CAPUT XXXIV.

_ De Pamiso fluvio et piscibus animalibusque variis fluviis peculiaribus

— urbe Corone, agro Inûs sacro, Biante fluvio et Plataneti fonte —

urbis Corones denominatione et memorandis — de prisco Apollinis

Corinthi templo ad mare — oppido Colonides dicto — Asinæis et

Dryopibus — Asine urbe et aliis locis. _

A Messene ad Pamisi ostium via excurrit ad stadia octoginta. Per arva

labitur Pamisus, purus ac limpidus, navesque e mari per eundem

adscendere possunt ad decem circiter stadia. Quin et marini eum subeunt

pisces, vere potissimum appetente: quod ipsum in Rheno et Mæandro

evenit. Maxime vero in Acheloi flumen innatant, qua circa Echinadas

insulas erumpit: (2) alia tamen longe forma sunt, quos Pamisus recipit,

et omnino quales esse par est, quos puræ alunt aquæ, neque omnino

lutulentæ, uti eorum amnium sunt, quos paulo ante nominavimus. Capitones

quidem, quum de genere sint in limo degentium, turbulentis amnibus

gaudent. Maleficas certe bestias non alunt Græciæ flumina, sicuti Indus,

Nilus Ægyptius, Rhenus, Ister, Euphrates, Phasis: hi enim ejusmodi alunt

belluas, quæ ut quævis aliæ devorandis hominibus inhiant, specie vero

accedunt ad eos, qui in Hermo et Mæandro degunt, siluros; sed colore

sunt nigriore ac robore majore; his enim duabus rebus siluri illis

belluis sunt inferiores. (3) Indus et Nilus crocodilos uterque habent:

sed Nilus fluviales etiam equos, haud minus illos quidem hominibus

infensos, quam crocodili sint. At Græciæ flumina hæc bestiarum portenta

non gignunt. Nam qui in Aoo, qui per Thesprotidem Epiri labitur, sunt

canes, advenæ e mari influunt. (4) Est ad Pamisi dexteram Corone urbs

maritima, sub Mathia monte. In hac eadem via vicus maritimus est, quem

Inûs sacrum putant. Hic enim e mari emersisse Ino dicunt, quum Leucothea

cœpta nominari in dearum jam fuisset numerum relata. Paulo hinc longius

Bias amnis in mare exit. Nomen ei impositum creditur a Biante Amythaonis

filio. Jam stadia prope viginti a via abest Plataneti fons: aqua e

patula profluit platano et intus cavernosa. Arboris latitudo similis

fere est speluncæ parvæ, et ab ea descendit aqua potu suavis ad Coronen

usque. (5) Urbs prisco nomine Æpea vocabatur: postea vero quam

Thebanorum ductu restituti sunt Messenii, Epimeliden tradunt, qui ad

urbem condendam fuerat missus, Coroneam appellasse: quod ipse ex Coronea

Bœotiæ urbe oriundus esset: sed ab initio Messenios non recte eam

nominasse, et eam nominis depravationem ipso tempore invaluisse. Est et

illud fama vulgatum: quum fossa locandis fundamentis duceretur, æream

cornicem, (_quæ Græcis est_ corone) repertam. (6) Delubra illic exstant

Dianæ Nutricis cognomento, Bacchi et Æsculapii: et hujus quidem

Bacchique signa e marmore. Jovis in foro Servatoris ex ære simulacrum

est. Æneum est et Minervæ in arce sub divo, cornicem manu tenens. Vidi

etiam Epimelidæ sepulcrum. Qua vero de causa portum Achæorum appellent,

compertum non habeo. (7) A Corone stadia prope octoginta progressis

Apollinis templum in ora maritima est magna religione percelebre. Nam et

antiquissimum esse autumant Messenii, et deus ipse (quem Corydum

(_Galeritam_) Apollinem nominant) certam laborantibus morborum opem

impertit. Hoc signum e ligno est: aliud, quod Argeotæ est, ex ære; et

hoc ab Argonautis dedicatum credunt. (8) Coronæorum urbi finitimæ sunt

Colonides. Negant vero qui illic habitant, se Messenios esse, sed ex

Attica se terra huc a Colæno deductos aiunt: ipsum Colænum, galeritam ex

oraculo secutum in ea loca venisse: procedente deinde tempore linguam et

mores Dorum accepisse. Sitæ sunt Colonides eminenti loco, modico spatio

procul a mari. (9) At Asinæi Lycoritis olim finitimi Parnassi accolæ

fuere. Nomen illis tunc fuit Dryopes, quod et in Peloponnesum postea

traducti retinuerunt, sumtum a Dryope conditore. Tribus vero post

ætatibus, quum, Phylante regnum obtinente, prœlio ab Hercule victi,

Delphos abducti et Apollini devoti fuissent, ex ejusdem dei responso in

Peloponnesum ab Hercule deducti Asinen primum prope Hermionem tenuerunt:

inde ab Argivis ejecti Messeniæ partem a Lacedæmoniis acceptam

habitarunt, et tum et postea, quum Messenii in Peloponnesum postliminio

reversi eorum civitatem incolumem esse passi sint. (10) De rebus vero

suis ita ipsi commemorant Asinæi, ut ab Hercule se fuisse prœlio

superatos fateantur et urbem suam in Parnasso captam; captivos vero se

ad Apollinis pertractos negant: muris enim expugnatis ab Hercule,

deserto oppido se diffugisse narrant ad Parnassi juga: ac mox quum in

Peloponnesum navibus transmisissent, Eurysthei opem supplicum in morem

ornatos implorasse: et ab illo quidem, quum in Herculem implacabili odio

laboraret, in Argolica terra Asinen sibi traditam. (11) Soli vero e

Dryopum gente Asinæi nostra etiamnum ætate istud Dryopum nomen sibi

gloriæ ducunt, multo certe secus quam in Eubœa Styrenses. Nam Styrorum

quoque incolæ sunt origine Dryopes ex eorum numero qui, quum paulo

longius ab urbe habitarent, pugnæ adversus Herculem non interfuerunt,

Dryopum tamen nomen aspernati sunt: sicuti et Delphi Phocenses nominari

se neutiquam sibi laudi duxerunt. Contra Asinæi Dryopum appellatione

maxime lætantur: idque religiosissima quæque apud ipsos templa maxime

declarant, eadem forma exædificata, qua illa olim fuerant in Parnasso

dedicata: habent enim Apollinis unum, Dryopis alterum cum pervetere

simulacro. Initia quoque Dryopi peragunt quotannis, eumque Apollinis

filium fuisse dictitant. (12) Sita et hæc urbs ad mare est, uti olim

fuit Argolica illa vetustior Asine. Ad eam a Colonidibus quadraginta

stadiûm via est. Tantundem ab Asine abest regio cui Acritæ nomen.

Excurrit in mare Acritas, et ante ipsum deserta est insula Theganussa.

Secundum Acritan portus est Phœnicûs, et ipsi proximæ insulæ Œnussæ.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 149 / 497 题