_ De Mothone, ejusque denominatione — Naupliensibus Mothonen
incolentibus et libertate a Trajano Mothonæis concessa — Epirotarum
imperio populari — calamitate Mothonæis ab Illyriis illata —
memorandis in urbe Mothone, templo Minervæ Anemotidis — de diverso
aquarum colore et natura. _
Mothone, antequam Græcorum adversus Trojam profecturus exercitus
colligeretur, Iliaci etiam belli temporibus Pedasos dicta est: mutato
deinde nomine, uti tradunt Mothonæi, ab Œnei filia est appellata. Œneo
etenim Porthaonis filio, quum post excisum Ilium cum Diomede in
Peloponnesum secessisset, e pellice Mothonen filiam genitam. Mea vero
fert opinio, a scopulo, qui Mothon dicitur, loco nomen datum. Is enim
portum ipsis efficit, dum et angustiorem navibus ipse e mari prominens
appulsum relinquit, et simul ab imo fluctibus obsistens maris impetum et
æstus concitatiores frangit. (2) Expositum est in superiore historiæ
parte, Lacedæmonios Naupliensibus in invidiam apud alios Græciæ populos
vocatis et eo nomine suis e sedibus ejectis, quod partis Laconum essent,
Damocratida Argis regnante, Mothonen tradidisse; nec ulla eos propter
Messeniorum reditum nova calamitate affectos. Fuere autem, sicuti ego
existimo, Nauplienses olim Ægyptii, ex ea classe quæ cum Danao ad
Argolicam terram appulit: ætatibus vero tribus post a Nauplio Amymones
filio in coloniam deducti sunt in ipsam Naupliam urbem. (3) At Trajanus
Imperator Mothonæis concessit ut cum liberis populis censerentur et suis
legibus uterentur. Sed ante ea tempora solis illis ex omnibus Messeniis,
qui ad mare sunt, hujusmodi accidit infortunium. Res Thesprotidis Epiri
per seditiones prope eversæ fuerant. Deidamia enim Pyrrhi filia orba
liberis diem obiit suum. Regnum illa quidem moriens populo commendavit.
(4) Pater ei Pyrrhus fuerat Ptolemæi filius, Alexandri nepos, majoris
Pyrrhi pronepos. De Pyrrho autem Æacidæ filio ante egimus, quum in
Atticarum rerum descriptione versaremur. Hunc Procles Carthaginiensis
fortuna et rerum gestarum splendore Alexandro Philippi filio inferiorem
fuisse testatur: in disponendis vero in acie peditum equitumque copiis
et item capiendi consilii, quo hostis caperetur, arte illo multo
meliorem. (5) Accepta libertate Epirotarum populus et aliis in rebus in
dies erat insolentior, et omnino se nihil magistratibus audientem
præbebat. Quare subito impetu ab Illyriis, qui supra Epirum ad mare
Ionium habitant, oppressi sunt. Neque vero ullam novimus popularem
rempublicam magnos habuisse progressus, præter eam quæ fuit
Atheniensium; sed hi per popularem statum summam potentiam adepti sunt:
nam præcipua quadam prudentia ceteris Græcis præstiterunt et suas
religiosissime omnium leges observarunt. (6) At Illyrii, gustata semel
dominandi dulcedine, quum augendi imperii cupiditate flagrarent, navibus
constructis piraticam exercebant, et alios aggressi populos
excursionibus infestos reddidere, uti quisque maxime fuit injuriæ
expositus; et amicitiæ specie ad Mothonæorum portum appulerunt, atque
inde in urbem misere qui vinum ad naves ut deportarent rogaret. Quumque
ab oppidanis non sane multis vinum comportatum esset, emerunt quanti
esset a Mothonæis æstimatum Illyrii, et vicissim de mercibus suis
aliquid illis vendiderunt. (7) Postero die quum ad portum urbani multo
plures descendissent, et illis lucri faciendi copia facta est: postremo
quum etiam feminæ et viri passim ad naves venissent, vinum et venderent
et de hospitum rebus mercarentur, ibi Illyrii confirmata audacia viros
multos, feminas plures vi correptas in naves imposuerunt, et prope ad
solitudinem Mothonæorum oppido redacto per Ionium mare intra suos se
fines recepere. (8) Est Mothonæ Minervæ Anemotidis cognomento delubrum
cum simulacro: a Diomede dicatum aiunt, et deæ nomen impositum. Nam quum
intempestivis et violentis tota regio ventis (_qui Græcis sunt_ anemi)
graviter laboraret, votis a Diomede Minervæ nuncupatis, omnis illa
ventorum sævitia in posterum etiam omne tempus conquievit. Exstat ibidem
etiam Dianæ ædes, ubi aquæ puteus pice permistæ, quæ quum odoris
suavitate, tum colore persimilis est Cyziceno unguento. (9) Omnium
quidem, quas aspexerim, aquarum maxime cærulea est in Thermopylis, neque
tamen tota, sed ea præcipue, quæ in natationem influit, quas incolæ
vocant Ollas muliebres. Rutila vero prope ad sanguinis colorem aqua per
Hebræorum terram proxime a mari, agro Iopæ urbi finitimo, labens
visitur. Perseum interemto ceto, cui Cephei filia fuerat exposita, in eo
fonte cruorem abluisse indigenarum sermo vulgavit. (10) Vidi etiam ex
fontibus scaturientem ad Astyra nigram aquam. Sunt Astyra calidarum
aquarum balneæ contra Lesbum, in ea regione, qui Atarneus appellatur.
Eam Chii mercedem a Persarum rege accepere, quum illi Pactyam hominem
Lydum, qui supplex ad ipsos confugerat, dedissent. Hæc aqua nigra est:
vicissim ostendunt Romani non longe ab urbe trans amnem Anienem aquam
albam. In eam qui descenderint, initio tam frigidam sentiunt, ut
exhorrescant; at si paululum fuerint immorati, nihil minus incalescunt,
quam si vehementer calidum medicamentum ebibissent. (11) Atque has ego
quidem aquas, ingenio fontium plane admirabili, ipse sum conspicatus:
nam vulgata prætereo aquarum miracula. Neque enim aut salsam aut acerbam
aquam e fontibus manare magni miraculi loco ducendum. Νon omittam duos
diversa admodum natura et loco fontes: in Cariæ campis qui Albi
nominantur, prope pagum qui Dascyli dicitur, aqua est calida, lacte
haustu suavior. (12) Jam vero ab Herodoto literis proditum memini, amaræ
aquæ rivum in Hypanim amnem influere: quod certe non video cur a
veritate abhorrere putemus, quum ætate nostra ad Dicæarchiam (sive
Puteolos) aqua exstiterit tam acuto calore effervescens, ut intra paucos
annos plumbeos, per quos fluit, tubulos resolverit.