CAPUT I.

_ De quinque Peloponnesi partibus — Eleorum origine, primis regibus, et

Endymione — Epeo et Epeis — Endymionis morte — Œnomao ac Dolope —

Ætolo, unde Ætoli, et Eleo, unde Elei dicti — Augea et Hercule —

Amarynceo et Actore ejusque filiis. _

Græcorum quicunque Peloponnesum in quinque partes neque plures dividunt,

ii fateantur necesse est, in ea parte, quæ est Arcadum, Eleos et Arcades

ipsos habitare; secundam vero Achæorum, tres deinde reliquas Dorum esse.

Nationes autem quæ Peloponnesum tenent, indigenæ Arcades et Achæi sunt.

Quorum Achæi a Doribus patria pulsi non tamen extra Peloponnesum abiere;

sed Ionibus ejectis, eam partem, quæ Ægialus veteri nomine dicebatur,

nunc ab ipsis Achæis nominata est, colunt: (2) Arcades vero primæ

originis terram in hoc usque tempus perpetuo incolunt. Sed reliqua ab

advenis habitantur. Atque hujus ætatis Corinthii omnium maxime novi in

Peloponneso sunt: abhinc enim annos ferme ducentos decem et septem

colonia hæc ab Imperatore _Romano_ deducta est. Dryopes quoque et Dores,

ex Parnasso illi, hi ex Œta in Peloponnesum advenerunt. (3) Eleos vero

scimus ex Calydone ceteraque Ætolia huc trajecisse: de quorum altiore

antiquitate, quæ comperimus, hæc propemodum sunt. Regnavit in hac terra

primum, ut ferunt, Aethlius, Jovis et Protogeniæ Deucalione natæ filius;

qui Endymionem genuit. (4) Hunc a Luna adamatum et ex hac dea filias

quinquaginta suscepisse narrant. Qui vero magis veritati consentanea

loquuntur, eorum Endymionem aiunt alii ex Asterodia uxore, alii ex

Chromia, Itoni filia, Amphictyonis nepte, alii denique ex Hyperippe,

Arcadis filia, genuisse filios Pæonem, Epeum et Ætolum; filiamque unam

Eurycyden. Proposuit autem in Olympia cursus certamen de imperio filiis

suis Endymion. Ex eo victor discessit Epeus, regnoque potitus est; ac

Epei primum, qui sub ditione ejus tunc erant, appellati. (5) Fratrum

vero alterum quidem in patria cum fratre regnante permansisse ferunt:

Pæonem se superatum ægre ferentem, quam longissime a domo peregre

profectum, super Axio flumine regionem de suo nomine Pæoniam appellasse.

De Endymionis autem morte non convenit inter Heracleotas, qui Milesiis

finitimi sunt, et Eleos. Elei enim Endymionis monumentum ostendunt,

Heracleotæ autem dicunt illum in Latmum montem secessisse: ** et est

quidem in Latmo Endymionis adytum. (6) Epeus ex Anaxirhoe Coroni filia,

quam uxorem duxerat, filiam suscepit Hyrminam, marem omnino prolem

habuit nullam. Accidit eo regnante, ut Œnomaus Alxionis vel, ut poetæ

canunt et vulgi fabula celebrat, Martis filius, qui regioni Pisææ dictæ

tunc imperitabat, regno expelleretur a Pelope Lydo, qui ex Asia illuc

transmiserat. (7) Occiso Œnomao Pelops et Pisæam obtinuit, et Olympiam

huic finitimam, quæ sub Epei ditione erat, huic ablatam imperio suo

adjecit. Hunc Pelopem dicunt Elei primum in Peloponneso fanum Mercurio

ædificasse et sacra ei deo fecisse, quo sibi ex Myrtili cæde infensum

placaret. (8) Ætolum, qui Epeo in regnum successit, ex Peloponneso

fugere oportuit, quod eum ob admissam imprudenter cædem Apidis filii ad

pœnam vocabant. Nam Apin Iasonis filium e Pallantio Arcadiæ oppido, in

funebribus ludis qui Azani fiebant, Ætolus incitatis quadrigis obvium

interemerat. Ab hoc Ætolo Endymionis filio Acheloi accolæ, quod in eam

continentis terræ partem profugerat Ætolus, Ætoli appellati sunt.

Epeorum imperium suscepit Eleus ex Eurycyda Endymionis filia et (si cui

id credibile videtur) Neptuno genitus. Ab hoc Eleo, qui prius

nominabantur Epei, nomen acceperunt. (9) Ex Eleo Augeas nascitur. Atenim

qui Augeæ res nobilitant, nomine paullum immutato, Augeam non Elei, sed

Helii filium fuisse dicunt. Et huic quidem Augeæ adeo magna boum armenta

caprarumque tanti greges fuisse dicuntur, ut eorum fimo obducta agri

pars maxima otiosa et inculta jaceret. Hercules igitur ab eo vel agri

Elei parte, vel alia quacunque mercede promissa, ut agrum a stercoribus

purgaret, adductus est: (10) quod ille immisso in stercora Menio flumine

perfecit. Sed Augeas Herculi mercedem et ipse abnegavit, quod eum

videret arte potius, quam ullo labore opus perfecisse; et filium natu

majorem, cui Phyleo nomen, domo ejecit, quod ejus in bene de se meritum

virum injuriam reprehendisset. Deinde ille quum alia comparabat ad

propulsandum, si cum exercitu Elidem invaderet, Herculem, tum filios

Actoris, e Amarynceum sibi in belli gerendi societatem adscivit. (11)

Erat autem Amarynceus rerum bellicarum usu maxime sollers, patre ortus

Pyttio, homine ex Thessalia oriundo, qui in Eleam ex Thessalia venerat.

Huic Amarynceo etiam partem imperii in Elea concessit Augeas. Actor

quoque, et ejus filii, qui indigenæ erant, regni fuere consortes:

siquidem Actor Phorbante Lapithæ filio, et Hyrmina Epei filia genitus

fuerat, denique suæ matris nomine urbem in Elea Hyrminen condiderat.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 153 / 497 题