CAPUT II.

_ De Herculis expeditione adversus Augeam et Actoris filiorum cæde —

Elei hujus cædis pœnas expetunt ab Argivis — Molione Eleos ab

Isthmicis ludis diris arcet — de causis, cur Elei Isthmicos ludos

non frequentaverint, duplex narratio. _

Hercules, suscepto adversus Augeam bello, nihil memoratu dignum in ea

expeditione gerere potuit. Ejus enim auxilia ab Actoris filiis audacia

et ætate vigentibus semper rejiciebantur. Sed enim quum ludos Isthmicos

indixissent Corinthii, venissentque Actoris filii spectandi causa, eos

Hercules ex insidiis ad Cleonas occidit. Quum autem, a quo cædes facta

esset, ignoraretur, Molione, _Actoris uxor_, a quonam filii sui fuissent

interfecti, magna cura investigavit. (2) Re cognita, Elei ab Argivis

(nam tunc Tirynthe Hercules domicilium habebat) cædis pœnas

depoposcerunt. Id quum illi recusassent, a Corinthiis rursus

contenderunt, ut, quicquid Argolici nominis esset, pro violato fœdere

Isthmicorum ludorum celebritate interdicerent. Quod et ipsum quum

frustra petissent, Molione cives suos diris dicitur defixisse,

quotcunque in posterum Isthmicis ludis non abstinuissent. Illud Moliones

edictum tam religiose Elei observarunt, ut hoc etiam tempore, quicunque

ex Eleis ad certaminum palmas corpora exercent, ejus devotionis metu

Isthmicum neutiquam conventum celebrent. (3) De hac ipsa re aliæ

feruntur narrationes duæ. Ab aliis enim Cypselum proditum est

Corinthiorum tyrannum aureum Jovi in Olympia signum dedicasse; eoque

mortuo, priusquam nomen dono inscripsisset, ab Eleis Corinthios

contendisse, ut civitatis suæ nomen inscribi paterentur. Quod quum non

impetrassent, ira incensos, Eleos Isthmiorum aditu prohibuisse. Sed

quomodo tum Corinthiis ipsis Olympicorum conventu non esset interdictum,

si invitis Eleis, ne Isthmicis interessent, edixissent? (4) Illud item

alterum de eadem re hominum sermo vulgavit: Prolao, viro inter Eleos

nobili, ex Lysippe uxore Philanthum et Lampum genitos: hos, quum ad

Isthmia venissent, alter ut pancratio inter pueros, alter ut lucta

contenderet; priusquam in certamen descenderent, ab adversariis

strangulatos vel alio mortis aliquo genere confectos esse dicunt. Sic

Lysippes imprecationes in causa fuisse, si quidem Elei non ultro

abstineant Isthmiis. Facile vero eo argumento hoc ipsum refellitur, (5)

quod Timoni Eleo, qui de Græciæ certaminibus quinquertii palmas tulit,

in Olympia statua posita est, cum elegis omnes ejus viri victorias

testantibus. Eadem inscriptio, quare Isthmicæ non fuerit compos coronæ,

his versibus indicat:

Sisyphiis juvenem vetuit succedere terris

dira Molionidum pœna secuta necem.

At enim hactenus de ea re satis a nobis quæsitum esto.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 154 / 497 题