CAPUT IV.

_ De Oxylo alia narratio — varia quæ ad Oxylum pertinent — post Oxylum

Laias regnum obtinet — dein Iphitus, qui Olympicum certamen

restituit — de bellis, quibus interfuerunt Elei. _

Proditum etiam memoriæ est aliud hujusmodi de Oxylo, veritum illum esse,

ne Aristomachi liberi, quum, quam esset fertilis et bene cultus omni ex

parte ager Eleus, cognovissent, eum sibi tradere recusarent: ejusque rei

causa per Arcadum fines, non per Eleorum agrum, Dores deduxisse. Et

Eleorum quidem imperium sibi sine armis vindicanti Oxylo non cessit

Dius. Facta is provocatione censuit non esse universo agmine inter ipsos

decernendum, verum singulos ex utroque exercitu deligendos, qui

singulari certamine de rerum summa dimicarent. Cujus quum pars utraque

sententiam comprobasset, (2) delatum hoc certamen Degmeno Eleo

sagittario, ex Ætolis vero Pyræchmæ funditori. Superior discessit

Pyræchmes: quare potitus regno est Oxylus. Et is quidem priscos Epeos

pristinas sedes obtinere passus est, et cum illis Ætolos conjunxit, agro

æquabiliter assignato. Ac tam Dio eximia munera concessit, quam sancitos

veteri religione honores et ceteris heroibus habuit, et Augeæ eum, qui

ætate nostra observatur, morem parentandi reliquit. (3) Eundem aiunt, e

propinquis muro vicis homines intra urbem vocasse atque Elin tum

multitudine incolarum frequentiorem tum opibus auctiorem reddidisse.

Huic quum Delphici Apollinis voce præceptum esset, ut de Pelopis genere

unum sibi imperii condendi socium adscisceret, magno undique studio

quæsivit, et Agorium tandem, Damosii filium, Penthili nepotem, Orestis

pronepotem, invenit, quem ab Helice Achaiæ urbe, cum non magna utique

Achæorum manu, in regni partem recepit. (4) Oxyli uxorem Pieriam nomine

fuisse tradunt, de qua nihil aliud quicquam memorant. Filios aiunt Oxylo

genitos Ætolum et Laiam: et Ætolum quidem immatura morte ereptum

condiderunt parentes exstructo monumento in ipsa porta, qua in Olympiam

ad Jovis templum iter est. Hoc ei monumentum ex oraculo posuere, quo

jussi sunt neque extra neque intra urbem illum sepelire. Parentat Ætolo

hac ipsa etiam ætate quotannis stato die gymnasii præfectus. (5)

Successit Laias in regnum patri. Non tamen uspiam reperi ejus posteros

regno potitos. Quare eos consulto prætereo: neque enim volui ad privatos

homines meam descendere orationem. Secundum hæc Iphitus, ab Oxylo quidem

oriundus, æqualis vero Lycurgi, a quo scriptæ Lacedæmoniis leges, ludos

in Olympia ordinavit, nundinas Olympicas denuo indixit et ludorum causa

inducias instituit, quum hæc omnia intermissa fuissent aliquandiu. Ejus

autem Olympiorum intermissionis causam tunc exponam, quum ad ea, quæ in

Olympia sunt, accessero. (6) Huic Iphito, quum Græcia illo tempore jam

prope deleta intestinis seditionibus et pestilenti morbo esset,

consulendum de remedio earum calamitatum Delphicum Apollinem esse

videbatur. Respondit deus, expedire ab Iphito et Eleis Olympicos ludos

instaurari. Suasit præterea Eleis Iphitus, ut Herculi immolarent, quum

illum ante hostem judicassent. Inscriptio, quæ in Olympia est, Iphitum

testatur Hæmonis filium fuisse: Græcorum plerique non Hæmonis eum, sed

Praxonidæ filium dixere, Prisca Eleorum monumenta ad cognominem patrem

referebant Iphitum. (7) Elei quum belli Trojani, tum vero suscepti

contra Persas in Græciam invadentes belli participes fuere. Ac ut missum

faciam, quoties, dum Olympicos ludos instaurant, cum Pisæis et Arcadibus

dimicarint, inviti quidem cum Lacedæmoniis in Atheniensium fines

irruperunt. Neque multo post adscitis in societatem Atheniensibus,

Argivis et Mantinensibus contra Lacedæmonios stetere. (8) Agide vero cum

exercitu intra fines per Xeniæ proditionem ingresso, ad Olympiam magno

prœlio hostes vicere et in fugam versos Lacedæmonios extra fani septa

ejecere: interjecto dein tempore arma posuere iis conditionibus, de

quibus ante scripsi, dum Lacedæmoniorum res commemorarem. (9) Jam vero

Philippo Amyntæ filio Græciæ imperium pervicaciter occupante, Elei

quidem ipsi intestinis discordiis jam pæne afflicti se cum Macedonibus

conjunxerunt: non tamen, ut ad Chæroneam cum Græcis acie confligerent,

adduci potuerunt. Philippum tantum Lacedæmonios adorientem prisco in eam

civitatem odio suo indulgentes juverunt: sed iidem mortuo Alexandro cum

Græcis bellum adversus Antipatrum, et Macedonas gessere.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 156 / 497 题