_ De promontorio Coryphasio et urbe Pylo — memorandis in urbe Pylo —
Nestoris bobus et priscorum hominum pecoris et gregis studio —
Sphacteria insula — memorandis Cyparissiarum et Neda fluvio. _
A Mothone ad Coryphasium promontorium via interest haud minus stadiûm
centum. In ipso promontorio est Pylos, quam Clesonis filius Pylus
condidit, deductis in eam a Megaride Lelegibus, qui tum Megaridem
tenebant. Sed ei parum diuturnum illud fuit imperium: a Neleo siquidem
et Pelasgis ab Iolco venientibus pulsus est. Quare inde abiens in
proximos fines Pylon in Elea tenuit. Eo vero dignitatis Pylon perduxit
in regno suo Neleus, ut ab eo Neleam urbem versibus Homerus appellarit
suis. (2) Est Pyli Minervæ templum, cognomento Coryphasiæ; et domus quæ
Nestoris dicitur. In ea Nestor ipse pictus cernitur: et intra oppidum
ejusdem est monumentum. Nam quod extra est non longe a Pylo, id
Thrasymedis esse ferunt. Ostenditur in ipsa urbe spelunca, in qua
Nestoris et ante eum Nelei boum fuisse stabulum dicunt. (3) Boves illæ
Thessalicæ fuerint genere de grege Iphicli, Protesilai patris: eas
etenim Neleus a filiæ procis sponsalitium munus depoposcit, et horum
causa Melampus Biantis fratris adductus gratia, in Thessaliam venit et a
pastoribus quidem Iphicli in vincula primum conjectus, deinde vero pro
responsis, quæ roganti Iphiclo dedit, vates quum esset, mercedem boves
cepit. Fuit hoc præcipuum illis temporibus divitiarum studium, luculenta
habere equorum et boum armenta. Nam præterquam quod Iphicli boves Neleus
expetivit, Herculi etiam imperavit Eurystheus, ut ex Iberia Geryonæ
boves, quas eximia ibi specie esse fama vulgaverat, ad se abigeret. (4)
Armenti ex Erythea acerrima fuisse incensum cupiditate Erycem, in
Sicilia tum tyrannum, eo constat, quod, quum in luctæ certamen cum
Hercule descendisset, hinc Herculis boves, illinc Erycis regnum præmia
victori proposita fuerunt. Testatum etiam in Iliade reliquit Homerus,
Iphidamantem, Antenoris filium, inter sponsalia munera primo centum
boves socero suo dedisse. Quæ omnia satis perspicuo argumento sunt,
bobus inprimis priscos illos homines esse delectatos. (5) Pascebant
vero, ut mea fert opinio, Nelei armenta utplurimum extra fines. Nam quum
totus ferme Pyliorum ager arenosus sit, alendis armentis non satis est
herbosus. Hoc idem testatur Homerus de Nestore loquens, quum eum fere
ubique arenosæ Pyli regem appellat. (6) Ante portum Sphacteria insula
prominet, haud aliter quam ante Deliorum navalem stationem Rhenea. Est
vero ita comparatum, ut, quæ ante loca obscura fuerunt et ignota, ex
aliquo hominum casu et fortunæ momento fama celebrentur. Nam et
Caphareum Eubœæ promontorium Græcorum ab Ilio cum Agamemnone redeuntium
naufragium nobilitavit; et Psyttalia ante Salaminem insula, non aliunde
nota est, quam quod in eo loco Persæ deleti sunt. Pari ratione
Lacedæmoniorum ad Sphacteriam clades hoc quoque loco celebre ad posteros
nomen dedit; Athenienses vero etiam æneum Victoriæ signum ad
illustrandam rei ad Sphacteriam gestæ memoriam in arce dedicarunt. (7) A
Pylo ubi Cyparissias veneris, in suburbanis non procul a mari fons est,
quem percussa thyrso a Baccho terra exstitisse ferunt: eaque de causa
Dionysiada fontem ipsum nominant. Exstat ad Cyparissias Apollinis quoque
templum et Minervæ cognomento Cyparissiæ. Ad Aulonem delubrum est cum
signo Æsculapii Aulonii. Illinc proxime Messeniorum et Eleorum fines
Neda amnis interfluens dirimit.