_ Hercules cum sociis Elidem capit — Eleam terram Phyleo tradit —
Eleorum feminæ quam ob causam Minervæ cognomine Matri templum
dedicaverint — de Eleorum regibus post Augeæ mortem — Dores Eleo
regnante in Peloponnesum redeunt Oxylo duce. _
Post hæc Hercules, collecto ab Argivis, Thebanis et Arcadibus exercitu,
Elidem captam diripuit: quo tempore Eleis et Pyli, quæ in Elea terra
est, incolæ et Pisæi auxilia tulerunt: et alteros quidem ultus est
Hercules; Pisæis vero quominus bellum inferret, hujusmodi eum oraculo
prohibuit Apollo Delphicus:
Pisa patri curæ, mihi Pytho donat habendam.
Fuit hæc oraculi vox Pisæis saluti, Phyleo autem Eleam Hercules
verecundia potius quam bene merendi studio adductus tradidit. Eidem
captivos et Augeæ pœnam condonavit. (2) Eo tempore Eleorum feminæ
orbatam virili robore patriam videntes, Minervæ vota nuncuparunt, si
gravidæ ad primos virorum congressus fierent. Ejus voti damnatæ Minervæ
cognomento Matri templum dicarunt. Utrique, et viri et mulieres, summa
ex illo congressu percepta voluptate, locum in quo primo congressi sunt,
Bady vernacula voce nominarunt; deinde flumen etiam ipsum, quod
præterfluit, ex eodem argumento Bady aquam nuncuparunt. (3) Phyleus,
ordinatis Elidis rebus, quum Dulichium remigrasset et Augeas jam senio
confectus diem suum obiisset, exin Eleorum regnum Agasthenes, alter
Augeæ filius, cum Amphimacho et Thalpio suscepit. Nam quum Actoris filii
geminas Dexameni Oleni regis filias uxores duxissent, alteri quidem
eorum ex Theronice Amphimachus, Euryto vero ex Therophone Thalpius
nascitur. (4) Non tamen interea aut Amarynceus aut Amaryncei filius
Diores privatam vitam egerunt, quod et Homerus in Eleorum recensu
significat. Omnem enim eorum classem quadraginta navium fuisse dicit:
quarum dimidiæ parti Amphimachus et Thalpius imperarint; e reliquo
numero decem Amaryncei filius Diores, totidem Agasthenis Polyxenus
duceret. Polyxeno autem a Troja reduci filius natus est Amphimachus. Hoc
puero nomen, opinor, indidit Polyxenus ob amicitiam, quæ ei cum
Amphimacho Cteati filio, qui ad Ilium ceciderat, intercesserat.
Amphimacho Eleus oritur. (5) Hoc Eleo Elidis regnum tenente Dores cum
Aristomachi filiis comparata classe moliti sunt reditum in Peloponnesum.
Regibus oraculo denunciatum est, remigrationis ducem trioculum ut
facerent. Valde dubitantibus quidnam sibi responsum illud vellet, vir
forte, qui mulum altero captum oculo agebat, occurrit. (6) Tum nimirum
mente conjecit Cresphontes, oraculi vocem ad hunc hominem pertinere. Eum
itaque sibi Dores familiarem ac socium adsciverunt. Is in Peloponnesum
navibus transmittendum, non pedestri exercitu per Isthmum irruptionem
tentandam suasit. Neque tantum id fieri oportere monuit, sed ipse
navigationis a Naupacto ad Molycrium dux exstitit: quamobrem illi Dores
Eleum agrum petenti desponderunt. Fuit hic quidem vir Oxylus, Hæmone
Thoantis filio genitus: Thoas vero erat ille ipse Atrei filiorum ad
Priami regnum evertendum socius: a quo Thoante ad Ætolum Endymionis
filium ætates retro sex numerantur. (7) Erant autem Heraclidæ et alias
Ætoliæ regibus sanguine juncti, et eo maxime nomine, quod Thoantem
Andræmon et Hyllum Hercules e germanis sororibus genuerant. Acciderat
Oxylo, ut ex Ætolia abiret exsul, quod disco, uti narrant, ludens et
aberrans imprudenter hominem occiderit. Eum, qui ceciderat, alii
Thermium, Oxyli fratrem, tradidere; Alcidocum alii, Scopii filium.