse. Narrant
autem Lepreatæ, fuisse in urbe sua Leucæi (_Lycæi?_) Jovis ædem, et
Lycurgi Alei filii sepulcrum, atque aliud Cauconis. Hujus monumenti
insigne fuisse virum lyram tenentem. (6) Sed ætate mea neque monumentum
ullum apud eos exstabat paulo insignius, neque cujusquam dei ædes, una
excepta Cereris, et ipsa e crudo latere exstructa, in qua ne signum
quidem ullum est. Non procul ab oppido Lepreatarum fons est Arene: nomen
ei ab Apharei uxore impositum ferunt. (7) Reversis ad Samicum, recta per
vicum eum contendentibus Anigrus fluvius in mare exit. Hunc fluvium
exeuntem sæpe violentiores ventorum flatus repellunt. Congesta enim e
pelago ad ostium fluminis arena aquam, quominus profluat, coercet. Quo
fit ut, quum exterius mare, interius amnis ipse arenam diluerit, non
sine periculo jumenta, multo etiam minus expediti homines in eam se
possint demittere. (8) Descendit hoc flumen e Lapitha Arcadiæ monte; ac
statim a fonte gravissime olentem aquam mittit: qua priusquam flumen
aliud, Acidantem nomine, accipiat, manifestum est ne pisces quidem in ea
ali. Quin et, quos ipse Acidas influens importat, esculentos esse
negant, quum tamen, antequam in Anigrum innatent, in Acidante capti ad
cibum expetantur. (9) Fuisse vero Acidanti nomen vetus Iardano, unde
ipse conjicerem, non habui, sed auditum ab Ephesio homine refero. Tetrum
vero illum aquarum odorem e terra, unde effluit, exsistere Anigro
crediderim, quemadmodum et supra Ioniam ex eadem causa aquæ tam mali
sunt odoris, ut halitu ipso nonnullæ exitium homini afferant. (10) E
Græcis vero Chironem alii, alii alium Centaurum Pylenorem, ab Hercule
sagitta percussum aiunt, quum vulneratus fugeret, hujus fluminis aqua
vulnus abluisse: inde Hydræ veneno infectum flumen fœdum odorem
contraxisse. Sunt qui in id causam referant, quod insaniæ morbo
liberatis Prœti filiabus Melampus Amythaonis filius piacula in hunc
amnem abjecerit. (11) In Samico non longe a flumine antrum est:
Anigridum Nympharum incolæ appellant. Huc qui cute vitiata aliquo
vitiliginis genere, nigro vel albo, intravit, ubi primum Nymphis rite
imploratis, nuncupatisque cujuscunque sacrificii votis, deinde
laborantes corporis partes defricuerit amnemque nando transmiserit,
fœditatem eam in aquis relinquere creditur, atque inde sanus emergere,
nativo cuti colore restituto omnique macula abolita.